Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0011

AD LECTORES.

QVae Autor Nobilissimus Germanico sermone tractavit, ea Latinis literis mandavi, et Statuariam hanc Latine loqui primus institui; secutus fideliter tam Graecos quam Romanos, tam veteres quam recentes fabularum interpretes; ex quibus haec, quae dispersa erant, initio cogebantur: Invita et recusantia violentius transferre haud sustinui. Raro appinxi aliquid novi; si tamen nonnulla his admiscui, rarenter id factum est: Erant enim praeclara, quae auctoribus suis iure ac merito accepta retuli. Si omnes lectores una mente non consentiant, neque de caeteris iudicium Autoris et horum par atque unum fuerit, amicam dissensionem toleranter feremus: Nec vero affectanda esse semper elata et excelsa autumavi; Plin. lib. III. epist. 13.nam ut in pictura (inquit Plinius) lumen non alia res magis, quam umbra commendat; ita orationem tam summittere, quam attollere decet. Sed quid ego haec doctissimis viris? De caetero summi laboris, summaeque industriae Senex, prorsus intentus cuncta parare, hoc sedulo faciebat, ut maxima cura cogitateque Statuas illas conquireret, a Graecis pariter ac Romanis e marmore scalptas, aut ex aere factas: Has enim Ipse vel Romae potissimum, vel circa Romam, exquisite cogitateque delineavit; aut noviter inventas aliorum manu adornavit, et ab optimis aetatis nostrae caelatoribus aeri curavit incidi accuratissime. Nec sine impendio nuper, et quid dico nuper? immo vero modo, ac plane paullo inventas in eundem hunc numerum congregavit, accessionem faciens haud poenitendam. Eiuscemodi est illa JOVIS Spanh. Diss I. de Praest. et usu num. p. 32. OLYMPII, cuius singularem et admirandam artem Vir in studiis doctrinae multi atque celebrati nominis Spanhemius, ὁ πάνυ, ex aureo Dionis ore laudavit his verbis: Meministi forte apud Dionem illum, ut voluptatem ex conspectu statuae Jovis Olympii suaviter alicubi extollat; ut non homines solum, sed bruta etiam illius spectaculo adfici, immo adflictis malorum oblivionem conciliari statuat: illamque virtutem incredibilem non auro, vel ebori, ex quibus constabat illud Phidiae miraculum; sed divinae cuiusdam artis praestantiae continuo adscribat. Quid est praeterea? nihil sane, nisi illud, ut Autor semper in laude versatus, et circumfluens gloria, more illorum, qui liberalium artium cognitione cultuque celebres fuere, suae etiam industriae praemia in statuis Sidon. lib. V. epist. 5.consequatur; quas literae dederant, si trabeae non dedissent. Verum is ab huius quidem usura gloriae ita temperavit animum, ut de aliorum laude magis solicitus, ALBERTI DVRERI, post annos centum et quinquaginta sepulchrum aereo exornare monumento; et laurea, gratissima bustis ianitrice, ossa Illius coronare decreverit. An illa magnis laboribus parta amisit longo intervallo viriditatem? Epigraphe, tanto artifice digna:

FABITVR HOC ALIQVIS, MEA SEMPER GLORIA VIVET!

Quod superest, rogo, Lectores doctissimi, ut pari integritate, si qua existimabitis addenda, commutanda, omittenda indicetis: Illi difficile est hucusque, animum intendere in labore; difficile et Vobis. Sed tamen ut sculptorem, ut pictorem, qui filii imaginem faceret, admoneretis, quid exprimere, quid emendare deberet: Ita Nostrum quoque formate, regite; qui non fragilem et caducam, sed immortalem ingenii sui effigiem conatur efficere; quae hoc Plin. lib. III. ep. 10diuturnior erit, quo verior, melior, absolutior fuerit. Quod Plinius Spurinnae suo et Cocciae de filio, triumphali statua donato, quondam scripserat. Favete ergo, et legite.

C. ARNOLDVS.