Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0014

Abbildung aus dem Text
Ad
Lectorem Nobilissimum
in
Academiam hanc Picturae eruditae
PRAEFATIO.
Linke Spalte

Quanto studio atque industria Artifices ad immortalitatem Nominis adspiraverint.IN more semper positum fuit ingeniis ad altiora natis, adque honoris culmina aspirantibus, stimulantibus praecipue famae gloriaeque et ambitionis aculeis, omnes in id intendere nervos, quo ad eam proposita sibi opera deducerent perfectionem, cuius intuitu immortalem Nominis sui consequerentur gloriam. Et quamvis non pauci novercantis fortunae odiis in humilem satis depressi vitae statum fuerint; omni tamen industriae nisu in id allaborarunt, ut, eadem labore devicta, certo quodam virtutis studiorumque genere haud parvam sibi praestantiae acquirerent famam atque encomium: gnari quippe, laudatissimum hunc bene agendi zelum, diuturnamque per multas insomnes noctes adhibitam diligentiam, non tantum adbuc vivis, a Regibus atque principibus munificentissime refundi; sed post abitum quoque in subsecuturae aeternitatis Elysium glorioso monumentorum statuarumve Opera tamen illorum iniuria temporum dirui. titulo memoriae posteritatis commendari. Nihilominus tamen gloriosissima haec quoque artificiosorum laudatissimorumque operum monumenta acuto illo temporis arrodentis dente eatenus suerunt labefactata inque ruinas conversa illustres, ut in pulverem saepe arenasque collapsa vix aliquam sui ullatenus exhibeant memoriam.

Exactius igitur mecum trutinans, qua ratione vel nomina tandem tot Artificum celebratissimorum,

Rechte Spalte

laxiore temporis cursu efflatoque ultimo vitae halitu, in vanas expirent auras: omni studio meditatus sum, qnomodoquomodo fieri queat, ut letalis iste benemeritorum memoriae Vermis ita perimatur, quo minus, exacto naturali aetatis suae curriculo, praeclarissimorum ab ipsis relictorum operum apud posteros intermoreretur memoria. Pro conservanda nominum illorum memoria vitae illorum, ortusque, et artium inventa hic describuntur. In quem finem singulari studio, conatuque haud contemnendo in id incubui, ut ortum quamplurimorum atque prosapiam, nec non in arte sua excellentiam, partim ex antiquioribus testimoniis collectam, partim propria experientia usuque indagatam, partim etiam ab amicis etiamnum viventibus, fundamentaliter haustam; pro tenuitate, aetate iam tandem fatiscentis ingenii mei, in gratiam omnium bonarum artium culto rumcultorum, debita amplitudine describerem: in honorem quidem illorum, qui extremum Charonti iam persolverunt naulum: in usum vero atque commodum horum, qui ad nobilem picturae artem applicare manum desiderant, atque adeo celeberrimorum in hoc genere artificum vitam, quantum possibile fuit, scirique potuit ; una cum tempore, quo floruerunt, nec non Operibus tandem, si quae singularia atque memorabilia post se reliquerunt, decenter explicarem.

Picturae atque sculpturae.Instructo autem iamiam in omnibus, debiteque parato mihi haud exigua haec animum conturba batconturbabat controversia, militantibus hinc inde fundamentis copiosissimis atque argutissimis: cui ni mirum inter duas has artes laudatissimas deferenda sit praerogativa; Picturae ne scilicet, an vero Sculpturae?