46
paucarum linearum magnorumque planorum coloratorum Magistri superstites manerent: qualia Opera generis antiqui musivi per totam Italiam in omnibus templis antiquioribus variisque aedibus privatis; praesertim in districtu Pisano, prout et Venetiis ad S. Marci aedem plura spectari possunt.
Quam vilis fuerit antiquorum Pictura,Multae quoque reperiuntur Picturae et Statuae vividis guidem Spirituque plenis oculis; sed manibus quasi sideratis atque pendulis sine gestu et actione efformatae: prout videre licet in aede Miniatensi extra Florentiam ad portam, qua ad Sacrarium et conventum itur: nec minus ad Templum eiusdem urbis, quod Spiritui Sancto sacrum vocant, in toto latere illius Monasterii, quod ipsum Templum spectat; sic quoque Aretii in Templis S. Juliani et S. Bartholomaei: et Romae in Templo Petrino antiquo, abi circumcirca sub fenestris historiae depictae sunt, quae monstra potius, quam effigies et Sculptura. aliquas distinctas repraesentant. Ad Picturam hanc pauca Arte elaboratam, quoque accedebat Sculptura illorum parum laudabilis, cuius exempla extant in porta Templi Florentini, quod Michaeli Angelo dicatum est; item in magno illo Templo Lutetiae, quod D. Virgini sacrum est (communiter Nostre Dame) aliisque in locis pluribus Galliae, Angliae, Germaniae et Belgii ex opere anaglyphico semipleno elaborata: prout et in variis monumentis Sanctorum, ornamentisque portarum, quae omnia tam inepta, deformia, atque turpia sunt, ut infaustiora vix excogitari possint.
Istius praefationis conclusio.Hisce igitur discursum hunc meum concludo: qui paulo quidem prolixior evasit, quam primum meum tulerat propositum; nihil tamen quam solam utilitatem partim Artificum ipsorum, partim aliorum quoque harum Artium fautorum pro scopo habet, et neutiquam ex inordinato quodam erga Artem meam affectu et amore suam trahit originem. Ex hoc, inquam, isti videre poterunt, quomodo Artes hae ab exili quidem principio, ad plenissimam perfectionem ascenderint; sed ex nobiliore
isto cacumine in extremum quoque detrusae fuerint praecipitium; ita ut eadem quasi sit ipsarum natura, quae ipsius vitae humanae, illisque non minus atque huic nativitas, incrementum, senium, tandemque et decrementum atque interitus tribui queant: et tandem quoque, qua ratione de novo restauratae et quasi regeneratae; nec non ad istud demum culmen, in quo nunc versantur, exaltatae fuerint.
Intentio scopusque Autoris in isto suo opere.Praeterea intentio scopusque meus et hic simul est, ut si forte post aliquod temporis intervallum (quod summa tamen Divini Numinis cura avertat;) sive negligentia ipsorum hominum, sive ob labilem totius huius mundi conditionem singulari fato res eo rursus deveniat, ut Artes istae porro, ut olim, in aliquod sui decrementum oblivionemque descenderent, eaedem tamen sponte suscepta hac opera mea ab interitu sese vindicare, et subtiliora atque nobiliora posterorum nostrorum ingenia ad melius prosequenda haec studia excitari possent. Ordo hic secundum artem, et non secundum annos observatur. Quod autem ad ordinem tandem attinet, id potius respiciam, qnomodoquomodo Ars potissimum Pictoria gradatim ad suam excellentiam, atque perfectionem ascenderit, quam quomodo ipsi Artifices sibi invicem successerint. Interea non eorum tantum vitam atque res gestas, nec non si quae praeclara post se reliquerunt opera; sed illorum quoque effigiem sub similitudine, quantum fieri potuit, nativa, in hunc librum congessi: Ubi, qantaquanta hic fuerit industria atque defatigatio mea, facile perspicietur, si quis perlegendo ista perpendet, unde ea omnia desumserim, et in quem finem cuncta et singula allegaverim. Quod autem de ceteris artibus dicendum restat, prudentioribus nunc relinquo: cum ego in aetate hac mea iam satis decrepita et septuaginta quinque annorum iam sat mihi, imo quasi nimium oneris imposuerim: iamiamque ad illud me accingo iter, quod divina favente clementia feliciter me absoluturum confido.