93
cum Leo vi agere conaretur, ab Imperatoris obedientia resiliebat, Longobardorum amicitiam ambibat, et tributa Imperatoris in Italia et Romae inhibebat. Eodemque modo Gregorius III. Papa celebrato etiam Romae concilio causam imaginum defendebat, damnatis Oecumenici septimi Patribus. Cui et alii postmodum Pontifices pariter insistentes, nihil non tentabant, pro tuendo Imaginum honore. Donec tandem post mortem Leonis IV. uxor eiusdem Irene Augusta, pro filio Constantino, qui septimus dein dicebatur, minorenne, imperium administrans, quod imagines hactenus clam fovisset, quapropter et ab illa se abstinuerat Imperator; illas non saltem restituebat, sed et Tarasium, imaginibus pariter faventem, quamvis Laicum, ad Patriarchatum promovebat, qui statim cum Imperatrice ad Papam scribebat, Hadrianum tum temporis, editaque confessione, eundem hortabatur, ut Constantinopolin veniat, ad generale Concilium agendum de Imaginibus: quibus etiam respondens Hadrianus inter cetera monebat, ut ubique imagines restituantur. Convocata ergo anno 785. Constantinopoli Synodo, Episcopi quidem sive legati illorum conveniebant in templo Apostolorum, decretum facturi de restitutione imaginum et cultu ipsarum. Cum vero ii, qui adorationem imaginum improbabant, minus audirentur, seditione plebis et militum Synodus disturbatur, Episcopis domum redeuntibus. Irene autem Imperatrix irata plebi et militibus ut otiosum vulgus Constantinopoli eiceret, expeditionem indicebat, quasi versus Saracenos profectura: sed cum in Thraciam venisset, seditiosum quemque relegabat, et in varios imperii fines dispergebat. Concilium autem generale Niceae celebrandum in dixeratindixerat, ubi tandem, qui ibidem convenerant Episcopi trecenti quinquaginta, pro imaginibus iterum pronunciant, damnatis Canonibus adversantibus, iuxta sensum istorum versiculorum:
Nam DEUS est, quod imago docet; sed non
Deus ipse:
Hanc videas: sed mente colas, quod cernis
in ipsa.
Carolus interea Francorum Rex, postea Imperator, et Magni nomine clarus, et ipse omnes regni sui
Episcopos et Abbates, Francofurtum ad Moenum convocabat anno 794. ubi cum inter alia et de Concilio hoc Nicaeno secundo ageretur, quod Hadrianus Papa per suos vicarios rexerat et approbaverat, quod imagines essent adorandae; statutum fuit ab Episcopis istis, trecentis fere, contra Hadriani et legatorum eius sententiam, cultum quidem et adorationem imaginum esse impium, et Synodum Nicaenam secundam esse abolendam: sed imagines tamen non demoliendas. Quo ipso Iconopoeticae artes florere iterum inceperunt; sed fructu primum valde exiguo; prout communiter testari solet experientia, artes omnes longo saltem usu et diuturna exercitatione ad aliquem gloriae apicem anniti, nec melius emergere, quam si praemiis et honoribus allecti artifices, omnes ingenii sui nervos ad summam illaram culturam intendant.
Et quamvis, per varios armorum strepitus, pacificum hoc artium genus interim varie rursus quandoque supprimeretur, praesertim cum, subortis inter Pontifices et Imperatores controversiis, cruenta exinde emergeret: bella, Italiam praecipue haud parvis cladibus hinc inde exagitantia: attamen Pictores interea vix unquam defuerunt, qui iuxta antiquam Graecorum methodum facies nigricantes, planasque et neutiquam elevatas cum tiaris rotundis aureis, sed rudi Minerva, et decore antiquorum penitus neglecto, pinxere; quales adhuc hodie in veteribus Italiae templis reperiuntur affatim. Tandem autem sub maiori pacis flore temporumque subsecuta tranquillitate Artes istae sic iterum nitorem suum extulere, ut ex imo paulatim scandentes, caput nunc quasi inter nubila condant. Quo autem id factum sit successu, ut ex ultimis oblivionis ruderibus suo sese iterum restituerint decori, id hoc in libro uberius declarare institui, ut pateat, quibus Artificibus hae Artes iterum et primo quidem in Italia, inceperint, et exinde ulterius fuerint propagatae. Ubi Lectori benevolo Pictores primo Italos eo ordine, quo sese invicem sunt secuti, historice exhibebo; et ab illis ad Gallos deinde, Germanosque et Belgas descendam; ut ex vita illorum et encomiis appareat, quo gradu his studiis rursus alluxerit dies, donec ad splendorem, in quo nunc versantur, hunc meridianum paulatim appulerint.