Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0463

357

Linke Spalte

summa cum laude Antverpiam rediret, ubi typos aeneos plurimos elegantissimos in lucem edidit: mortuusque ibidem est anno 1634 Imaginem eius tabula nostra P.P. exhibet

X. HEINRICUS BOLSEWER-
TUS,

X. HEINRICUS BOLSEWERT.EOdem tempore isthac in arte pariter celebris admodum erat; natione autem Frisius erat, et Antverpiae rem familiarem instituerat.

XI. HENRICUS HONDIUS.

XI. HENRICUS HONDIUS.IN Brabantia anno 1573. e nobili pronatus erat familia, et educatus similiter in omnium virtutum cultura assidua: praeterea autem in diagraphica, chalcographia, Mathesi, Geometria, Prospectiva, Architecturaque tam civili quam militari peritissimus erat, quibus studiis Principi etiam Auriaco Hagae Comitis per multos inserviit annos; donec tandem laude plenus ultimum suum obiret diem.

XII. LUCAS VORSTERMANNUS
Antverpiensis,

XII. LUCAS VORSTERMANNUSCUm inter studia educaretur, ad diagraphicam simul sese applicuerat, unde, consulente Rubenio, studium chalcographicum amplectebatur: qua in arte multa caelavit iuxta Rubenii prototypa megalographica, in folio ut plurimum: inter quae historia Magorum, natum modo Christum adorantium; Lapsus Luciferi e caelis, deturbante daemones Michaele, cum variis aliis notioribus, quam ut referre illa sit opus.

Modus eius caelandi.Cumque hactenus, more tunc usitato, decussationibus optimo ordine incubuisset, id unice curans, ut lineae umbratiles longo ductu pulchraque caeli elegantia invicem concordarent: deinceps consilium Rubenii iterum secutus, (qui ut pingendi methodum ante omnia sectaretur, eidem suaserat,) laborio sum hunc caeli decorem non amplius curabat, sed ipsam solummodo rem effigurandam considerans, una cum vera figurarum proportione ante omnia luminis plana evehebat, depressis harmonice tam dimidiis, quam integris umbrae planis et reflexionum: quo in genere tam admiranda pollebat peritia, ut rotunda mole omnia subveheret, magnoque robore corpora eius prominerent, qualia ne penicillus quidem monochromate nigricante melius exaltare potuisset. Unde in summam eius laudem pictorem eum caeli appellabant; cuius historiae maiores famam illius adhuc retinent floridam. Imaginem autem illius tabula nostra P.P. exhibuimus.

Rechte Spalte

XIII. MICHAEL LE BLON,
Francofurtensis,

XIII. MICHAEL LE BLON Francofurtanus.CUius parentes, Montibus Hannonianis ob diuturna Hispanorum et Gallorum bella relictis, Francofurtum concesserant, non tantum natura quasi obstetricante ad omnia virtutum exercitia propellebatur; sed et cum in annis suis tenerioribus ad artem Chrysurgicam applicaretur, in diagraphica et caelandi arte, cuius amore insigniter flagrabat, tantopere proficiebat ut omnes coaevos longe praecelleret, inque auro, argento et cupro historias varias minores tam eleganter caelaret, ut haud paucae sub illius nomine ederentur. Inprimis autem in gyris foliorum, encarpis variis, cassidibusque insignium excellebat, quo in genere aliquot publicavit libellos, in quibus singula quasi gyrorum folia distincte dignosci, et iuxta ipsasmet naturae species discerni queunt.

Negotia gerit Suecica.Cumque praeterea tanta esset sermonis facundia, ut tanquam Orphea auditores eum stuperent, et ob insignem rerum gerendarum prudentiam omnes et singuli ipsum amore prosequerentur atque honore singulari; Corona Sueciae ad ministeria status eundem adhibuit, et, ut negotia publica apud Carolum Stuartum Magnae Britanniae Regem gereret, in Angliam deputavit; ubi per multos quoque mansit annos, ut et Amstelodami deinde in Hollandia.

Universali autem pollebat atque perfectissimo in arte imaginum iudicio, cuius etiam fautor erat incomparabilis, ut omnes quoque principes ad similem excitare atque inflammare posset amoream: Unde Mecaenatem eum atque Patrem istarum artium merito appello, quod non tantum diagraphica et chalcographica ad libros pertinentia prae omnibus quam accuratissime diiudicaret, amaretque tenerrime; sed et me ipsum a teneris ad eadem manu duceret, omnique consilio et auxilio amantissime iuvaret. Finito autem feliciter vitae suae cursu, Amstelodami inter vivos esse cessavit anno 1656. relictis in statu optimo omnibus: sepultusque est magno cum encomio et amore singulorum: unde in singularem quoque ipsius honorem iconem eius tabulae nostrae O.O. inserere voluimus.

XIV. LUCAS ET WOLFGANGUS
KILIANI,

XIV. LUCAS ET WOLFGANGUS KILIAN.INter primos Urbis Augustanae Chalcographos celeberrimi erant, a quibus deinde ars ista laudatissima tantopere propagata fuit, ut numerus illorum semper manserit maximus. Prout autem divina bonitas saepius uni plus tribuit, quam alteri, quin unus etiam dona sua plus altero excitat; sic Lucas longissime Wolfgangum antecellebat: tanta enim industria ac arte