SENIORUM COLLEGIO, Orbi universo innotescat; et postumo hoc opere (neque enim, instante octuagesimo fere aetatis anno, aliud quam sarcinas colligere decet) literatis omnibus, et quibuscunque Nobilium Artium cultoribus, meam erga SERENISSIMAM REMPUBLICAM mentis testationem, sive extremam observantiam explicem. Ut enim primo aetatis flore statutum habui cum animo, ac deliberatum, Artem pictoriam scientia et cognitione comprehendere, post ipsas Antiquitates ROMAE circumspecta cura a me aestimatas pensiculatius, magna ratione hoc egi, ut maiora praecipuis studiis meis, in Urbe VENETIARUM, et natura et situ et descriptione aedificiorum et pulchritudine imprimis Nobili, afferrem incrementa: In Theatro enim Orbis terrarum esse me credebam, cui me tunc commiseram, haud immemor illius: Magis delectatur, qui in prima cavea spectat, quam qui in ultima. Spectatum huc ad rem fruendam oculis veni, qui egregia capessebam spectacula Pictorum, quorum fere maxima pars, Dei beneficio, VENETORUM progenies erat: Hos ego moderatores studii mei esse volui, per hos profeci; quod confiteri nec pudet, nec poenitet. Fortuna igitur suffragante res maximas consecutus, quas Illis gratias perhibebo, quibus me ipsum debeo? Quoties, inquam praeclara Ipsorum opera, et summa arte perfecta, in mentem veniunt (veniunt autem saepissime) toties redit in memoriam, quae fuerit excellentia, quae nobilitas in eximiis illius Artis Antistitibus Jo. Bellino Curioso, Giorgione Animoso, Titiano Incomparabili, Jac. Robusto (alias Tinctore) Spirituoso, Paulo Caliari Magno, Jac. Basano Insigni, aliis; a quibus exempla petii, e quibus documenta cepi. Has speciosas caussas habens, iustas illas quidem et magnas, ut memorem in bene meritos animum praestarem, licet parem his gratiam haud relaturus, quod animo dudum intenderam, perficere tandem destinavi, Artis illius Nobilissimae primas origines exponendo; quam ingeniis suis eruerunt Assyrii, Aegyptiique: Hos proximis dein vestigiis consecuti sunt veteres Graeci simul ac Romani; donec amplificatores VENETI, Italique caeteri, nec non Galli, Angli, Belgae, et Germani decessorum inventa mirifice auxerunt. Quamobrem a carceribus velut ad metas decurrens, vitas, opera et elogia Eorundem