92
sed mutationem saltem sedis imperii ex Urbe Romana Constantinopolin vel Byzantium primo allego, qua Artes hae nostrae magno descenderunt saltu; eo quod Constantinus Imperator omne, quod rarum esset, tam e picturis, quam e statuis, quin imo ipsos etiam ingeniosiores Artifices Constantinopolin secum abduxerit; totam scilicet Italiam, harum artium antea inutricem, ista nunc gloria, istoque decore penitus privando. Et quamvis ipsae hae tam Picturae, quam Statuariae Artes sortem hanc in sese parum curarent, cum perinde ipsis esset, quod aliis in locis non minus ad idem aspirarent celebritatis culmen; moestaeque nunc Italiae vel spem saltem relinquerent, revoluta aliquando Fortunae rota ad idem redeundi gloriae prioris momentum: longe tamen intolerabilius easdem tunc videbatur fatum tangere, cum Constantinus iste abiuratis circa annum Christi 318. gentilium idolis, sacerrimo tandem baptismatis lavacro ad Christianam renasceretur fidem: Ubi nimirum, puriori nunc cultui addictus Imperator iste, Deorum gentilium icones, adorationis religione huc usque cultas, damnabat omnes; destruendo, dilacerando, comburendo, evertens cuncta, quae pristinam saperent idolomaniam; unde extrema simulacrorum artibus imminebat ruina.
Et quamvis, cum altiores iam radices egisset Christiana religio, nec metui posset amplius formidatus hactenus ad priorem idolorum cultum relapsus; benigniore has artes vultu respectura videretur occasio; ob adversantes tamen praecipuorum Ecclesiae Patrum sententias, in imis adhuc haerere cogebantur: reproducto scilicet a quibusdam trigesimo sexto Synodi Elvirensis Canone, quo circa annum Christi 305. a novendecim Hispaniae Episcopis decretum fuerat: ne ullae imagines vel picturae in templis tolerarentur, ne quod coli posset effingeretur pariete: qui variis primorum Ecclesiae Patrum egregie corroborabatur dictis. Cum tamen interea nec minus statuerent alii, imagines citra idololatriae maculam omnino tolerari posse; quin etiam ob historiarum recordationem, aediumque decorem, in templis haud immerito retinendas esse; tum demum in privatis primum aedibus picturas iterum adhibebant Christiani: in templis autem circa Theodosii Iunioris aetatem, annumque Christi 431. iterum spectabantur, pro ornatu nimirum vacuorum alias parietum, et instructione imperitorum, et ut per illas ad Christianam fidem aliquatenus allicerentur pagani. Cum autem et ab hoc iterum scopo aberrarent Christiani, ad priscam gentilium superstitionem hac imaginum occasione nimium quantum reducti; contra illas acerba quidem satis edebat scripta B. Augustinus; sed nec ipsius, nec Epiphanii aliorumque conatus id poterant efficere, ut penitus iterum abolerentur icones; sed post quartum a Christo saeculum magis potius magisque exardescebat illarum amor, ut primarii illorum temporum Patres id saltem curarent, ne illarum increbesceret cultus, si ipsae, ut rerum praeteritarum repraesentatio, quadantenus tolerarentur. Quo ipso tamen in tantum rursus per imagines reviviscebat idololatria, ut Massiliensium
Episcopus Serenus illos omnes in dioecesi sua destruere cogeretur atque abolere.
Huic tamen quam acerrime adversabatur Gregorius Magnus Pontifex Romanus, Variis Serenum literis ab opinione sua avertere conatus; occasionem saltem idololatriae, quamvis non idololatriam ipsam fovens. Et ille quidem Laicorum Biblia vocabat imagines; non quod eiusdem cum illis essent authoritatis, sed quod, eadem quae legendi gnarus e Scriptura, imperitus ex imagine discere posset. Unde hoc ipso quidem tempore omnia iterum imaginibus adimplebantur templa, quod publico etiam decreto, cuius tenor in Iure Canonico Decret. can. 27. de consecr. dist. 3. confirmabatur. Istius tempore Phocae Imperatoris et Leontiae uxoris imagines Romam afferebantur, et ambo a Graegorio proclamabantur Augusti. Unde patet, paulatim has artes iterum emersisse.
Prout autem stabile in mundo nihil, sic et sequenti saeculo ab imaginibus iterum alienati animi id efficiebant Constantinopoli, ut Philippicus circa annum Christi 711. arrepto imperio omnes a prioribus Patriarchis concessas imagines e templis iterum eiceret atque combureret: quo facto exacerbatus Romanorum Pontifex Constantinus omnes illos Patres, qui Synodis imaginum usum admittentibus interfuissent, in pronao D. Petri effigurari curavit, honori illorum, cui detrahere niteretur Imperator haereticus, eo ipso iterum consulturus. Ex quo tempore Romani Pontifices cum toto Clero summo zelo imagines defendere caperunt, quicquid interim contradicerent nationes aliae. Sic enim Leo tertius Imperator Constantinopolitanus, Isaurus a patria, Iconomachus a zelo contra imagines dictus, postquam anno Christi 717. Augusti titulo inclaruisset, deinde anno 730. edicto publico sub capitis poena omnes Mariae, Christi, Sanctorumve imagines 7. Idus Ianuar. in forum deferri, ibidemque comburi iussit; Episcopis, contrariam sententiam foventibus, varie afflictis, Germanoque Patriarcha eiecto, cui Anastasium substituit.
Istius a. filius Constantinus Copronymus, anno 741, patrem ut in imperio secutus, sic et in imaginum odio; convocato anno Christi 754. trecentorum triginta octo Episcoporum Concilio, quod Oecumenicum septimum dicitur, totam controversiam ab ovo indagari iussit: Ubi praevia sex mensium consultatione unanimiter tandem decretum est: Omnes illos, qui Christi imaginem formarent, Nestorianismi vel Eutichianismi sese reddere participes. Ceteras imagines dedecori potius esse Sanctis, fabricamque illarum rem mere paganam esse et idololatricam; anathematisatis omnibus contrariae sententiae addictis. Qui canon per totum Orientem usque ad annum Christi 784. religiose observatus est.
Adversam opinionem autem propugnabant Occidentales, imaginibus omni modo possibili defensis. Nam Gregorius II. Pontifex non tantum prolixa Epistola Leonem Imperatorem dehortabatur ab imaginum demolitione, affirmans, Imperatoris non esse, pronunciare de fide, et novitate aliqua violare antiqua dogmata Ecclesiae: sed et Edictum Imperatoris postea damnabat; et hac occasione