40
elevari, et in usum transferri; imo debitis quoque additionibus et expolitionibus ad ultimam tandem perfectionem perduci queant. Porro hoc opus suum palmarium pulcherrimo quoque et vivacissimo colore illustravit atque pinxit; qui Artis suae penicillus iam omnibus Pictoribus manum dirigit, eosque oculorum beneficio meditari docet, qua nimirum ratione Creatorem feliciter imitati, externam hominis iconem in plano depingere debeant.
Architecti et Statuarii antediluviani fuerunt Kain et Tubalkain.De primae aetatis, antediluvianae scilicet, Artibus nihil quidem scripto traditum reperitur, nisi quod Cain condiderit urbem, quodque pronepos eius Tubalkain Artifex fuerit in variis aeris et ferramenti generibus: unde concludi potest, Architecturam et Iconopoeticam successu temporis ab hominibus fuisse exercitas: ita ut, sicut in aere, sic etiam in ligno et lapidibus varia ipsos tentasse, Item Noa. sculpsisse, et pinxisse, conicere liceat. Illustre quoque testimonium nobis exhibet structura Arcae Noachi, quem alterum merito vocamus totius mundi parentem; quod nempe iamtum sat cognita Structores Turris Babylonicae post diluvium. fuerit Ars Architectonica. Et qua ratione unico circiter post diluvium saeculo turrim Babelicam, quae summitate sua caelum tangeret, rite fundare potuissent, nisi Architecturae quam optime fuissent ignari, istamque Artem ex ipsa Arca Noachica secum detulissent?
Nimrod.Istos deinde turris Babylonicae Architectos secutus est Nimrod, qui in terra Sinear, sive Chaldaea, urbem Babelem tribus adhuc aliis condere coepit: Assur. Semiramis. quam postmodum successor illius Assur, eiusque nurus, magna illa Semiramis, tanto splendore absolvit, ut muri Babylonici inter ipsa mundi miracula referrentur. Nullum autem est dubium, quin una cum structura simul etiam excoluerint Statuariam, Primae Statuae. qua aedificia sua exornarent: cum Diodorus de hac Regina scribat, non tantum varia animalia, sed seipsam quoque cum marito suo Nino, eiusque Patre et Matre, Sculpluris effigurari et publice proponi iusserit, quo memoria illorum ob oculos semper versaretur posteritati: qui etiam potissimus est istarum Artium finis atque scopus. Hinc originem habet Idololatria. Hoc ipsum autem postmodum occasionem dedit Idololatriae et cultui Imaginum; ita ut quattuor illi sub nominibus Beli sive Saturni et Jovis, item Junonis Chaldaei inventores statuariae. et Opis, a posteris eorum pro Diis atque Deabus habiti atque culti sint. Chaldaei postmodum cultum hunc Imaginum ulterius propagarunt, solique Statuam sub nomine Oramasdae dedicarunt. Prout et Laban suos habuit Teraphim atque lares, quos ipsi filia eius Rachel furto abstulit, secumque in terram Canaan traduxit. Quia igitur Chaldaei procul dubio operam dederunt, ut pulchris statuis sua exornarent templa: hinc Sculpturae inventio iure, optimo iisdem tribui potest.
Aegyptii primis temporibus nullas Imagines sculpebant artificiosas.Aegyptii cum Chaldaeis in hoc Imaginum cultu quasi certantes, Deos sibi constituebant Mizraimum et Nimrodum, cum sorore huius et filio, qui aliis nominibus ab ipsis vocabantur Typhon, Osyris,
Isis et Orus, per duos intermedios Solem intelligentes atque Lunam: quamvis insimul etiam animalia, et praecipue taurum, cum plantis quibusdam colerent. Quod magna autem diligentia primitus excoluerint Statuariam, credibile non est; Prout etiam e characteribus Aegyptiis Laurentii Pignorii Patavini apparet, Imagines ab ipsis inventas potius fuisse monstrosas, deformes et macropleuras, quam artificio quodam effictas: et Picturas illorum nuda potius et crassa atque monstrosa continuisse lineamenta, figuris illis similia, quae hodie dicuntur Larvaturae Arabicae (Grottesche) Successu autem temporis hanc Artem illos melius exercuisse, probabile est, cum et Diodorus antiquissimum quoddam sepulchrum Simandionis Regis celebret; quem Reges succedanei, cum Pyramidibus suis Templisque clarissimis, sint imitati: quam vis illa a Scriptoribus insana vocentur opera.
IisraelitiicIsraelitici Statuarii.Cum autem IisraelitaeIsraelitae in Aegypto diu satis coluissent idola, hinc DEUS mox post exitum ex Aegypto e monte Sinai tonitruante voce sua serio prohibuit: ne ullam facerent imaginem ad cultum: ipsi tamen nihilominus paulo post in eodem deserto ad similitudinem bovis Aegyptii, qui ab his Apis vel Serapis vocabatur, vitulum erexerunt aureum: Aaron. quem Aaron primo designavit graphio, atque deinceps fudit. Quod autem DEUS non praecise Sculpturam prohibuerit et Picturam; sed potius abusum harum Artium, imaginum nempe cultum, ex Bezaliel et Ahaliab, hoc apparet, quia Bezalielem, Ahaliabum et alios sapientes (prout ipse his verbis ad Mosen utitur) Spiritu suo, sapientia item, intelligentia et cognitione implevit, ad cogitandum cogitationes operandumque in auro, et in argento, et in aere: et in arte lapidaria, lapidumque Sculptura, et in arte lignaria, ut tabernaculum conventus arcamque foederis cum duobus eius Cherubinis, omnibusque vasis eius reliquis per illos elaborari possent. Ab Aegyptiis populisque Orientalibus deinde Graeci has artes didicerunt, easque ad maiorem perfectionem evexerunt: prout magnus ille Poetarum Princeps Homerus graphide sua scriptoria clypeum Achillis potius depinxit, quam descripsit. Unde colligi potest, illo iam tempore, nimirum anno munditer millesimo Sculpturam atque Picturam in aliqua iam perfectione fuisse.
Gyges Lydius in Aegypto primam fecit designationem.Referente Plinio libro trigesimo quinto, Gyges Lydius in Aegypto primus fuit, qui Imaginem aliquam delineavit Occasionem autem exhinc nactus dicitur, quod igni assistens suam conspiceret umbram, quam carbone ad parietem delinearet. Sic alii quoque ex umbra quorundam in sole stantium, Quintiliano teste, extremas lineas Lit. B.circumscripserunt: Prout Tabula hic adiuncta, quam litera B designat, clarius id demonstrat. quem alii secuti sunt: praesertim Graeci.Tales fuerunt Philocles Aegyptius; Cleanthes et Ardices Corinthii; atque Telephanes Sicyonius; unde Graeci, prout omnia, hanc quoque inventionem suis tribuunt. Aristoteles quoque cognatum quendam Opiniones aliae de hac inventione. Daedali nominat; qui vocatus fuerit Pyrrhus.
Alii porro statuunt, nobilem hanc Artem