Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0420

320

Linke Spalte

CCLIII. BRUEDERLE

CCLIII. BRUEDERLE.ANte hos Monaci clarus erat, qui imagines quoque dimidias plures optimas post sese reliquit. Sic et

CCLIV. FISCHERUS quidam,

CCLIV. FISCHERQUi colores olearios multa tractavit cura, operumque Alberti Düreri varia confecit apographa, quorum beneficio peritiam sibi conciliavit insignem, eidemque methodo cum laude institit. Eodem modo et alius

CCLV. De PAY.

CCLV. De PAY.IN faciendis apographis minori mole sedulus admodum erat: quamvis et megalographica pingeret et iconibus exprimendis insignis admodum esset.

CCLVI. NICOLAUS PRU-
CHERT,

CCLVI. NICOLAUS PRUCHERTIN servitiis pariter Electoralibus erat, colorumque tam oleario quam gummato genere utebatur, licet posteriore potius delectaretur: prout celeberrima Sedes Electoralis Urbs Monacensis multa adhuc opera eius laudatissima ostentat, quibus omnino persuasi sunt artis periti, eum vi ingenii sui optimi ad altiora adhuc scansurum fuisse, nisi curae rerum oeconomicarum nimium tribuisset, vel potius nimium temporis aviculis quibusdam, praesertim sturnis ad loquelam assuefaciendis impendisset. Adde quod et theatra quaedam ludicra extruere soleret, comoediis ope Puparum puellarium exhibendis congrua, quibus ut spectacula chorearum suarum eo elegantius exhiberent, chely quandoque praeludere visus est. Praeterea instrumenta quoque pictoria inveniebat recentia, item axiculos novi generis, coloresque vernice diversimode imbuendos, et similia: et prae ceteris Virunculum quendam mechanicum ligneum, ad prototypa maxime idoneum, cuius artus singuli, imo ne articulis quidem digitorum omissis, flecti poterant; ut nihil quasi deesset, quam peniculus automatarius, proprio motu colores applicans. Interea autem dum nugis hisce vacaret artifex noster, vera artis opera negligendo, quis crederet, rem familiarem ita fuisse curatam, utet crumenae suus ne de esset vigor?

CCLVII. CHRISTOPHORUS
STORER

CCLVII. CHRISTOPHORUS STORER.COnstantiensis tyrociniis artis suae apud patrem transactis, Augustam Vindelicorum, et mox Mediolanum sese contulit, ubi sat longa temporis mora artis sectatus est ulteriora, ad secunda interim progressus vota. Dehinc in patriam reversus, non Constantiae tantum, sed et in omni circumiacente vicinia imagines pinxit maiores plurimas, nec non historias, et similia,

Rechte Spalte

sacra tamen plerumque, sive pro altaribus, sive pro locis aliis sacris, quorum adhuc quaedam in Aede Dominica Augustana D. Virgini sacra spectantur, inter quae Altare illud, quo Christus crucem tenens peccatores alloqui videtur; et alia ibidem collocata, quibus magnam ipse impendit diligentiam. Sed et alibi opera eius extare dicuntur, mihi incognita, ut Landshuti apud Patres Soc. Jesu summum altare, in quo Assumtio B. Virginis: Sic et Campoduni aliqua, de iudicio atque industria eius luculenter testantia; unde inter Germanos pro insigni temporis sui artifice habitus est. Romam tamen et Florentiam, Academiasque illas Antiquitatum non vidisse, sed Mediolani saltem et Constantiae plerumque degisse dicitur; quo in loco posteriore etiam obiit anno 1671.

CCLVIII. MATTHAEUS MERIAN,
Francofurtanus,

CCLVIII. MATTHAEUS MERIAN, nobilis arte pictor.MAtthaei Meriani, de quo suo loco plura narrabimus, filius, Basileae natus anno 1621. et a teneris unguiculis ad diagraphicen applicitus, magna mox tam ingenii, quam sedulitatis edebat specimina; unde iuxta inchoata bonarum literarum studia in Gymnasio Francofurtano, a patre simul ad artem pictoriam adhibebatur; praesertim cum eodem tempore Ego Francofurtum (ubi Merianus tegebat;) Roma venissem, qui multis amicitiae vinculis eidem iamdudum eram obstrictus, eidemque opera quaedam maiora manu mea elaborata Discipulus est Sandrarti. exhibuissem. Ex quo, consentiente Patre, Merianum hunc iuniorem ad me receptum in fundamentis rei pictoriae mox fideliter informavi, quae cum diligentissime quoque imbibisset, porro mecum Amstelodamum sese conferebat: ubi ingenii ope continuataeque industriae tantos faciebat progressus ulteriores, ut brevi in Angliam profectus, visis in aula Regia omnibus memorabilibus, cum Antonio Dickio intimiorem contraheret familiaritatem: Visitat varia Regna et Regiones. mox et Antverpiam procedens, ibidem pariter Rubenio, Jordano, aliisque artificibus optimis cum laude innotesceret. Lutetiae et in Italia primo similiter operibus quibusdam dignissimis felicia proferebat specimina; dehinc apum instar e floribus pulcherrimarum Urbis Romanae picturarum favum sibi assugens scientiae in his studiis perfectioris, hoc onustus thesauro in Germaniam redibat, ibique tam propter insignem artis excellentiam, quam ob morum urbanitatem variamque plurium lingvarum cognitionem a singulis amore iudicabatur et honore dignus.

Opera eius Norinbergensia.Primo autem aliquandiu Norinbergae artem excolebat suam, apud Primates illius tum durantis Diaetae, idque non absque singulari certoque lucro et emolumento. Icones