Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0019

CAP. IV. ET VLTIMVM,
De
PLANIS IMAGINI-
BUS.

Simae imagines, Basso rilievo dictae: Primus collocandi modus: alter et tertius: Statuarum antiquarum usus: Caecus earundem explorator, Michael Angelus: Auctoris studium officiumque.

Planae imagines, Basso rilievo dictae.IMagines, a sculptoribus simul ac statuariis Basso rilievo dictas, maiores nostri ornatus gratia ingeniis suis excogitarunt, quibus murorum planitiem, imprimis vero arcus triumphales praeclare honestarunt: Quoniam simulacra, non nisi rotundo ambitu conspicua, liberam ac patentem aream postulant, nec in muris commode exhiberi queunt.

Primus collocandi modus.Statuaria haec, instar picturae, nobiliores personas primore loco censens, omnibus anteponit; quas reliquae, recto iudicio permixtae, velut ex ordine subsequuntur.

Caeterum ut hominis visus parum fallatur, posteriores figuras longe humiliores exhibent, planis quasi capitibus; itemque aedes ac regiones, quae eminus velut ex oculis nostris elapsae, et visum nostrum effugientes, sensim decrescunt. Hanc autem veteres egregie observarunt, dum fugitivas (liceat sic appellare) figuras tanta ingeniorum solertia expresserunt, ut praeter exiguam pedum fugientium particulam, oculis assequi nil liceret: Cum alii contra, hac ipsa tempestate, longe audaciores facti, tenuiores personas mediocriter elevatas, digniores vero in ipsa planitie constituerint. Hinc naturalis illa et necessaria rerum aeque ac personarum consequentia efficit, istas in fuga se convertentes pedes pedibus reliquarum iunxisse; quod insanum artis vitium est, et ingens iudicii error: Cuiusmodi plures etiam Romae, ad S. Johannis, et alibi locorum videri adhuc queunt.

Alter collocandi modus.Modus alter mediae, ceu vocant, elevationis priore humilior est, et plana veluti via perficitur, ad exhibenda conclavia, diaetas, regiones, alia: Quod artificium in S. Laurentii templo, Florentiae, aliisque similibus Donati operibus, apparet: qui summo iudicio omnem humanam artem pariter ac fidem superasse creditur.

Tertius collocandi modus.Tertius modus ad positum delineationemque figurarum attinet, valde quidem depressus, sed singulari iudicio, nec vulgari gratia usus: Siquidem omne coactum naturae pariter ac arti inimicum, cum summo dedecore coniunctum est; quod vitio verti solet. In hac arte Donatus longe caeteris excelluit, multaque huiuscemodi vasa Aretina, nec non aereae monetae, diu