servabantur. Postremo mallei beneficio necessariae figurae elici et iuvari facile queunt.
Statuarum antiquarum usus.Vlteriorem explanationem, magisque perspicuam eorum, quae a nobis hactenus dicta sunt, illustrationem desiderantibus, ita ut quasi ad oculum varia demonstrentur corpora, horumque proprietates, sexus, modi, status, aetates, membrorum ac musculorum forma, undique apta atque perfecta, omnibusque suis numeris et partibus expleta considerentur, id insuper consilii damus, ut penitius Romae intueantur antiquissimas ex albo marmore statuas; potissime autem in horto Pontificis, Belvedere dicto, aliisque amoenitatum maeandris; ubi diutius, quam pueri in schola, sudamus; et semper discimus, quod nescimus: Experientia edoctus testis ego sum, qui se non opinari, sed scire; non audivisse, sed vidisse; non interfuisse sed egisse, dicit. Idem egere olim ante me, quibus ars curae cordique fuit: Omnibus his rebus Mich. Angelus, caecus illarum explorator. antecellens Michael Angelus licet oculis, ob gravem senectam, captus, nec ad labores idoneus, tamen in deliciis animi atque delectamentis habuit, ut ad figuras illas saepe deduceretur: Quid factum in tempore, et loco? Blanda manu palpavit eas, ob eximiam, quam bene noverat, perfectionem, a summo usque ad imum, vice pari in orbem circumactus, brachiis praeterea complexus, osculatusque. Pari etiam amore Raphael illas uberrime prosecutus est. O felices igitur, ac fortunatos terrarum istarum incolas, qui praeclara haec verae antiquitatis studia quotidie oculis suis usurpant! Homines contra longinqui et alienigenae, inopia earundem pressi, quod admirentur, non habent: Quorum infelicitas merito deploranda est, quia omnis occasio ac facultas ipsos destituit.
Autoris studium, officiumqueQuapropter ut absentibus simul inservirem, et desiderio ipsorum apparerem; statuas ea repraesentare diligentia sustinui, qua nec rariores noveram melioresve ab aliis inveniri, vel ab optimis quoque artificibus dari posse, haud ignorabam. Sed de Statuaria satis est, affatim prorsus: Nae tu propediem, Lector, ubi Sculpturae veteris Admiranda haec videris, istius obsaturabere!