319
Opera eius Viennensia. praestantiam admodum decantata. In specie autem nullae fere laudes sufficiunt tabulae altaris summi in templo S. Stephani, quam ad maiorem operis constantiam adhibuit stanneam, historiam lapidati illius Protomartyris exprimendo, et maximo quidem cum iudicio, inque effigurandis actionibus dexteritate. Nec vilior est ipsius imago S. Sebastiani una cum ornamentis pulcherrimis in albario recente ad faciem templi Scotorum depicta. Qualibus augmenta laudum sibi cumulavit continua; et forte adhuc continuat.
CCXLVII. PAULUS POCH Socie-
tatis Jesu,
CCXLVII. PAULUS POCH.PRaecedentis frater, primo arti phrygionicae incumbebat, deinde in societatem istius ordinis assumtus, picturis etiam operam dabat, praesertim theatrorum et scenarum, quas mira dexteritate exornare poterat. Praeterea inventionibus quoque celebris erat ingeniosissimis variarum ad ornamenta templorum facientium machinarum, tam architectonicarum quam similium.
CCXLVIII. POCH Statuarius
Viennensis,
CCXLVIII. POCH tertius.TErtius horum frater statuis maioribus sculpendis, nec non operibus architectonicis excellebat, prout ipsius manu elaborata Viennae extant plurima, praesertim summum altare in templo S. Stephani, e mero marmore albo scilicet et nigro sculptum, cuius statuae et columnae laudes autoris sui pleno incessanter ebuccinant ore.
CCXLIX. NICOLAUS de HOIE
Antverpiensis,
CCXLIX. NICOLAUS de HOIE.POst obitum supramemorati pictoris cubicularii Caesarei Francisci Leuxii ad eadem ministeria non sine praegnanti causa assumebatur: cum enim post abitum e patria Antverpia, in Italia ad cacumina perfectionis omni nisu ascendisset, in historiis magnam statim peritiam, inque diagraphicis, et naturali calligraphia mira edebat specimina. Quin et iconibus pingendis clarissimus est, operibusque praestantissimis variis encomio suo cumulos adhuc addit continuos.
CCL. OSSENBEKIUS Rotero-
damensis,
CCL. OSSENBECK.QUem modo dictus Hoius Roma secum adducebat, incomparabilem fere Bambotsii modum in effigurandis variis actibus ruralibus quotidianis, nec non subdialibus, diversisque animalium generibus assumserat, quae omnia ad admirationem propria, naturae simillima et argutissima exhibebat: unde confestim in ore erat omnium, omniumque sibi conciliabat favorem:
prout opera eius varia pulcherrima, tam animalibus quam tractibus campestribus, imaginibusque parvis conspicua, mira promtitudine ab ipso expicta abunde testantur: qualia adhuc produxisset plura, nisi abrupto a Parcis Stamine inter vivos esse desisset.
CCLI. JOHANNES ULRICUS LOTH,
Monacensis,
CCLI. JOHANNES ULRICUS LOTH.OPtimis Monaci artificibus, qui manu sua artis nostrae gloriam decenter propagarunt, haud immerito quoque annumeratur: postquam enim in aetate sua iuvenili visitasset Italiam, Monaci deinde larem posuit, ibidemque opera elaboravit plurima encomio dignissima, praesertim in Aula Electorali, inter quae primas obtinet laudes Opera eius. Iudicium eius Salomonaeum. Nec minoris tamen aestimanda est tabula Altaris in templo D. Virginis, historiam trium Magorum exprimens. Optimam autem picturae suae methodum a Carolo Venetiano assumsit, quem in expingendo prototypa viva diu est secutus, prout ex operibus eius sufficienter apparet.
Picturae gummatae nocivae sunt oleariis.Saepe quoque colore gummato quaedam elaborabat, ob lucrum velocius; sed cum damno suo in laboribus oleariis manifesto; quod colorum splendore fulgidiore tantopere exhinc delectaretur, ut ad cruditatem quandam pingendi descenderet. Debilitatis autem denique senio viribus, communem similiter absolvit naturae cursum Monaci anno 1660.
CCLII. CAROLUS LOTH,
CCLII. CAROLUS LOTH.JOhannis Udalrici filius, paterna imbutus arte in Italiam abiit, longoque temporis spatio Venetiis utplurimum commoratus est. Ubi pingendis colore oleario imaginibus maioribus, tampro templis, quam pro locis aliis, eodem mox in lucem prodiit decore, quem e scaturigine hauserat paterna. Inter alia Monaci apud Graphicophilum quendam, Cleerium nomine, ipsius manu confectus extat Silenus ebrius nudo dormiens corpore, brachio innixus proprio Opera eius. imagine dimidiata; quod opus magistrum prodit, naturae asseclam, colore elegantem, elevatione superbum, aliisque requisitis valde laudabilem. Similia autem in patria adhuc plura elaboravit alia; quorum aliqua et hic Norinbergae conspicere licet: inter quae Cato Uticensis transfosso abdomine intestina sua dilacerans: Silenus nudus dormiens vino madidus: Hieronymus nudus; viventium quantitate omnes, sed figura saltem dimidiata, arte vera; natura vividia, colore valido, et rotunditate prominula nobiles, multisque decantandae laudibus.