Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0036

9

Linke Spalte

nimia Capitis contorsio non usque adeo decora est: quippe in quibus honestas magis atque devotio elucere debet.

In imaginibus nudis artus decenter connectanturSi imago effiguranda est nuda, tunc danda est opera, ut imago siat integra; utque membrum a Pictore intentum perducatur ad finem. In his quoque aliisque membris debite se exerceat Pictor, ne mutilationibus assuescat, nec enim unquam postea Collum ne sit nimis breve. rite connectet artus. Collum etiam non tam breve efformandum est, ac si pectori insisteret caput. Brachium ne huc illuc iactitetur, prout euntium pedes. Si caput ad dextram conversum sit, axilla sinistra Regulae de pede atque axillis. humilior fiat, quam dextra. Sicut ex adverso, si pectus antrorsum emineat, caputque sinistram versus spectet; dextram pariter axillam sinistra decet esse humiliorem. Nemo tamen ad has aliasve regulas ita simpliciter adstrictus sit, ut non, suadente iudicio, et urgente necessitate, in his quandoque mutatio fieri queat.

Si effigurandae sunt personae laborantes, vel rustici, qui molem aliquam graviorem propellant vel trahant, quosque propter gravitatem illam manus atque pedes in unum latus coniungere, vel manibus atque pedibus in unum robur conspirare Membra principaliora, quantum possibile est, in oculos in currant, nec contegantur. oportet, ubi scilicet insignis membrorum fit extensio; pulchraeque corporis humani partes spectandae sese offerunt: curandum prae ceteris est, quoad eius fieri potest, ne artus illi, vestium plicaturis, vel ulla re alia, obtegantur, sed probe maneant conspicui, ne praecipuus spectanti eripiatur affectus.

Nimia imaginum abbreviatio evitanda est.Nimia imaginum abbreviatio, praesertim in brachiis, non semper decora est: eamque artifices primarii omnes semper evitarunt: praesertim si plus satis supersit spatii.

Regulae de genibus et pedibus;Indecens quoque est, si imago sedens pedes extrorsum, et genua e contrario introrsum sibi invicem obvertat. Si vero genua extrorsum tendant, et pedes exprimantur item cruribus; decussati, decorum rectius observatur. Crura feminarum, sive sedentium, sive stantium, honesto, nec nimis ab invicem dissito ponantur situ. Indecorum quoque est, si sedentibus masculis; (in feminis autem indecentius adhuc) sive nudis, sive vestitis, directo conspici queat inter utrumque genu: multoque laudabilius est, eadem vel sinistrorsum, vel dextrorsum convertere.

Multi Artifices etiam celebriores indecorum hoc in imaginibus introduxerunt, sive stantibus sive decumbentibus, ut nec non de axillis et femoribus. exporrecto dextro vel sinistro femore, axillam istius lateris elevarent: cum e contrario ut plurimum axilla istius lateris, ubi femur excedit, humilior esse debeat, quam altera.

item de brachiis.Porro et in eo nonnulli errant, quod

Rechte Spalte

axillae humilioris brachium, ad efficiendum aliquid sursum eminere faciant: quod erroneum est penitus, et saepe tamen committitur. Ut igitur indecorum hoc evitetur, semper hoc observandum est, ut brachium axillae elevatioris sublimius quoque exporrigatur, nimirum in altero latere, ubi et femur elevatius est. Semper etiam caput, si ullo modo possibile est, versus humerum altiorem convertatur.

Si imagines decorae atque praecipuae pingendae sint, et non operarii magis rudes; manibusque et pedibus. ne ambo illis brachia, vel ambae manus in negotio quodam, simul eleventur, vel applicentur, (nisi forte imago laborans repraesentetur) sed alternationi hic studendum. Idemque pariter et in pedibus observetur.

Imagines contortae protervae sunt et informes.Tam protervi etiam sunt aliqui, ut in eadem figura, pectus atque nates simul exhibeant oculis, et ad miraculum tamen suae artis se specimina edidisse putant: cum tamen contra decori regulas turpissime excedant. Quidam etiam Germanorum nostrorum brachia, pedesque, et omnia fero ritu motibusque decussim factis inter se invicem contorquent, genibusque inflexis pedes contrahunt, et implicant. Quae libertas inconsiderata pro defectu potius iudicii habenda est: cum vera perfectio efferata hac consuetudine neutiquam habeat opus. Quapropter in convertendis et conflectendis artubus honestas naturaeque decorum ubique spectetur. Si in altum Qua ratione imago sursum respicere, seseque inclinare debeat? respicere debeat imago, ne ita retro declinetur facies, ut recto caelum versus obtutu enitantur oculi. Nec eousque in profundum declinanda est facies, ut axilla eandem cum umbilico obtineat altitudinem. Caput ne amplius retorqueatur, quam ut Quousque caput imaginis retrovetri queat? axillis insistere videatur mentum. E contra vero circa manus atque pedes maior est concessa libertas. Brachium tamen ne In quam altitudiuem brachium elevandum sit? alte nimis extollatur; sed eousque tantum, donec humeri altitudinem exaequet cubitus. Semper autem natura pro vera atque tutissima haberi poterit norma.

Regula de gestantibus onera;Si imago elevare debeat ponderosum quid, sic natura movere docet pondus illud, ut maior fiat alterius pedis proiectio: tamen interea alter, cui corporis incumbit onus, pes ne sit delusorius, sed firmiter instet pro sua securitate. Eadem ratione si humero gestetur onus quoddam, eiusdem lateris pes, cui onus incumbit, sane ludere non poterit.

Item de stantibus et ambulantibus.Euntibus ne maior tribuatur gressus, quam quanta est unius pedis longitudo. Perfectiores ex antiquis imagines quoque stantes magna cum suavitatis laude quasi ituras, et ad motum pronas effinxerunt. Ubi simul observanda est in elevandis et demittendis pedibus, praesertim inter saltandum,