10
requisita elegantia, ut potissimum corpore fiat erecto.
Actiones praeterea imaginum nauramnaturam imitari, cumque decoro efformari debere.Et ne prolixior sim, in similibus picturis ita quam accuratissime spectetur imaginum actio atque labor, ut naturam quam proxime atque decentissime imitetur: ut nempe manus atque digiti naturali suo decoroque motu, qualis in citharoedis, fidicinibus, organoedisque, requiritur: riteque pariter in actibus iactandi, coedendi, acuendi, portandi, fodiendi, currendi, anhelandi, atque saliendi, repraesententur; aliis nempe membris, serio ubique pariter concurrentibus.
De iconibus femininis.Nymphae, pastorum amasiae, Deae, atque concubinae, demulcentes sint, pulchrorumque et allicientium membrorum, nec non vividae, motibusque procaces: simulque non in actionibus tantum, sed et communiter alias amabili suavique vultu, singularique colorum floriditate depingantur.
Aetates, complexiones, et naturas observandas esse.Praeterea in imaginibus aetates quoque complexiones atque naturas probe discernat Artifex. Ita ut simplicior iuvenum aetas ad hilaritatem prona, suavisque et accepta, petulantiorisque naturae esse appareat. De feminis honestioribus. Matronis honestioribus ad labores non assuefactis, actiones gressusque ne tribuantur audaces atque viriles, sed forma tantum modesta atque pudica humilisque, sive in stando sive ambulando, sive sedendo, ubique decora, eidemque sexui conveniens: ita ut facie quoque atque gestibus commoventia quasi ad honestatem edant signa.
Ex adverso haec scientia in viris robustis firmum requirit solidioremque statum, quia difficilioribus immiscentur negotiis, prout in his omnibus natura nobis ut verissima Deque masculis tam iunioribus quam senioribus.Magistra praeclaram ubivis commonstrat viam. Viri iuvenes nullam prae se ferunt tristitiam, sed excitatiore, liberiore, et solutiore sunt animo. Senibus aliquid manui inseritur, quod ad sublevandum debilius ipsorum corpus conducat, et in ceteris pedibus effigurantur lassis incurvati, timidiores, et ad quietem proni.
Professionem quoque personarum respiciendam esse.Professio quoque et vocatio personarum in talibus picturis simul spectanda est. Aliam enim actionem, aliosque gestus requirit pugil quidam temerarius, milesve protervus quam Philosophus Pictor meditbaundusmeditabundus qui fructus quasi iam decerpit ab arbore Naturae, atque deglutit, ut in chartam telamve debitam eosdem rursus evomat. Breviter: quaelibet ita effiguranda est persona, ut ex illius facie, actionibusque et gestibus illico dignosci queat eiusdem professio.
[Unde Horatius:
Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,
Mobilibusque decor naturis dandus et annis.
Intererit multum Davusne, loquatur,
Erosne;
Maturusne senex; an adhuc florente ju-
venta
Fe vidus. - - -]
Quid sit figurarum abbreviatio?Porro quoque maiores nostri vigili semper oculo respexerunt figurarum abbreviationem: cuius beneficio maiorem longitudinis atque altitudinis visui obiiciant speciem, quam ipsae in sese continent: quam apparentiam crassitudo effigurationum umbraeque et luminis sic efficit. Quod in hac parte excelluerit Michael Angelo.Hac in arte, praesertim in imaginibus simplicibus, prae ceteris omnibus excelluit saepe iam nominatus Michael Angelo: quique in hunc finem pro singulari imitatorum informatione, ex argilla, limo, gypso, vel cera talia fecit exemplaria, quae multo sunt constantiora, quam exemplaria mobilia atque viva. Quod Archetypum ex voto sic fabrefactum debita deinceps altitudine atbueatque distantia supra horizontem collocatur: atque iuxta illud eo maiori securitate efformantur imagines. Istius methodi ignorantia multos causatur labores atque conatus: quibus quamplurimi haud ita libenter vacant: praesertim, si eo forte etiam simul non polleant iudicio, ut artificium simile excogitent. Veri autem istius artis cultores magis semper magisque conati sunt, sublatis omnibus difficultatibus viam invenire atque methodum optimam, iuxta quam proportio legitime abbrevietur, umbra autem interea debita conservetur; desideratusque adeo effectus egregie tandem resultet. Prout quoque nec cessarunt, donec nostris iam tem poribustemporibus regularis tandem istius artis cognitio adinventa sit.
Istius artis methodus ab ignorantibus parvi penditur;Multi opera quidem abbreviata contemnunt atque vilipendunt: hi autem tales saltem sunt, qui parvam eorundem habent cognitionem; et quibus putamina istius nucis duriora sunt, quam quae ab iis confringi queant. Id quod et hinc liquet, quod ablata et exhibita iis artificiosa opera et tamen celebratur. talia insigniter tamen extollant Prout istius generis artificia quaedam difficiliora etiam nostris temporibus elaborata sunt, quae visum oculosque hominum mirum in modum effascinarunt.
Dicitur autem al di sotto in su, Pictura ab inferiore loco conpicienda.Appellari autem ab Artificibus nostris hic labor solet al di sotto in su; id est, Opera ex inferiori loco contemplanda: quae prout supra iam dictum, ad exemplar Prototyporum, vel statuarum, vel personarum viventium, tanta altitudine collocatarum debite effigurari solent, collusiones umbrarum rite semper observando; ut illae legitime imagini suae inferantur. Ad talem igitur effigiem plerumque in loco quodam sublimiore collocatam converso humano oculo primo sese offerunt plantae pedis et genua sive crura: atque tum demum ulteriores corporis partes aliae: Unde ars ista merito suum accepit nomen.