39
I. I. Sandrart fecit.
NOBILIS
atque
ERUDITAE
PARS SECUNDA,
Qua continentur
Pictorum antiquitus Celeberrimorum, tam
Aegyptiorum, quam Graecorum et Romanorum,
Encomia et Vitae,
SCriptores plurimi atque antiquissimi uno quasi ore hanc fovent opinionem, Nobilissimam Artem Pictoriam, nec non Statuariam primitus ab Aegyptiis excogitatas atque inventas esse: quamvis et alii Artem sculpendi marmoris et collocationem Statuarum Chaldaeis; colorationem vero Imaginum, usumque penicilli Graecis tanquam inventoribus adscribant.
Primus Pictoriae et Statuariae inventor est DEUS ipse rerum omnium Creator.Ut autem a capite rem exordiamur, et a prima origine artes has examinemus, primus Inventor, prout omnis boni, sic etiam harum Artium, est DEUS ipse Ter Optimus Maximus, caeli terraeque Conditor. Summus enim hic rerum omnium Architectus et Artifex, Verbo Spirituque suo primo protulit
lucem, atque hac ipsa informe illud Chaos, et Terra est Pictura prima perfectissima. obscurissima eius profunda illustravit. Deinde caelum suum creatum luminaribus splendidissimis, terram vero floribus arborum, herbarum et hortorum, mille colorum varietate discriminatis condecoravit; omnia quoque in lucem et umbram quam perfectissime distribuit, adeoque in ipsam Naturam Diagraphicen et Picturam plenissimam inseruit.
Homo prima est et optima statua.Cumque deinde millena quoque produxisset animalium genera, hominem tandem, primam nimirum et praeclarissimam Statuam, e gleba terrae plasmavit atque effiguravit hoc ipso certissimum atque infallibile Archetypum, Ideamque et Exemplar Statuariae proponens. Formando autem effigiem hanc admirandam e materia tam informi et vilissima, simul viam docere voluit, atque methodum, qua ratione materiae ineptae et parvi pretii