Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0078

47

Abbildung aus dem Text
PARTIS SECUNDAE
ACADEMIAE PICTORIAE
LIBER PRIMUS
De
Vita et Encomiis
Celeberrimorum antiquitus tam Aegyptiorum,
quam Graecorum et Romanorum, primorumque adeo
inter pictores Artificum.
CAPUT I.
De
Primis quatturodecim Pictoribus, inter
quos Phidias.
Argumentum.

Quod Artes in vita humana ad delectationem faciant. I. Gyges Lydius Pictor primus in Aegypto. Lydi artem Pictoriam in Italiam deferebant. Gyges invenit artem Delineatoriam; cuius inventionem sibi Aegyptii tribuunt. II. Pyrrhus primus inter Graecos Pictor, Daedali nepos, qui ante annos bis mille fere et octingentos vixit. III. Polygnotus Pictor Atheniensis, Picturam igne factam invenit, quae Encaustice dicitur. Pictura prima nuda erat circumscriptio: cuius inventor Philocles fuit, et alii. Monochroma, sive Pictura unius coloris. Polygnotus artem Pictoriam in meliorem gradum evehit, circumducta designationis lineamenta intus explendo. IV. Telephanes Phocensis. V. Cleophantus Corinthius. VI. Bularchus, cuius Picturae aequali auri pondere divenditae sunt. Hic primus inventor fuit effigierum coloribus pictarum. VII. Eumarus Atheniensis, primus ad vivum Pictor. VIII. Cimon Cleoneus, inventor Catagraphorum, sive obliquarum imaginum. IX. Panaeus Atheniensis. Colotes Pictor et Statuarius. Timagoras Pictor Chalcidensis. X. Polygnotus Thasius, primus mulierum Pictor laudabilis. Eius proemium. XI. Phidias Atheniensis, Pictor et Statuarius.