291
laudem; de qua suo postmodum dicetur loco.
Iconem autem Abrahami Blomarti Lector benevolus in tabula nostra J.J. conspicere poterit: inque honorem eius compositum fuit Epigramma subsequens:
Epigramma.Pictor natura est, usus vix ille Magi-
stro;
Arte hic egregiis nec tamen infe-
rior.
Pinxit aves, naves, homines, herbasque,
ferasque,
Et laetos flores, floridus innume-
ros.
CXXXV. HORATIUS
GENTILESCIUS, Floren-
tinus, pictor Londinen-
sis.
CXXXV. HORATIUS GENTILESCO.EX Italorum ordine inter Germanos atque Belgas propterea relatus a nobis est, quod a Carolo Stuarto Angliae Rege, ob insignem in arte pictoria praestantiam Londinum vocatus fuerit. Natione autem Florentinus erat, et iuxta omnes istius professionis regulas artifex nobilissimus; ut nomen ipsius omine neutiquam caruerit. Opera eius.Opera enim illius maximi ubivis aestimantur, inter quae Romae praeeminet Porticus Cardinalis Bentivoglii, variis ab intra Musicis, aliisque imaginibus exornata; quo opere una cum aliis Florentinis, fama ipsius insigniter dilatata fuit.
Ex Italia in Galliam profectus, haud diu ibidem commorabatur, sed quod regio ista In Angliam venit. minus ipsi placeret, Londinum in Angliam abibat, ubi opera pinxit praecellentissima. Et quamvis icones etiam nonnullas expingeret satis elegantes, ingenium tamen eius ad istas minus ferebatur, quam ad historias megalographicas viventium quantitate elaborandas, in quibus Phoenicis instar omnes anteibat alios. Illo tempore, cum ego Londini essem, Mariam Magdalenam pingebat poenitentem, in terra prostratam, et devotissima quadam meditatione abstractam: quod opus sicut pro Rege pingebatur, ita singulari artis cura eousque evectum erat, ut melius fieri neuti quam potuisset. Sic Mariam quoque exhibebat in terra sedentem, Iesulumque ubere suo lactantem. Josepho interea supino adiacente, saccumque habente sub capite: quae omnia sive delineationem, sive picturam, sive dispositionem, sive naturalem spectes similitudinem, ductibus expressa erant nobilissimis: Nec minori felicitate ab ipso exhibitus erat Lothus in gremio filiae suae dormiens, altera filia interea ad actionem patris retrospiciente; miro omnia acumine confecta, ut meliora vix cogitari potuissent.
Postquam autem Londino valedixissem, amico hoc meo intimo ibidem relicto, tandem hoc me haud parum exterruit nuncium, quod vitam cum morte commutaverit: quod cum ulterior de eo mihi notitia non suppetat, in perpetuum ipsius honorem, sempiternamque apud posteros memoriam, brevem hanc vitae ipsius descriptionem aliorum vitis apponere, amicique genuini officium eo ipso explere volui. Effigies eius propterea non inter Italos, sed in tabula K.K. a nobis exhibetur, quod plurimam vitae suae partem extra patriam consumserit; et extra illam quoque fuerit mortuus.
CXXXVI. ADRIANUS
ULTRAIECTA-
NUS.
CXXXVI. ADRIANUS ULTRAIECTANUS.NAtus fuit Antverpiae anno 1599. nec antehac huic arti addictus, sed fingendis varie avibus tam feris, quam cicuribus occupatus fuerat, quales sunt gallinae decorticatae, pavones integri, et in specie Gallopavones, quos tanta repraesentare poterat similitudine, ut revera vivere viderentur. Unde et a S. sua Caesarea Maiestate, Rege Hispaniae, et inprimis ab Hollandis singulariter desiderabantur, atque plurimum aestimabantur. Mortuusque etiam est in urbe patria.
CXXXVII. BACCA-
RELLI Antverpiani.
CXXXVII. BACCARELLI Antverpiani.VIx ulla datur familia, apud quam nobilissima ars pictoria quasi haereditario iure tam diu floruit, quam Baccarellorum Antverpianorum, qui pingendis subdialibus tam Antverpiae, quam romae quasi ab immemoriali tempore excelluerunt: ut magna operum eorum copia utrobique reperiretur, tractus nimirum campestres maiores, inque iis singulari cura arbores, folia, fundique expressi. Romae autem, quamvis Baccarelli morerentur plurimi, Antverpia tamen exaudita saltem de morte alicuius fama, mox subministravit alios, qui nisi morte praepediti, tam diu ibidem manebant, donec alii e Belgio agnati eorum locum hic supplerent. Unde ipse ego septem vel octo tales Romae meo tempore pernovi, qui omnes laudabiliter res suas curabant, quamvis eiusdem quasi genii omnes, quicquid acquisiverant, hilari societate iterum consumere solerent. Singulari autem laude prae ceteris eminebant Aegidius et Wilhelmus Baccarellus, qui licet sanguine et amicitia iunctissimi, morte tamen longius ab invicem semovebantur,