Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0421

321

Linke Spalte

enim ipsius naturali simillimae erant vultui, quas et tam venuste et iudiciose disponere solebat, ut non saltem Francofurti et Norinbergae, sed per totam Germaniam a variis Principibus expeteretur. In specie autem non minus in expeditione, quam Norinbergae Excellentissimo Domino Wrangelio, Campi Mareschallo Suecorum celeberrimo, anno 1650. in Comitiis pro Executione Pacis institutis arte sua inserviebat: quin et Officiariorum bellicorum sublimiorum tam Caesareorum, quam Suecorum et Gallorum, una cum plurima parte Chiliarcharum effigies viventium magnitudine quam perfectissimas et simillimas brevi temporis spatio expinxit, acceptis pro hoc labore ad quinque imperialium millia muneribus.

Dehinc cum a variis Electoribus, Principibus, Provinciisque et Urbibus desideraretur, Francofurti tandem pedem figebat, Matrimonium eius. contracto insuper matrimonio anno 1652. longe felicissimo cum Antonetta Margaretha Bertelia, Virgine ob virtutum et venustatis decorem inter Gratias relata. Atque tum ulteriore operum suorum laude famam suam continuo divulgabat latius; Opera eius. cum praesertim Bambergae in Aede Dominica Episcopali magnam Altaris tabulam de martyrio S. Laurentii, nocturno opere depingeret; nec non Celsissimi illius Principis atque Episcopi, ut et Electoris Moguntini, Electorisque Palatini et aliorum Principum conficeret Effigies, eorundemque templa, conclavia atque pinacophylacia variis picturis tam historicis, quam Poeticis exornaret. Deinceps autem, cum ad Comitia pro eligendo et coronando Invictissimo atque Potentissimo Leopoldo, in Romanorum Imperatorem, Francofurti convenirent Electores, Titanii prosperitatis eius radii multo scandebant altius, ut Monarcham hunc gloriosissimum Equo cuidam pulcherrimo insidentem vividissima exprimeret icone, cum variis picturis aliis clarissimis, quas recensere prolixum nimis foret: pro quibus, praeter mercedem splendidissimam, torques etiam aureos maiores, numismata mnemonica et munera accipiebat lautissima.

Edit Theatrum Europaeum.Sed libris quoque porro famae suae ulteriorem conciliabat celebritatem technicis; inter quae Theatrum Europaeum, cum variis aliis, in quibus ditissimas ingenii sui dotes inventionibus elegantissimis, figuris aeneis pulcherrimis, scriptisque, (quae ab ipso ut Autore dirigebantur) laudatissimis

Rechte Spalte

longe lateque prodebat; ut apud Principes diversos maiorem semper promereretur gratiam; et praesertim apud Serenissimam Domum BrunsvciensemBrunsuciensem Lunaeburgicam; (cuius etiam effigies elaboravit:) quin et apud Serenissimam Domum Badensem Durlacensem; nec non apud Serenissimum Electorem Brandeburgicum, quem ut omnium virtutum, sic omnium quoque Artium merito cognominamus Patrem atque Mecaenatem ter maximum; qui eodem ut Negotiorum gestore usus est in variis, ut et in aedibus eius aliquoties divertere haud dedignaretur; Consiliarius fit Brandenburgicus et Badensis. unde Consiliarii quoque titulo tam Brandenburgico quam Badensi ulterius inclaruit; qua gloria non tantum ob singularia sua in arte pictoria, sed et ob diversa alia tam animi quam corporis dona merito aestimatur dignus: ut dolendum sit saltem, egregium illius pro amplianda artis celebritate propositum, morbo ArtrhiticoArthritico gravissimo toties fuisse interruptum atque impeditum.

Habet autem tota illius in arte nostra dexteritas fundamenti loco, diagraphicam emendatissimam, quae coloribus vestita est naturalibus, non robore tantum suo, sed et venustatis dulcedine, pro substrata materia promicantibus: studiumque illius primarium sunt megalographica et icones, quas praeter assimilationem indistinctam affectu cumulat gratioso, ut in felicissimo hoc naturae artisque consortio prae coeteris[Leyal: should be cet- or caet-] emineat laudata illa veteribus Charis, velocitate tamen promota quam promtissima: Unde pro magno Nationis Germanorum haud immerito depraedicari potest Decore.

Artemisia eius.Et prout dotes hae supra commemoratae in omnibus eius concurrere solent historiis, sic in specie hoc loco reticenda minime mihi, quae Augustae Vindelicorum in Pinacophylacio conspicitur Werneriano illius Artemisia, longe praestantissima, mariti cineres potui suo admiscens, cuius facies aeque pulchritudine ac miro doloris affectu insignis sursum respiciens omni parte elimata est, et naturali quam simillima. Adde quod haud ita pridem virtutum istarum pictoriarum aeque dignum exhibuerit specimen in magna quadam Altaris tabula de crucifixione Domini in Urbe Francofurtana pro Coenobio Discalceatorum elaborata, cum plenissima omnium Artis peritorum satisfactione atque laetitia.