1
NOBILIS
atque
ERUDIT AE
PARS PRIMA,
De
Ipsa arte pictoria, eiusque variis
requisitis.
De
Inventione & Delineatione.
Artis Pictoriae Definitio. Ratio est origo Delineationis, et non casus fortuitus. Definitio Delineationis. Ex ungue Leo: id est, Intellectum, ex unica corporis parte, totam eiusdem colligere Symmetriam. Qualis ad delineandum requiratur manus? Statuarios quandoque, loco delineationis, uti prototypo quodam. Delineationis varias esse species. Rudis et informis designatio (Schizzi.) Expressior figuratio, (Profil:) quae Architecturae potissimum inservit. Qua ratione Delineatio ad Statuariam conducat, et ad Picturam. Quomodo Delineatio quam optime addisci possit? Ab iconibus et Statuis faciendum esse delineandi initium: dehinc delineandas esse res vivas, in quem usum institutae sint Academiae. Quomodo Lumen cum umbris debito ordine temperandum; Effigiesque rotundandae sint. De reflexione luminis. Delineationem, ingeniosam requirere inventionem; optimam distributionem atque congruam dispositionem. Unde suam habeat originem bona Delineatio? Imitationem naturae, esse perfectionem Picturae. Hanc addiscendam beneficio corporum nudorum, nec non anatomice dissectorum. Delineationem fieri rubrica, vel graphide cretacea. Qua ratione expressior figuratio in recenti albario sit designanda. De Pictura historiarum: et quid observandum sit circa figuras? Abbreviatio figurarum una serie se invicem subsequentium. Perspectivae quam diligentissime studendum esse. Quantum prosit, si Pictor saepius variarum personarum gestus delineet, libelloque peculiari consignet. Artis atque diligentiae solertem requiri harmoniam.