Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0010

ab initio ita duxi, ut ad extremum aetatis nostrae perducerem; super haec imagines, quae quidem in promtu erant, cura impensaque haud sublatis, Celeberrimorum Scalptorum manu in aere effectas spectantium oculis exhiberem. Sic literis, sic lineis ac laudibus aeternabunt, quos obtinere perpetuam posse credimus aevitatem. Cum itaque decora atque ornamenta Illorum in fulgentissima VENETIARUM Ur beUrbe magis, quam ullibi locorum conspiciantur, et omnis Artium Maiestas in sacrosancto Illius gremio sita sit, SERENITATIS VESTRAE pedibus (ut propugnationem et defensionem dignitatis suae habeat) hanc ARTIS PICTORIAE ACADEMIAM submittere audeo; quae non minorem fortassis utilitatem venturis saeculis, quam mihi voluptatem conciliatura est: Eam enim nunc usque fere incognitam, praestantissimis Artificibus imitandam proposui. Albertus noster Diirerus, Vir eo incomparabilior, quo absoluta deliciarum istarum elegantia, singulis anteriorum saeculorum Praxitelibus, Lysippis, aut Apellibus, facile palmam eripuit; id quidem sua Hominis Symmetria tentaverat: Verum quoniam dies diei addit scientiam, inventis addere facilius fuit; eaque praestare, quibus, ob vitae brevitatem, Albertus manum ultimam imponere nequivit. Haec sunt, SERENISSIME PRINCEPS, quae aetatem meam, a pueritia ad senectutem usque, occupaverunt: Haec sunt, SENIORES EXCELLENTISSMI, quae Nobiliter nato maiorem nominis amplitudinem adiunctura esse confido; quaeque tot Principum, Caesaris Augusti nostri, Serenissimorum Electorum, BAVARI, BRANDENBURGICI, et PALATINI benevolentiam, atque, ut ita dicam, familiaritatem conciliaverunt: Haec denique sunt, quae SERENITATIS AC EXCELLENTIAE VESTRAE Aeternitati lubens appendo.

Norimbergae, Kal. Maiis,
M. DC. LXXXIII.

JOACHIMUS a SANDRART,
in STOCKAV.