Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0081

50

Linke Spalte

liquato, vel ceris coloratis figuras quasdam repraesentarent: quae omnia citra ignis usum fieri non potuerunt. Primus autem pingendi modus diu satis saltem consistebat in nudo linearum circumductu, quam Latini Linearem dicebant Picturam, quasi umbra saltem hominis esset Pictura prima nuda erat circumductio; cuius inventor Philocles fuit et alii. lineis circumducta. Et linearem quidem hanc inventam dicunt a Philocle Aegyptio, vel Cleanthe Corinthio, [sic enim de hoc Strabo lib. 8. In Alphaeoniae Dianae templo Cleanthis et Aregontbis picturae visuntur, hominum Corinthiorum. Alterius quidem Troiae excidium; alterius Dianae in cunis deportatio.] eamque primi exercuere (Plinio teste lib. Cleanthes. Ardices. Telephanes. 35. cap. 3.) Ardices Corinthicus et Telephanes Sicyonius; qui omnes nudo saltem circumductu usi esse dicuntur, citra omnem colorum vel umbrarum usum, nudis carbonum signis contenti. [iam tamen spargentes lineas intus: ideo et quos pingerent, adscribere institutum, docente Plinio, loco citato, et Aeliano lib. 10. var. histor. unde Petronius: Omnia diligenter curiosus pictor cum inscriptione reddiderat.]

Porro ab ignota quadam manu inventus dicitur modus quidam pingendi secundus; quo nempe simplicior illa circumductio singulis Monochroma sive pictura unius coloris. impleretur coloribus: quam monochromaton dixerunt Graeci, ab unico colorum genere. [Alii monogrammon vocant, ab unica semper et eadem linearum specie, prout Epicurus lib. 2. de Natura Deorum, apud Circeronem, monogrammos Deos vocat, eosdem semper, qui nec ira mutentur, nec laetitia. Lucillius tamen apud Nonium tenues et decolores homines appellat monogrammos. De his tamen ita Quintilianus lib. 11. Instit. c. 3. Qui singulis pinxerunt coloribus, alia tamen eminentiora, alia reductiora fecerunt, sine quo ne membris quidem suas lineas dedissent.] Et Plinius quidem opinari videtur, hoc nomine intelligi Picturam illam duorum colorum, ut cum v.g. griseum pingitur in caeruleo, vel lucidum in obscuro; dum scribit, Picturam illam monochromaticam ad sua usque durare tempora. Fieri tamen potuit, ut in hoc erraret, eo quod artifices illi antiquiores hanc scientiam usque adeo nondum excoluissent, ut opera sua exaltando et inumbrando perficerent; unde probabile est, illos schema suum simplicius, unico tantum succo vel colore, explevisse. Et quamvis Graeci, arrogantes pro more, primae istius inventionis gloriam suis adscripserint popularibus; hoc ipso tamen nihil effecerunt aliud, quam quod aliis istam gloriae suae coronam praeripere voluisse deprehendantur.

Ego igitur adhuc in hac opinione persisto, Gygem Lydium in Aegypto degentem primum fuisse, qui Artem Delineatoriam

Rechte Spalte

quasi primum a se genitam in lucem produxerit, cum umbram propriam nudo circumductu in pariete albido carbone ex igne Polygnotus artem Pictoriam in meliorem gradum evehit, circumducta delineationis elementa intus explendo. accepto circumscripsisset: et Polygnotum deinde hunc primum fuisse, qui Artem hanc adauxerit, et Picturam illam linearem coloribus expleverit. Prout idem quoque plura invenit, et, ut solent ingenia excitatiora, ulteriora semper inquisivit. Reperimus enim, eundem quoque singulari artificio exsculpere potuisse ligna. Idem quoque pro tabularum usu lignum aliquod invenit, quod a Latinis larix dicitur. Et lignum quidem hoc (Germanis Lerchenbaum/) tam est glabrum, ut ne minimam quidem admittat rimulam; adeoque ad hunc usum valde esset conveniens. Omnino tamen certum est, duos fuisse Polygnotos, multo tempore a se invicem distantes: prout etiam duos autores describunt Mycones, seniorem nempe et iuniorem. Alium enim invenio Polygnotum Thasium, et non Athenis oriundum, qualis hic erat, de quo nunc sermo est. Hic autem Atheniensis, (de altero enim suo dicetur loco,) eodem tempore vixisse dicitur cum Mycone sympatriota: et uterque praeclarus suit Pictor; ambo etiam ochra Atheniensi usi dicuntur. Atramentum porro suum, (ut Plinius tradit libr. 35. cap. 6.) Polygnotus et Mycon, celeberrimi Pictores Athenis, e vinaceis fecere ustis, quod trigy non appellarunt. De hoc autem Polygnoto plura non reperio, quam quod caelaturae etiam fuerit artifex. Quo tempore autem proprie vixerit, ignoratur.

IV. TELEPHANES
Phocaeus.

IV. TELEPHANES Phocensis; Statuarius.ARtifices, qui compositis voluminibus condidere haec (verba sunt Plinii libr. 34. c. 8.) miris laudibus celebrant et Telephanem Phoceum; ignotum alias, quoniam in Thessalia, ubi habitaverat, latuerint opera eius. Alioquin suffragiis ipsorum aequatur Polycleto, Myroni, et Pythagorae. De hoc plura quidem enarrari possent, quia autem reperio, eum Statuarium fuisse, fabrumque aerarium, temporibus Xerxis et Darii Persiae Regum; hinc plura de eo superaddere supervacaneum duco, et sufficit, differentiam saltem ostendisse inter ipsum atque Telephanem Sicyonium supra iam commemoratum; qui dudum iam antea, ceu primus antiquorum Pictorum, vixerat.