Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0021

Linke Spalte

Si omnia non possunt, aliquid tamen discatur. sponte sua offerre illis videtur. Si non in omnibus, ut iam dictum est antea, subsequi voluerit perfectio, grandesque Historiae, atque Effigies primariae captum ullius superent; prae manibus sint animalia; fructus culinares; flores; campestria; aedificia; Opera Optica; Conclavia; noctes; incendia; icones vivorum; navigia; maria; pisces; picturaeque aliae. Magno autem zelo ad id contendant, ut suo in genere ad summam accedant experientiam: id quod absque periculo, proeliisque, vel sanguinis profusione, facillime fieri potest, modo naturam parentem serio quis imitari conetur.

Picturae puerorum futiles non signa statim sunt ingenii ad Picturam proni.Cum pueriin Scholis, sicut plerumque fieri solet, chartas interdum suas, virunculis, animalculis, urbibus, navibus, naeniisque similibus commaculant; nec minus et coloribus aliquando ludere affectant; hinc saepe parentibus occasio nascitur, ut dicant, filius meus Pictor evadere poterit atque debet. Melius tamen saepe foret, ut accuratius rem totam pensitarent; considerando veram ad studia ista aptitudinem, non iudicandam esse e ludis hisce manuariis atque futilibus; sed e singulari quodam ingenio atque iudicio: ita ut multorum saepe annorum labore opus sit, priusquam aliquis certus esse queat istius aptitudinis.

Inter Picturam, et Picturae elegantiam magnam esse differentiam.Magna est inter Picturam, elegantiamque Picturae differentia: multique requiruntur labores, priusquam ad huius montis quis tandem ascendat iugum: adeo ut illi, qui prae incapacitate retro pedem sistunt, culicibus sint similes candelae quidem lumen desiderantibus, sed alas tamen suas comburentibus: quod est oleum tandem atque opera perdere.

Non ad omnia habiles natura reddit omnes.Nisi enim blandissima mater nostra Natura lac tyroni instillet ipsa, debitasque ingenii dotes eidem conferat; parum quoque efficiet infinita laborum sedulitas. Non enim quemlibet ad omnia idoneum reddit natura; sed ad unam plerumque partem fere singulos. Quicunque igitur prudenter

Rechte Spalte

Non promovente natura nemo hanc artem discere poterit. hic agere volunt parentes, ad singula sedulo attendant; an scilicet ita natura et affectus filiorum suorum ad hanc artem inclinet, ut debitum tamen ne desit iudicium, quod facile cognosci poterit, nisi tempus simul cum impensis omnibus dispendere velint. Si crescentibus annis una cum exercitatione, iudicii quoque signa crescant; tunc spes esse poterit facilior, fore tandem, ut ultimum talis assequatur scopum.

Hanc artem exculturus tyro vitiis renunciet oportet.Quicunque igitur hac ipsa a Deo praeditus est capacitate iuvenis, Venerem imprimis Bacchumque atque omne omnino otium, ceu hostes virtutis, cane peius oderit ac angue; nec ullum disperdat tempus, quippe quod ad perfectionem eundem deducat solum. Infelices enim tandem quoslibet Vitium supplicium sui ipsius. efficit ignavia: sicut omnium vitiorum sua sunt a tergo supplicia.

Sunt etenim, prout et inter antiquos fuerunt, Artificum aliqui, qui magnae sibi laudi ducunt, et ad insignem conducere famam opinantur, si praecipua quadam morum feritate, perversaque vitae suae asotia testarentur, se singularibus quasi subesse phantasmatum intervallis: quo ipso tamen stultissimam suam singulis propinant simplicitatem, quodque ratio eos fugiat, nedum sapientia, nullibi non testantur; unde cum dedecore damna quoque consequuntur, contemtum nullibi non meriti atque derisionem.

Per virtutem gloriam quaerit famamque verus Artifex.Qui verus est Artifex prudentiaeque Studiosus, nil magis in votis habet, quam ut per virtutem honorem consequatur atque laudem. Unde manifesto apparet, non alias magnum evadere tandem Artificem, quam si una cum studio vitam gerat prudentem atque honestam.

Magnum Pictori accrescere decus a morum civilitate.Utque simul etiam debitus ipsi semper sit honor, fortunamque promoveat ubique suam; operam quoque ante omnia det, ut apud Magnates vera morum civilitate undiquaque fiat conspicuus, summaque sese ipsum commendet modestia. Quod exempla confirmant praestantissimorum,