2
Picturae definitio.NObilissimum illud humani Ingenii inventum Pictura [iuxta Socratem est est ἐικασία τῶν ὁρωμένον, sive imitatio et repraesentatio eorum quae, videntur Nobis] est Ars, superficiem quandam sive tabulae, sive muri, sive telae, variis, iuxta Exemplar, sive delineationem, obducendi coloribus, qui ingeniosa dispositione, artificiosoque linearum ductu figuram quandam atque effigiem referant.
[Sic autem Picturam definit Jul. Caes. Bulengerus Soc. Jes. Presbyter de Pictura, Plastice et Statuaria lib. 1. cap. 3. Pingere nihil est aliud, quam penicillo lineas ducere, et colores addere, quibus homines, bruta, plantae, arbores, aliaeque res exprimuntur. Pictura nobilis quondam ars, tum cum expeteretur a Regibus populisque, et illos nobilitans, quos esset dignata posteris tradere. Ea est vita memoriae, lux vitae, testis temporum, nuncia virtutis, mortuorum a morte restitutio, fame gloriaeque immortalitas, vivorum propagatio; quae facit ut absentes praesto sint, et variis dissitisque locis uno tempore repraesententur.]
Origo Delineationis est ratio.Delineatio autem sicut vere dici potest Architecturae, Statuariae et Picturae Mater, ita ex alio fonte non profluit, nisi ipsius Rationis: unde peculiare requirit iudicium, tanquam universalis quaedam forma, idea atque exemplar rerum omnium, quascunque Natura produxit unquam. Haec enim in corpore non humano tantum, sed et brutorum atque plantarum, et consequenter etiam in Architectura, Statuaria atque Pictura debitam illam edocet proportionem, quae est inter Corpus totum, eiusdemque partes: veramque illarum differentiam. Ex qua cognitione fundamentalis illa exurgit Imaginatio, sive Conceptus, atque idea, quam in Intellectu suo praeconcipit Artifex; et postmodum ope manus sive creta, sive rubrica, sive carbone in charta designat.
Non vero Casus fortuitus.Sunt aliqui, qui originem sive Patrem Delineationis statuunt esse Casum fortuitum: Ubi postea exercitatio sive experientia hunc quasi foetum ad instar nutricis sive Magistrae, Cognitionis beneficio, nutriat atque educet. Ego autem contra existimo, casum hunc fortuitum non omnino eandem progenuisse; quamvis ansam dederit et occasionem eam inveniendi.
Delineationis definitio.Hinc facile colligere licet, Delineationem nihil esse aliud, quam perceptibilem quandam designationem, effigurationem vel declarationem conceptus nostri, a mente formati, et Phantasiae, ideae instar.
Proverbium: Ex ungue Leo. propositi. Ubi locum habet tritum illud Priscorum Proverbium: Ex ungue Leo. Quo innuitur: Artificem, visa saltem Intellectum totum colligere corpus ex unica eiusdem parte. unica quadam parte corporis alicuius naturalis, mox intellectu suo concipere posse totum illud corpus, cum omnibus eiusdem partibus; ac si illud integrum vivumque oculis suis lustraret.
Qualis ad delineandum requiratur manus?Hic igitur ante omnia requiritur, ut Manus artificis singulari industria diuturnaque exercitatione habitum sibi acquirat, agilisque evadat atque habilis ad delineandum probeque effigurandum sive penna, sive graphide, sive creta atque carbone, omne id, quod unquam progenuit natura. Tunc enim perfecta demum tam Artificis quam Artis quoque prodit Excellentia, si Intellectus conceptus suos non in lucem proferat, nisi quam optime praemeditatus; nec alia eosdem in charta ingeniose designet Manus, nisi quae diutina multorum annorum diligentia in delineando sit exercitatissima.
Statuarios quandoque delineationis loco uti exemplaribus quibusdam plasticisCum autem Statuarii quidam delineandi atque designandi non nimiam habeant experientiam, adeoque figuras in charta vix congrue queant exprimere; hinc, eius loco, ideas sibi formant atque exemplaria sive argillacea sive cerea, debita proportione congruaque mensura homunculos, animalcula, aliasque ad sculpendum propositas figuras commode referentia; eademque in papyro five alia quadam superficie plana, sibi proponunt: quae similiter ab illis Praefigurationes atque Designationes vocantur.
De variis delineandi modis.Varii igitur dantur delineandi modi: inter quos, cum rudis tantum informisque sive calamo, sive carbone, cretave figurarum fit proiectio, Adumbratio id saltem, et Schizzi: rudis et informis designatio. Idiomate Italico Schizzi, vocari solet. Prima haec inventio conceptum saltem atque Ideam Mentis exprimit; impolitoque tantum opere formam atque distributionem picturae propositae designat. E simplici hoc Schemate errores suos perspicit artifex in opere evitandos; ita ut figuras illas, si quae forte nimis parvae, maiores; et quae nimis magnae, minutiores reddat, ut, iuxta congruam rationis Symmetriam, cuncta debitam adipiscantur proportionem, Haec autem correctio atque emendatio ex consequenti Ad hanc exquisitum requiritur intellectus iudicium. instituenda, in intellectu prius instituto rigoroso errorum omnium examine probe ponderanda, atque praemeditanda est. Diu enim considerandum, an haec vel illa figura ingeniosam satis atque argutam nacta sit delineationem atque dispositionem? An quaedam sint emendanda atque immutanda? et qua via correctio haec instituenda sit? Quae omnia post longam demum atque diutinam intellectus meditationem experientia sensim et consuetudine maturescunt.