Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0079

48

Cuius opera fuerunt: Aegis Palladis; Statua Jovis Olympii; Statua Alexandri in Bucephalo. De tempore antiquorum Artificum, eorumque in picturis certamina. Effigies Minervae, opus Phidiae. Opera eiusdem alia, nimirum Nemesis Rhamnusia; Cliduchus; Venus. Hic artem tornatoriam invenisse dicitur. Occasio duorum istorum Proverbiorum: Ex ungue leo; et, Phidiae signum. Pericles eundem in suam adsciscit amicitiam Opera eius Minerva pulchra et aurea. Tumultus Athenis contra Periclem. Phidias propter illum in odium venit; furtique accusatur: et quamuis innocens fuisset inventus, in carcerem tamen coniectus, ibidem moritur. Agoracritus Discipulus eius. XII. Mycon Atheniensis. Onaras filius eius Statuarius. XIII. Apollodorus Atheniensis, Pictor et Statuarius: confringit opera sua. Primus erat, qui pulchritudinem decenter exprimeret. XIV. Callimachus Atheniensis, Pictor et Statuarius, calumniator est propriorum operum. Lucerna eius mirabilis.

Linke Spalte

Quod artes in vita humana ad delectationem utiles sint.MUlti hominum, ob moestam animi sui naturam, spiritumque in tenebris quasi submersum, melancholiae evaderent mancipia; eo quod vi naturae suae propriae, quamvis e a sublimia quandoque appetat, crassiores ignorantiae nebulas penetrare, et ad summum verae tranquillitatis atque felicitatis olympum evolare nequeant: nisi sensus ipsorum et pectora nobilissimarum Artium atque Scientiarum Studiis atque exercitiis dexterius recludantur atque animentur, cumque viae humanae istius mortalitatis aerumnis undiquaque cinctae sint, et acerbitatibus deplorandis, hinc in mediis istis miserorum casuum angustiis relaxationem aliquam nemo non quaerit atque delectationem. Et haec quidem inter alia praecipue etiam invenitur in artibus variis, quae cum admiratione sive visum, sive auditum, sive sensus alios, sic oblectare queunt, ut taedium homini, durante hoc extra caelestem patriam exilio ac peregrinatione, quadantenus sublevetur: haud aliter ac facundus in via comes iucundis suis colloquiis milliaria alicui in itinere abbreviare, totamque viam opinione citius ad desideratum suum terminum promovere solet. Et quamvis aliqui Artes has, quales sunt Pictoria, Poesis, et Musica, pro superfluis et non necessariis habeant; hae tamen per se satis superque testantur, quanta vi polleant tam visum, quam auditum, totumque adeo animum exhilarandi atque delectandi.

I. GYGES Lydius, primus
Pictorum in Aegypto.

I. GYGES Pictor primus in Aegypto.PIctoriam igitur Artem, quam hoc in theatro introducendam mihi proposui, primum invenisse dicitur, quantum quidem accurata desuper instituta disquisitione reperire licuit, Gyges, quo nomine eundem nuncupat Polydorus Historicus Urbinas libro 2. cap. 24. e capite s 6. lib. 7. Plinii. Gyges iste natus erat in Lydia, Asiae mimoris provincia, supra Joniam Orientem

Rechte Spalte

versus sita, et limitaneas habente Boream versus Mysiam, et Austrum versus Carii regnum. Antiquis regio haec dicebatur Moeonia; cuius metropolis erat Sardes ad Tmolum montem, ubi clarissima illa Lydi autem pictoriam in Italiam deferebant.Croesi Regia. Lydi isti antiquitus idolorum cultui prae ceteris erant addicti: unde a Graecis Tuscani dicti sunt, quasi idolorum sacerdotes, prout nomen hoc quidam interpretantur. Isti duce Tyrrheno Rege suo septimum Italiae Regnum occuparunt, unde regioni illi adhuc Tuscanae, et mari adiacenti Tyrrheni nomen remansit. Hi igitur cum Divorum cultus usque adeo essent studiosi, Statuariam quoque et Pictoriam mature admodum in istam Italiae partem transtulerunt, ita ut Scriptores antiqui quamplurimi, et praesertim Leo Baptista Alberti, expresse perhibeant, Artem Diagraphicam iam tempore Porsennae Regis in magna hac fuisse perfectione. Testimonium huius quoque ex Regis istius Epitaphio, Clusii haud ita pridem detecto, satis confirmatur, quia penes illud figurae quam plurimae anaglyphicae pulcherrimae repertae sunt. Simile quid etiam repertum est Viterbi, et Anno 1554. Aretii, ubi antiquum illud monstrum Chimaerae, ex aere fusum, effossum est. Ex quibus omnibus satis superque patescit, Hetruscos a multis iam temporibus his artibus dedisse operam. In ungula quadam iam dictae Chimaerae, sicut etiam in statuis aliis Viterbii repertis, certae quaedam Inscriptiones detegebantur, quarum characteres exotici penitus magnam pariter indigitant antiquitatem, eo quod nullus istius temporis eruditorum eosdem legere, vel sensum eorundem divinare potuerit.

Gyges invenit artem delineatoriam.Ut autem ad Gygem nostrum Lydium revertamur, huic ipsi haec tribuitur Gloria, quod in Aegypto existens Artem Pictoriam invenerit, primusque delineaverit figuras quasdam. Quo tempore autem proprie vixerit, et cui novam hanc inventionem deinde communicaverit, nulla certitudine declarari potest. Hoc quidem certissimum est, Aegyptum mature fuisse excultam, et idolorum cultum ante multa iam tempora ibidem viguisse, cum quo Ars Diagraphica