Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0012

CAP. I.
De
REGVLIS STATVARIAE
PROLVDIVM.

Statuariae principia: Statuae, ex utraque Academia collectae: Autoris propositum: Errores veterum: Statuae selectiores: Opera Graecorum, ex albo marmore: Artifices, circa Alexandri M. tempora: Alexandri imago, ex Atho monte: Antiquitas statuis falso denegata: Homeri imago antiquissima: Philosophorum ac Poetarum statuae: Homerici nummi: Vultus ac habitus statuarum verus: Nummi ex statuis desumti: Gran maniera Greca.

Statuariae principia.VSu periti pulchre asseverant, semperque hoc liquido confirmant, in addiscendis primarum linearum principiis, in statuaria item atque pictoria, nec non aliis scientiis, nullam certiorem melioremque docendi methodum dari, quam quae in antiquissimis statuis, imaginibus, et historiis, Romae ut plurimum occurrentibus, reperitur atque ostenditur. Ex his enim hodienum omnis Europa diligenter edocetur; hae tibi, quid facias, definiunt; te instituunt, tibi praecepta dant: Quid multis? alia sibi ratione viam munire, ad artem hanc addiscendam, vel alias huic praeferre, nullus mortalium Statuae, ex utraque Academia, collectae.potest. Quamobrem in hac ipsa Academia Sculpturam proprio hoc niti fundamento, haud inconsultum fore arbitratus sum; selectis, nobilioribus ex utraque illius parte statuis, aliisque rarioribus velut ex abundanti superadditis: Vt universae ac singulae expenderentur quasi ad regulam et libellam; nec (dicente Vitruvio) amussium desideraretur.

Autoris propositum.Ad me ipsum vero quod attinet, nihil magis in votis habui, quam ut alius operam meam antevertendo, hos labores ac sumtus in se recepisset; mihique ingens hoc onus praeripuisset: Quoniam vero paucissima ad imitamen antiquitatis exempla in aeneis figuris, vel etiam lineamentis repertu dantur; saepe questus sum, quod plerique (fidem oculorum testor) in tam gravi nec indigna re, chartas tantum collutulaverint, vilissimisque nugis, ceu inexperti Errores veterum.solent, undique repleverint: Dum quivis fere unus, pro ingenii sui modulo, tam altam sublimitatem tam negligenter oculis nostris subiecit, et a recto tramite prorsus deviavit; parum scilicet curans, quam incongruo et inconvenienti usu antiquissimas optimasque statuas exhiberet; formam, mensuram, ordinem permutaret; necessarium discrimen, externamque perfectionem haud observaret; neglectaque artis proprietate, aberraret facillime. Nonnulli in duritie rigidorum musculorum adeo deflexerunt, ut delineationes aut etiam aeri incisae imagines eorundem, cum ipsis (ceu vocant) originalibus collatae, plane dispares diversaeque esse videantur: Secuti enim isti videntur simplicitatem praeceptorum suorum, neglecta omni antiquitate, cuius vestigia anxio pede premere debuissent. Quo tandem factum est, ut longius a Roma dissiti, antiquitatis desiderio, velut imperiti in errorem inducerentur; et