Ubi Sculpturam sic quasi me alloquentem habebam prae oculis: Illa sane ego sum, quae tot ingenia argutissima, temperamenti melioris Spiritusque vivacissimi, instituenda ad me allicere sum solita. Illa inquam, sum ego, quae multorum annorum decursu hac mea Adversaria nata sum prior. Ita ut caelestis ille quoque omnemque naturam immensum supergressus Artifex atque Plastes in ipsa primi hominis formatione mea primum usus sit opera. Unde quoque tot artes praestantissimae aliae, debitam mibi exhibiturae reverentiam, ad ipsos meos devolvuntur pedes, nutui meo spontaneo subiectae procubitu. In mei quippe gratiam inventa sunt opera Anaglypbica semiplena, nec non Plastica ex argilla, cera, vel gypso; in statuas efformata artificia varia. Ego lapides, marmora atque aera tractavi prima. Operibus meis nec canum obest senium, nec ulla temporis diuturnitas; cum ea e tali elaborentur materia quam nec tempestatum procellae, nec frigoris calorisve iniuriae, nec pluviarum niviumve allapsus atterere queunt: Unde ad ulteriorum temporum monumenta multo valent praestantius, quam pictura ulla, secretioribus tantum concredenda conclavibus, et intimioribus asservanda adytis. Tot etiam Pictorum undiquaque reperitur multitudo, ut vel frondium florumque numerum, vel ipsam micantium noctu siderum copia sua excellant infinitudinem: eo quod ad artem istam omnis idonea sit complexio; nec manus tantum agilis atque levior, sed meticulosa quoque atque tardior Ad Sculpturam requiritur complexio viviacior et ingeniosior, quam ad Picturam. in illa praestare queat omnia. Cum e contrario Ego Sculptura ingenia tantum requiram acutissima, et fervidiora, non in artificibus saltem celebrioribus; sed in quovis etiam et communiori operatore. Ex quibus omnibus nobilitatis mea praerogativa satis superque perspici potest. Sique fides denegetur mihi; denegari tamen non poterit antiquo illi Historiae Naturalis indagatori Plinio; cuius monumenta id referunt: Antiquos cum ambabus nobis ponerent statuas, meam ex auro puro; picturae autem argenteam tantum dedicasse: meamque collocasse ad dexteram, cum illam alteram a sinistris saltem admisissent. Quo ipso obtenta a me prae Pictura, gloria atque praestantia delaratadeclarata fuit quam manifestissime.
Subiectum Statuariae Praestantius esse, quam materiam Picturae.Sicco autem pede hic praetereo ipsius quoque materiae pretium, cui ego labores meos dedico: quia lapides mihi pretiosissimi; quales sunt Prophyrites, Iaspis, Ophites, varia marmorum genera cum aliis lapidibus, praeter aurum argentumque ipsum, aliaque metalla praestantiora, committi solent: cum in contrarium misera illa Pictura vilissimo quovis et abiectissimo colorum genere contenta sit, pannosque et lintea tractare soleat sordidiora.
Praestantiam rerum artificialium iudicandam ex eoea. prout earum quavis naturum imitatur proximius.Id quoque fundamenti loco a me adducendum est merito, rem quamvis eo saltem dici praestantiorem, perfectiorem atque pulchriorem, quo magis ex omni parte imitatur naturam ipsam. Iam vero ego Sculptura veram cuiusvis rei genuinamque praecise asseqorassequor formam, obiectumque
meum sic exprimo, ut ex omni situ plene conspici atque considerari queat; ac si ipsummet oculis sese sisteret exemplar vivum. Praeterea quoque cum artificiosa illa Memnonis Statua, oriente sole in ipsam prorumpere possum loquelam. Cum e contrario leviore suo penicillo Pictura, adhibita multa laborum industria, vix ad umbram similitudinis accedere queat.
Sculptura plenam requirit lapidum cognitionem, eo quod errores eius corrigi nequeant, prout pictorum.Tandem quoque ego Sculptura plenissimam requiro nec ordinariam saltem et communem quorumcunque lapidum cognitionem, ita ut cuiusvis natura atque proprietas exacte dignoscatur, ne in elaboratione remotius a scopo quis abscedat, erroresque committat haud emendandos in posterum. Cum ex adverso Pictura penicilli sui ductus nunquam non reiterare, commissosque errores colore quovis succenturiato occultare queat.
Responsum picturae cum rationibus pracedentiae suae.Haec postquam cum taedio audientis; quamvis non citra fundamentum, sic effutiisset Sculptura: Pictura e contrario pauciori verborum compendio suam quoque propugnabat praerogati vampraerogativam; sic elocuta:
Adversaria mea sculptura amplissimo verborum apparatu, tumidoque atque temerario arrogantis animi praeconio, sibi tribuens praeeminentiam, nobilitatisque praerogativam; primi fundamenti loco in scenam producit totius humani generis Protoplasten ab ipso omnium artificum Autore et Sculptore caelesti, e limo terrae formatum, inque Statuam quasi loquela praeditam plasmatum, atque effictum. Eadem autem et mihi non penitus abneganda est gloria ; quae, quamvis proprie Pictoria dicar; suo modo tamen et ad Plasticen concurro, Plasmaturaeque colores. Ipse quoque Praxiteles Statuariorum quondam praestantissimus, Picturam artis suae Matrem atque nutricem; hanc vero illius saepe filiam nuncupare est solitus; eo quod ex delineatione atque designatione Picturae, originem Sculptura traxerit.
Designatio Statuariis necessaria quidem, propria tamen Pictorum est.Antequam enim Statuarius lapidem ipsum, aliamve materiam scalpro suo aggreditur; necessario conceptu in phantasia prius designat, quomodo hoc vel illud debita proportione effigurare velit: quod nihil aliud est, quam opus aliquod diagraphicum, inter pictoriae artis primitias collocandum.
Quod vero artes quasdam sibi subordinatas atque subiectas iactitet Sculptura; atque hoc ipso praecellere mihi velit; risu potius dignum est, cum vix alii plures subsint atque inserviant artes, Artes variae pulcherrimae a Pictura exortae. quam mihi Pictoriae. Unde enim ortum suum habet ingeniosa inventio atque confictio historiarum, quas proponit Poesis? Unde celebratissima illa Ars Designatoria atque Diagraphica? Unde tot mensurae atque coordinationes famigeratissimae Architecturae? Quonam potissimum spectat, iucundissimum Prospectivae et Optices Studium? Picturae subactu aquario: in recens albarium ; et subactu oleario factae? Quonam referenda sunt Opera in tabulis, aere, tela, vitro, lapidibus, effecta? Nonne a me Pictura haec omnia? Unde originem habent