8
Ubi simul apponitur effigies antiqua Marsyae deglubiti. aliquae iam delineatae Effigies Anatomicae aeri nondum potuerint incidi; antiquam illam e Palatio Justiniani, quod Romae est, Marsyae deglubiti statuam, in tabula b.
huc inseram: e qua modo dictae Anatomiae pars anterior, cum ossibus atque musculis eo pertinentibus, sufficienter apparet.
De
Vero Imaginis decoro, eiusque abbreviatione,
sive Catagraphis.
Quare non omnes imagines pictae oculis placeant? Imago in recta linea consistat. Brachia atque pedes utrinque proiectione et retropositione alternent. Facies versus brachium anterius se convertat: sed non versus anteriorem pedem. Caput atque corpus non simul convertantur versus eandem partem. In picturis devotis caput ne nimis intorqueatur. In Imaginibus nudis artus decenter connectantur. Collum ne sit nimis breve. Regulae de pede atque axillis. Membra principaliora, quantum possibile est, in oculos incurrant, nec contegantur. Nimia imaginum abbreviatio evitanda est. Regulae de genibus et pedibus, item cruribus, nec non de axillis et femoribus: item de brachiis, manibusque et pedibus, Imagines contortae violentae sunt et informes. Qua ratione imago sursum respicere, seseque inclinare debeat? Quousque caput imaginis retroverti queat? In quam altitudinem brachium elevandum sit. Regulae de gestantibus onera, item de stantibus et ambulantibus. Actiones praeterea imaginum, naturam imitari, cumque decoro efformari, debere. De iconibus femininis. Aetates, complexiones, et naturas observandas esse. De feminis honestioribus. Deque masculis tam iunioribus, quam senioribus. Professionem quoque personarum respiciendam esse. Quid sit figurarum abbreviatio? Quod in hac parte excelluerit Michael Angelo. Istius Artis methodus ab ignorantibus parvi penditur; et tamen celebratur. Dicitur autem Al di Sotto in su, Pictura ab inferiori loco conspicienda
Quare non omnes imagines pictae oculis placeant?QUamvis magnus ille rerum omnium Creator decora per naturam creaverit omnia; multae tamen inveniuntur rationes, quare ipsa rerum pulchritudo perfectior esse videatur in uno, quam in altero subiecto: unde fit, ut saepe imago quaedam, quae a Pictoribus, praesertim iunioribus, labore multo magnaque industria elaborata est, oculo tamen nostro placere nolit. Quod exinde procedit, si nempe circumstantiae actiones, atque dispositiones decoro careant; quas ipsa tamen natura ingenio Artificis sponte offerre solet.
Imago in recta linea consistat.Imago erecta stans, in linea perpendiculari consistat, a gutturis initio, per corpus totum, usque ad pedem onere gravatum: tunc enim in tali imagine verum observatum est decorum.
Omnium hominum, tam iuvenum, quam senum, tam Virorum, quam mulierum, Brachia atque pedes utrinque proiectione et retropositione alternent. imo et puerorum, haec est consuetudo, ut commotis vel euntibus, si pes dexter versus anteriora excurrat, eodem tempore eiusdem lateris brachium e contrario retrocedat: vel si proiciatur brachium sinistrum,
a tergo restitet pes sinister: ita ut cum brachiis pedes in utroque latere semper alternent. Idem quoque in quadrupedibus observatur: ut euntibus vel currentibus pedes anteriores cum posterioribus, sic urgente natura, alternare soleant. Quod in picturis probe est observandum.
Facies versus brachium anterius se convertat. et non versnsversus pedem anteriorem.Imago sedens vel stans faciem eo semper convertat, quo vergit brachium anterius exporrectum. Id quod ex omnibus statuis celebriorum ex antiquis Artificum; sicut et in Operibus pictis celebrioribus tam priorum saeculorum, quam moderni temporis, nullibi non apparet.
Quandoque etiam in statuis quibusdam stantibus, vel personis pictis, caput pedem sequitur, ita ut etiam corpus eo quasi converti velit. Verum enim vero, quae de bona imaginum dispositione tradi Caput et Corpus non simul convertantur versus eandem partem. solent regulae, id requirunt, ut caput alio convertatur, quam corpus. Unde pictori quam vigilantissime observanda est conversio capitis, ita, ut omnibus modis decorum sectetur: si enim in hoc committatur In Picturis sacris caput ne nimis intorqueatur. error; eodem solo tota vitiari potest imago, atque dehonestari. In operibus tamen devotis, res sacras et Spirituales concernentibus,