Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0070

41

Linke Spalte

suam traxisse originem ex imperfectis illis Imaginibus, quas optima Parens Natura in marmore aliisque lapidibus, effiguravit. Multi quoque credunt, primos istius Artis inventores occasionem adeptos Quae etiam adscribitur puellae cuidam amore captae. e variis illis in nubibus quandoque apparentibus figuris. Quidam pulcherrimae huius Scientiae primum inventorem statuunt amorem; dum referunt, puellam quandam amore captam, quam dicunt filiam Dibutadae figuli cuiusdam artificiosissimi amasii sui peregre abeuntis faciem, seu huius potius umbram, in muro ad lucernae lumen conspectam pro adminiculo memoriae carbone delineasse, et hac ratione Artem Diagraphicam adinvenisse: prout de variis his opinionibus latius videri possunt Leo Baptista Alberti lib. 1. della Pittura, Quinam primi coloribus pinxerint. Coelius Rhodiginus et alii. De Polygnoto Thasio Plinius narrat, quod primus mulieres lucida veste pinxerit, capita earum mitris versicoloribus operuerit, plurimumque Picturae primus contulerit: siquidem instituerit os adaperire, dentes ostendere, et vultum ab antiquo rigore variare. Cleophantes Corinthius et Apollodorus Atheniensis primi penicillum invenerunt atque tractarunt: ita ut de illo Plinius dicat libro 35. cap. 3. quod primus invenerit imagines colorare testa (ut ferunt,) trita. De hoc autem libro eodem capite nono: quod primus species exprimere instituerit, primusque gloriam penicillo iure contulerit. Hos insecuti sunt Timagoras Chalcidensis; Pythis; Polygnotus; Aglaophon; Zeuxis; et Apelles: quem ultimum hunc, utpote clarissimum omnium, Alexander Magnus maximi aestimavit.

Lucianus et Pacuvius testantur, omnes fere Statuarii et Pictores simul Philosophi fuerunt et Poetae. Statuarios et Pictores olim celebres, simul Poeseos et Philosophiae fuisse cultores. Quorum unus Metrodorus nomine Athenis Romam vocabatur a Lucio Aemilio Paulo, tanquam probatissimus Philosophus ad erudiendos liberos eius; itemque ut Pictor ad excolendum illius triumphum. In Statuaria Graeci in Statuaria insignes artifices. Graeci pariter prae ceteris excelluerunt; non Diis tantum, sed et hominibus statuas collocantes. Et hoc primo quidem ab Atheniensibus fiebat; a quibus hic mos et Romam traductus est: cum hac quidem differentia, quod Romani statuas suas Vestibus indutas; Graeci vero nudas erigerent. Tales in statuaria artifices olim erant Prometheus, Phidias, Praxiteles, Polycletus, Lysippus, Pyrgoteles, et Pygmalion: et quia primus horum, (qui circa annum mundi bis millesimum sexagesimum in Attica vixit:) ex argilla molliore et pingui primam hominis figuram plasmavit; hinc de eo per fabulam narrari solet, quod hominem creaverit. Ultimus autem iam enumeratorum Pygmalion, artem hanc ad tantam evexit culmen, statuamque quandam tam effinxit vividam, ut de eo dictum sit: Eum precibus suis a Diis obtinuisse, ut vita illam donarent.

Pictura et Pictores a Graecis magno honore multisque muneribus afficiuntur, praesertima Fabio.Ceterum Pictura tam a Graecis quam a Romanis tanto colebatur honore, ut pictoribus quibusdam integrorum pro una tabula darentur oppidorum opes: et magnum illud Romanorum decus Fabius, saepe non alia usus sit subscriptio e, quam quod Fabium Pictorem sese nominaret. Imo publico

Rechte Spalte

etiam edicto alicubi sanciebatur, ne ullus Servorum hanc artem exerceret: Unde si quidam eiusdem quam optime essent gnari, manu missi in civium numerum admittebantur, et multis muneribus afficiebantur: prout et si quid rari et pretiosi in proeliis direptum esset, mandato Fabii inter hos Artifices distribuebatur. Magnum illud belli fulmen Marcellus, cum potentissimam Siculorum et Marcello urbem Syracusas igni submittere cogeretur, magna cavebat industria, ne ex illo latere accenderetur, ubi Picturam quandam collocatam noverat artificiosissimam; ut illam in triumpho Romam deferre posset. Idem quoque cum totum fere orbem diripiendo spoliasset, omnia praestantissimorum quorumvis Artificum opera Romam transtulit; aeternamque hanc urbem clarissimis exornavit statuis: cum vel in unica Rhodo Insula plus quam triginta millia rarissimarum statuarum tam aenearum, quam marmorearum, invenerit, quae protectionis ergo partim illuc, partim quoque nec minore numero Athenas, Delphos, Olympiam, et Corinthum deportatae erant. Nicomedes Bithyniae Rex ad coemendam artificiosissimam quandam Veneris statuam a Nicomede et Attalo Regibus. a Praxitele fabrefactam, omnes fere divitias impendit. Attalus Rex Pergami unicam Bacchi tabulam, Aristidis manu pictam, sex mille sestertiis (quae nostra pecunia efficiunt centum et quinquaginta millia coronatorum;) emere voluit, quam Tabulam postea Lucius Mummius pompa maxima in templo Cereris Romae collocavit.

E dictis hisce satis quidem liquet, qua ratione Scriptores antiqui inventae utriusque huius Artis gloriam partim Chaldaeis et Aegyptiis, partim Graecis In Hetruria multa inventa sunt antiquarum sculpturarum rudera. tribuant: Leo Baptista Alberti tamen Hetruscis illam asserere conatur, ob rationes sequentes. Clusii enim (sic ille scribit) haud ita pridem penes admirandum illud Regis Porsenae sepulchrum, (qui circa annum mundi ter millesimum quadringentesimum et septimum vixit,) sub terra inter Labyrinthi Clusii. rudera inventi sunt lateres quidam probe exusti, in quibus imagines quaedam artificiosissimae et eleganter elevatae adhuc perfectae claraeque et inculpabiles apparuerunt. Unde colligere licet (iuxta hunc Autorem) Artem hanc non tum demum suum cepisse initium; sed ad ipsum iam perfectionis culmen evectam fuisse. Hoc ulterius confirmare nititur per vasa illa quam plurima tam nigra quam rubra, pulcherrima sane Aretii Aretii. effossa: in quibus arte singulari atque subtilissima integrae historiae anaglyphice effictae visuntur: quas non a tyronibus, sed ab Artificibus exercitatissimis elaboratas fuisse oportuit.

Porro quoque statuae illae sub initio regiminis Alexandri sexti Pontificis Viterbi repertae satis superque testantur, statuariam in his terris ante multa tempora plenissime exercitam fuisse. Et Viterbi. Quamvis enim ignoretur, quando et quo tempore statuae istae sculptae fuerint; ex antiquis tamen characteribus illarum figurarum sepulchrorum atque aedificiorum, una cum literis ibidem insculptis in se quidem Hetruscis, iam tamen inusitatis atque incognitis, certissime colligi potest, illa omnia esse antiquissima, illisque temporibus fabrefacta, cum