358
magnam clarissimorum operum suorum copiam elaboravit, sive historias spectes maiores, sive figuras alias, iconesve, et imagines tam sacras quam profanas; ut Lucae opera post Aegidium Sadelerum, fama super aethera notum, primus huic debeatur locus. Caelo enim promtissimus, et delineando felicissimus erat; cumque plerumque in familiari conversatione pictorum viveret celeberrimorum, quales erant Johannes Aquanus, Josephi Heinzius, Johannes Bononiensis, Bartholomaeus Sprangerus, et in summa omnium, qui in quocunque rerum effigurandarum genere excellerent, quid mirum, si ad istam pro voto suo perfectionem ascenderit longe maximam. Opera eius recensere omnia miraculum foret: unde paucula haec saltem attingemus. Effigiem publicabat Ferdinandi III. Imperatoris Romanorum gloriosissimae memoriae, equestrem: sic omnium quoque Electorum et Principum Imperii: Deinde librum Fuggerianum celeberrimum: porro Consiliarios Caesareos Viennenses, similiumque copiam largissimam. Inter alia autem memorabilis admodum est fabula illius de capta a Plutone Proserpina, ubi desertae, illius nemoris Nymphae, terrore percelluntur immenso, et omnia atque singula tantam prae se ferunt curam, ut peritia illius maxima exhinc eluceat ultra modum. Simili excellit elegantia opus illius aliud, quo Venerem exhibuit e curru suo descendentem, filioque nimium sagittae suae ulum inhibentem; ludentibus interea cum columbis eius puellis duobus venustissimis. Sic et fontes Urbis Augustanae pulcherrimi; Herculisque atque Mercurii et Caesaris Augusti; nec non Michaelis Archangeli in Armamentario locati statuae, illius manu typis aeneis publici iuris factae sunt, cum variis aliis iuxta prototypa Johannis Bononiensis elaboratis: ut ita non operum tantum, sed et laudum immensam post se relinqueret copiam, cum Augustae tandem, tempore durissimo, naturae exsolveret debitum.
XV. MATTHAEUS MERIANUS
Basileensis,
XV. MATTHAEUS MERIAN BasileensisIN arte rodendi aeris multitudine operum omnibus antecelluit aliis: cuius occasione paucula hic de isto chalcographiae genere praefari liceat: Quidam enim erodere aes, et caelare illud pro duabus venditant artibus, cum ad unam tamen artem De differentia chalcographiae rosoriae et caelatoriae uterque labor pertineat. Quicquid enim caelator manu libera caeli beneficio aeri incidit, id erosor stylo cerae inscribit, mastiche et resina subactae, superaffusaque aqua stygia, aeri ductibus illic nudato, istud corrosum figuras dehinc exhibet in lamina cerata prius delineatas, quae praelum vel
millies subire possunt. Utrum autem genus alteri sit praeferendum, meum hic non est diiudicare: id saltem certum est, rosoriam non tantum velocitate praestare caelatoriae, sed hac quoque commoditate, quod artifex in diagraphicis sufficienter exercitatus inventa sua pro lubitu iuxta ipsas artis regulas in lamina cerata delineare queat; quae si caelaturam expetit, alterius demum manui, et peritiae diagraphicae quandoque satis leviculae committere cogitur.
Merianus igitur noster hoc artis chalcographicae compendio tantam partim emblematum, partim topographiarum, proeliorum, venationum, historiarum Romanarum, quin et omnium continuo ordine biblicarum copiam typis publicis edidit, ut insignem eius sedulitatem nemo satis admirari queat.
Nativitas eius.Natus autem suit Basileae patre Walthero Meriano Senatore illius Urbis anno 1593. a quo in omnibus bonorum morum literarumque exercitiis educatus, anno aetatis decimo sexto Tiguri in disciplinam tradebatur Theodoro Mayrio tum temporis chalcographia rosoria celeberrimo; Itinera eius. quam artem per quadriennium etiam tam feliciter ediscebat, ut paulo post Nanceium quae sedes est Ducum Lotharingicorum, vocaretur, ad effigurandas aere roso illius Ducis Exequias, et monumenta alia.
Abhinc Lutetiam abibat, eodemque tempore Rosoriam hanc meliorem illuc deferebat, cum celebris ille Jacobus Calotus ibidem quoque commoraretur. Post annos tamen aliquos, partim emolumento, partim laude plenus, ad parentes suos Basileam redibat, iam nunc in Italiam abiturus. Postquam autem Curiae transitus ob metum contagii pestiferi occlusus est, Augustam Vindelicorum retrogrediebatur, unde post aliquam temporis moram, Stutgardiam vocabatur, ut ibi una cum Brendelio Argentoratensi solennitates Baptismales, certamina equestria, comoedias et pyrobolica aere exprimeret, quod etiam iuxta Regulas opticas laudabiliter peregit, testantibus de industria eius ipsis exemplaribus. Abhinc in Belgium abibat, et iterum Uxorem ducit filium Theodori de Bry. in Italiam tendens Francofurtum, ubi cum Theodorum de Bry Chalcographum et Bibliopolam celeberrimum offenderet, qui, ad perficiendum Itinerarium suum Indicum et figurarum eius, adiutore opus habebat, contracta amicitia cum illo Oppenheimium abibat; ubi, consummato cum laude opere illo, amore captus filiae Bryanae natu maioris, itineris Italici loco nuptias cum illa celebrabat.
Liberi eiusUxore igitur ducta in patriam regressus, familiam ibi suam quinque filiabus augebat et tribus filiis, quorum natu maximus Matthaeus pictor est famigeratissimus,