Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0071

42

Linke Spalte

urbs haec in optimo status sui flore extitisset. Praeterea quoque maiorum nostrorum temporibus, anno scilicet 1454. cum urbs Aretium primo cepisset muniri, inter varias in hunc finem institutas fossiones, statua inventa fuit aenea monstri illius Belleropbontei, in cuius ungulis literae quaedam insculptae fuerunt, unde linguae illius gnari non maximxm tantum illius antiquitatem, sed nomen quoque artificis cognoscere potuerunt. Haec autem statua, tanquam opus singulari sua antiquitate raroque artificio celeberrimum, in Palatium magni Ducis Hetruriae novumque illius Oecum, in quo depictae sunt res gestae Leonis decimi Pontificis, traducta atque collocata est. Imo praeter haec omnia multa adhuc Opera antiqua alia detecta sunt, quae, a magno Hetruriae Duce Cosmo comparata, ibidem asservantur.

Quia igitur antiquissima harum artium inventio, tam inter Graecos, Aegyptios, et Chaldaeos, quam etiam, et forte magis adhuc, inter Italos, Germanos et Belgas dubia est; ego forte mea quidem sententia ad veritatem quam proxime accedam; consentiente quovis, qui patienter ista examinaverit; si dixero: Primum istarum artium initium descendere ab ipsa Natura humana; primumque earum Archetypum Ideamque et exemplar Primum istarum artium initium ipsa est Natura: et hominis intellectus, qui verus est noster Magister. dici posse clarissimam hanc totius mundi creati structuram; pro vero autem totius huius studii magistro haberi posse supernaturale illud intellectus humani Lumen, e singulari gratia ab omnipotente Numine hominibus infusum atque communicatum: quippe quo Lumine homo super animantia cetera irrationalia ceu summus ipsorum Dominus evectus, Deoque ipsi certo modo assimilatus est. Si enim, prout testis est experientia, pueri ipsi rudi cultu inter rusticos in silvis saepe atque desertis educati, eo quandoque perveniunt, ut post conspectas Exemplum a pueris simplicioribus. aliquoties statuas elegantes, ope intellectus sui insiti in dolisque nativae, quaedam delineare incipiant: quanto magis credibile est, primos homines ingenii viribus tanto perfectiores, quo primae Divinaeque origini propinquiores essent; Naturae ingeniique ductu e variis pulcherrimisque extructi noviter mundani aedificii ideis atque archetypis, laudatissimas has Artes, quae nihil sunt aliud, quam nudissima Naturae imitatio atque sequela, addidicisse; easdemque successu temporis magis magisque elaboratas, Artes hae naturae sunt imitatrices. ad ultimam tandem perfectionem deduxisse.

Id quidem negare non ausim, unum quendam fuisse primum, qui Artes has excogitaverit; cum quaelibet inventio certum quendam habeat autorem. Neque etiam abnuo, hunc primum statim secutos esse alios, qui ad Inventionem Diagraphices, Anaglyphices (Rilievo,) Statuariae, et Pictoriae, multa contulerint: eo quod unius hominis ingenium in his Artibus ad tantam altitudinem ascendere non potuerit; quin alius pariter ingeniosus iisdem aliquid addere, easque ad maiorem perfectionem Difficile est primos inventores denominare. elevare potuisset. Hoc unicum assero, difficulter admodum affirmari posse, hunc vel illum certum fuisse et infallibilem istarum Artium inventorem. Postquam enim opera eorum per primam, secundam, tertiam, et porro per centesimam et millesimam manum transvolarunt, nimia tandem temporis diuturnitate Artificum nomina,

Rechte Spalte

praesertim cum nullus Scriptorum ea annotaret, extincta et oblivioni tradita sunt. Et quamvis Autores plurimi unius vel alterius inventoris in libris suis faciant mentionem; iidem tamen nihil dicere volunt aliud, quam hunc primum esse, cuius adhuc supersit memoria: non vero ante hunc ipsum neminem fuisse alium. Eadem enim ratione Homerum non esse primum Poetam. conformis omnium opinio Homero pro primo celebrat Poeta; non quasi ante ipsum nullus omnino fuerit alius; (quomodo enim sua sponte ad tantam pervenire potuisset perfectionem, nisi artem suam ab aliis prius didicisset?) sed quia illorum memoria una cum scriptis eorum deperdita fuit; istius autem nomen atque Poema, ceu primum, remansit superstes.

Ars Diagraphica ante Picturam et Sculpturam exculta, harumque mater fuit.Hoc autem certissimum est omnino, Artem Delineatoriam ante Pictoriam et Statuariam excultam fuisse; et ab illa has suam traxisse originem: unde ratione praecedentiae neutri harum habet quod cedat, ut nec scribendi ars typographiae concedit praerogativam. Quod vero tam antiqua illius non supersint Opera, quibus id confirmari queat, quam in Statuaria extant, et ob oculos versantur, illius causa unica in ipsa consistit materia: quia nimirum lapides, marmorque et aera, circa quae versatur Statuaria, ne longissimo quidem tempore consumuntur: cum e contrario papyrus, cum tela, linteo, membrana nec non pelles, et cortices, in quibus opera sua efformant Delineator et Pictor, crescentibus annis in pulverem redigantur atque cinerem. Unde patet, superbam hanc Artem apparenter potius, quam pro ipsa rei veritate praecedentiam sibi, et antiquitatem arrogare posse.

Finito igitur de primo istarum Artium initio discursu; iam porro accedemus ad summam ab illis conscensam perfectionem, et porro ad earundem interitum, tandemque ad regenerationem illarum pedem movebimus; de quibus omnibus maiori Qua ratione Pictoria et Sculptura Romae primum emerserint, quodque prima ibidem imago fuerit Cereris. cum fundamento sermonem instituere potuerimus. Tardius igitur hae Artes primum emerserunt Romae: et prima ibidem imago fuit Statua quaedam Cereris aenea, testante Plinio lib. 34. ad quam fabrefaciendam impensae desumtae sunt e bonis Spurii Cassii; quem, quia ad Regiam dignitatem adspiraverat, ipse pater eius occiderat. A Diis postmodum ad se ipsos descenderunt; Statuasque partim proprias, partim maiorum suorum (ut harum conspectu ad similem instigarentur virtutem Romani Statuas sibi ipsis ponunt. atque fortitudinem,) erexerunt. Tales autem imagines non tantum aureae, argenteae, aeneae ligneae, argillaceae, gypseae, marmoreaeque erant et eburneae; sed etiam, et maxima quidem ex parte in scriniis cereae; unde Cerarum quoque ipsis tribuitur Quod a Graecis didicerunt. nomen. Hanc autem consuetudinem, prout et leges suas, et alias Artes, Romani a Graecis traduxerunt: inter quos Athenienses Harmodio, et Aristogitoni, interfectoribus nempe tyrannorum suorum, publicas; ante hos autem Gorgias Leontinus propriam suam ex auro puro statuam in templo Delphico collocaverat. Pompeius Magnus deinde Pharnacis Parthorum Regis statuam argenteam in triumpho Romam transtulit. Inter Romanos primo Marcus Attilius Glabrio patri suo statuam equestrem; postmodum autem