7
palmus autem quattuor digitorum: quattuor autem palmi longitudinem pedis exaequant. De quibus plura diximus, ubi de Sculptura actum est. Albertus Dürerus totum corpus humanum digitorum mensuris dimetitur atque minutorum, aliisque dimensionibus adhuc minoribus: quae tamen plus decent statuarios, quam Pictores. Multis uti mensuris, statuariorum potius esse, quam Pictorum. Ego ex aliorum iudiciis saepe intellexi, Eum, qui nimius est mensurando, Mensuratorem permanere, et ad ulteriora vix pergere. Vitruvius aliique Artifices ingeniosissimi potius censent, per minutiores illas Capitis, pedum, nasi, plantarumque pedis dimensiones tyronibus tantum moras inici inutiles.
Idem vero hanc proponit methodum quam brevissimam, a capite hominis usque ad plantam pedis eius, octo Capitum computandam Quomodo corpus octo capitum habeat longitudinem? longitudinem; Capite in quattuor Nasos distributo. Hac methodo octo capitum processurus effigiem ad perpendiculum applicet; mensuretque a capitis summitate usque ad mentum, Capitationem unam; a mento, usque ad papillas mammarum, secundam; abhinc usque ad umbilicum, tertiam; ab umbilico usque ad membrum virile, quartam; abinde usque ad dimidium femur, quintam; exhinc porro usque ad genu, sextam; a genu usque ad crus medium, septimam; et tandem usque ad plantam pedis, ultimam atque octavam.
De latitudine corporis Masculini, et Feminini.Secundum latitudinem vero ab axilla dextra usque ad sinistram Viro tribuantur duae Capitis; et ab uno coxendice usque ad alteram, duae faciei longitudines. Feminarum autem corpora crassiora sunt et carnosiora; Musculi etiam in illis dantur molliores et pleniores tam rugis [ut in infantibus quoque apparet;] quam foveolis; praesertim in manibus, genumque et cubitorum rectitudine. Coxa ergo feminina uno Naso est latior, sicut axilla Masculina. Infantum corpora plerumque quinque sunt capitum: quorum tria ad pubem usque; duo usque ad genua et pedes computantur. De proportione infantum. Experientia tamen de brevioribus quoque infantum staturis testatur, ut et de longioribus. Alias vero, iuxta Plinii assertum, anno aetatis suae tertio usque ad dimidiam staturae suae excrescunt partem.
Sic quoque non in vivis tantum exemplaribus, sed et in Operibus nonnullis Excellentissimorum quorundam Artificum, effigies De Staturis longioribus et brevioribus: tam breviores quam longiores reperiuntur: ita ut ob formae elegantiam isti dena, quandoque et undena et duodena staturis suis attribuerint Capita. Omnes autem, usumque longiorum minus reprobari. Studium hoc in genere persequendum esse in libris et imaginibus. qui ingenio pollent, breviores potius repudiant, quam longiores effigierum staturas. Qui profundius his studiis insistere desiderat, scripta Alberti Düreri pervolvat; in specie autem clarissima
quaedam Antiquarum Statuarum sibi proponat exempla: siquidem in hunc finem, in quodam tractatu nostro de Sculptura, aere incisas exhibuimus statuas omnes, quotquot in Urbe Romana hodierno die reperiuntur celebriores.
Mensurandi observandum esse modum,Iterum tamen commoneo; nimias et minutissimas quasvis dimensiones perniciosas potius esse, quam proficuas: cum saepissime membrum aliquod, preserrim porrigentis v.g. vel tradentis, ultra mensuram sit extendendum; unde iam excurrendi nascitur inque membris inflexis mensuras esse moderandas. occasio. Prout et in effiguratione praecipuarum Historiae cuiusdam personarum multae observandae sunt anomaliae circa actus premendi; dilatandi; extendendi; flectendi; verterdi; contrahendi; abbreviandi; et incurvandi; ubi pro maiore Affectuum expressione addendum semper vel minuendum pro re nata.
Exemplum huius, in figura quadam.Pro meliore atque dilucidiore horum omnium illustratione, in apposito Schemate sub. L. b. Vir quidam exhibetur, qui festinabundus atque violenter tibiale inducere omnibus nervis innititur pedi uni humido: Ubi apparet, ob vehementem eiusdem affectum, partem corporis eius anteriorem sexta parte abbreviatam esse; qua diminutione omissa, Passio illa, necessario exprimenda, satis perspicue praefigurari et inculcari non potuisset.
Sic e contrario brachium inflexum octava semper parte fit longius, quam si recto situ extensum sit: quod e sola hac oritur, nec alia causa; quoniam inflexo brachio gibberum Cubiti extrorsum procedit: prout et eodem plane modo, flexo pede calcanei magis exseruntur, similiumque augmentationum causa fiunt, uti in dicto Schemate sub A. B. C. D. E. clare exprimitur.
Id omnes semper observarunt, quicunque in hac Arte excelluerunt unquam Artifices; etiam Antiqui: sicut inter alia exemplum quoque occurrit Laocoontis, cuius crus sinistrum toto palmo fabrefactum est longius, quam requireret natura sibi relicta: idque ideo, quia Imago sedens e loco inferiore aspicienda est; adeoque nimis alias brevis apparuisset.
Conducere etiam, ut Pictor Anatomiam intelligat, propter musculos et ossa.Tandem id quoque summe est necessarium, ut iuxta externam corporis humani proportionem, quis fundamentalem et iam habeat cognitionem sub cute iacentium Musculorum, eorumque originis, formae, et usus: nec non ipsorum quoque interiorum ossium: sine qua in pingendis Imaginibus nudis, solo casu rem aggreditur Pictor, myinda quasi lusurus, atque caecutiens. Ut igitur et hoc in casu utilem tyronibus praestem operam, cum, propter nimiam temporis angustiam,