Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0020

Linke Spalte

atque magnis: Dionysius homines tantum pingebat: Euphranor, omnia: Nicias animantia; praesertim vero Canes: Nicophanes, vetusta opera congrue pingebat; gravis alias et cothurno quasi incedens: Mecophanes, coloribus durus magis: Nealces, ingeniosa expressione insignis: Aristides, in affectibus: Clesides, ad vivum pingendo: Ludius in campestribus, et subdialibus aliis.

Itali tam veteres quam moderni.Eadem diversitas non olim tantum occurrebat, sed hodienum quoque deprehenditur apud Italos, Gallos, Germanos atque Belgas: et quidem maiore cum perfectione, praesertim circa veras rerum expressiones, eoque pertinentem colorum vim: quod praecipue e naturali applicatione, perfecta elevatione, et singulari celeritate Pictorum nostri temporis, elucet. Tales autem erant Cimabue, magnus ille istius Artis restaurator. Gaddo successor eius, nec non Giotto. Eodem modo praeclari erant Giovan Bellini in munditie: Michael Angelo in figuris magno iudicio; Leonardo da Vinci in prudente affectu: Andrea del Sarto iucunditate; Raphael d’UtbinoUrbino in Diagraphica, argutaque Inventione: Julius Romanus, in conceptibus inusitatis: Titianus, amoenitate, praesertim colorum: Corregio, gratia; Verones conceptu divite: Tintoreti raritate: Carazo in pingendis muris recentibus (in Fresco:) Caravaggio, et Manfredo in naturali vivacitate: Guido Bolognese, in gratiositate; Albano, inventione decora: Bernini in statuaria et Architectura: Francisco di Quesnoy in vera Sculpturarum expressione: Algardon, agilitate: Petrus Cordon in recenti albario (in Fresco:) La Franch, celeritate, magnisque operibus: Dominico, sensu profundo: Claudio Gilli, in Topographiis et subdialibus. Pousyn, Vouet et Le Breun, iucundis historiis.

Germani veteres.Admiratione quoque digni erant inter Germanos Martin Schon ad summitatem ascendendo; Matthias de Aschaffenburg, ingenio elegante: Albertus

Rechte Spalte

Dürer, iudicio universali: Joh. Holbein, manu felici, maturaque inventione: Amberger, veritate: Pocksberger divite Spiritu: SchvvartzSchwartz, experientia: Adam Elzheimer, iudicio admirando circa imagines parvas, et campestria.

Et Belgae.Eodem modo celebres erant inter Belgas, Johann et Hubert ab Eyk, inventione colorum oleo subactorum, Lucas de Leiden diligentia: Bruegel senior, iudicio: sic etiam Sotte, Clef, et Johannes a Calcar, manu: Floris, magisterio: Brauer, in pingendis rusticis: Fochieres, in arboribus campestribus: Rubens, divite ingenio: Van Dyck elegantia: HnndhorstHundhorst, in Calligraphiis: Rembrand, umbris et laboriositate: Perselles, navigationibus et undis: Pulenburg, imaginibus parvis: Bambotio in pingendis rebus communibus: Botte, in Topographicis: nec minus Gerhard, item Daro, et Mires, in pingendis colore oleario rebus parvis.

De operibus Autoris in hac A.rtArt.De iis etiam, quae Deus Altissimus hisce in studiis mihi concessit, nihil iam eloquar, ne forte modestiae limites excedam: hoc tantum addito, maiorem semper fuisse voluntatis meae pronitatem, quam debitarum virium sufficientiam. Iudicium autem de Operibus meis virtuoso spectatori sit relictum, quorum aliqua prostant in porticibus, palatiis, et pinacothecis Sacrae Caes. Maiestatis, aliorumque Regum, Electorum atque Principum, nec minus alibi in Templis et Exoticotamiis Romae, Viennae, Pragae, Madritii, Florentiae, Venetiis, Messinae, Londini, Amstelodami, Monachii, Salisburgii, Lincii, Brinnae, et in specie in pulcherrimo celeberrimoque illo Templo haud ita pridem extructo Lampachii in Austria superiore, cuius septem Altaria magna mea manu elaborata sunt: quae pro lubitu spectari queant.

Ex animo igitur iterum iterumque tyrones exhortor, ut hisce in Studiis perseverent sedulo, et id addiscant prae ceteris, quod ipsa natura, quasi