Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0080

49

Linke Spalte

excrescere et enutriri solita est, sicut ad ulmum vitis. Unde quantum coniectura contingere licet, amabilis haec Nympha Pictura circa arenosa primum Nili littora versicolorem suam tunicam induit, et exhinc magna cum admiratione ad alios populos pulchritudinem suam publice Cuius inventionem sibi Aegyptii tribuunt. exhibitura eandem expandit. Quicquid autem sit: Aegyptii sane, Plinio teste, hanc sibi tribuunt gloriam, se istius Artis, et quidem per Gygen modo dictum, primos fuisse inventores. Illud tamen, quod addunt, paradoxum maius est: nobilem hanc scilicet scientiam sex mille iam annis penes ipsos floruisse, antequam exhinc ad Graecos traducta sit. [Nihilominus Memnon suit antiquissimus in Aegypto pictor et statuarius. Videatur Diodorus Siculus libr. 2. de Simandii Regis Aegypti sepulchro, cuius ambitus milla e unum amplexus est. Eius sepulchri porta fuit e lapide Porphyretico tantae magnitudinis, ut duo iugera longa esset, alta quadraginta cubitos. In eo ingredientibus occurrebat lapideum peristylium quadratum, cuius singula latera quattuor iugerum essent. Pro columnis animalia erant sita monolitha sedecim cubitorum. Erat et alter aditus et porta superiori similis, sed sculptura uberiori. In ingressu statuae tres erant ingentes unius lapidis Memnonis opus. Harum una Sedens, cuius pedis mensura septem excedebat cubitos, caeterasque Aegypti statuas magnitudine superabat. In tanta mole neque fissura erat, neque macula. Erat et aliud signum matris uno lapide, cubitorum viginti, Habens supra caput reginas tres. Post hanc portam et aliud erat peristylion nobilius superiore sculpturis variis, in quibus bellum erat contra Bactrianos. Prima pars muri obsidionem urbis sculptam continebat. Secundus paries sculptus erat captivis absque viro, i. e. excisis et sine manibus. Tertium latus sculpturis variis, picturisque decoris Regis Sacrificia triumphumque devictis hostibus continebat. In medio peristylio statuae duae iacebant ingentes ex unico lapide cubitorum septem et viginti. Dehinc ambulatio domibus plena, in quibus diversa epularum genera. Sculptus dein eminens ceteris Rex variis coloribus; erant deinceps Aegypti Deorum omnium imagines. Sequebatur Bibliotheca, in qua inscriptum: Animi medicamentum. Postmodum domus erat, in qua viginti lectisternia Jovis et Junonis. Ibi picta animalia sacris apta. Circumibat monumentum aureus circulus, in quo descripti erant per singulos cubitos, dies, anni, astrorum motus et occasus. Hic circulus a Cambyse sublatus.] Et hic quidem prolixo labore inquirendum mihi esset, quam variis modis annorum periodos diversi numeraverint populi: cum iuxta nostrum computandi modum tantum non sit vel ipsius mundi aevum, ut veritate niti queat iam descripta Aegyptiorum iactantia: Hoc autem

Rechte Spalte

ulterius disquirant eruditi, me interim ad ulteriora procedente.

II. PYRRHUS, Primus
Pictorum inter Graecos, nepos
Daedali.

II. PYRRHUS primus inter Graecos Pictor; Daedali nepos.ARs quaevis praeclara in admirationem hominum oculos alliciens, ob pulchritudinis suae splendorem occulta manere nequit: quae procul dubio quoque erit causa, quod Ars nostra Pictoria ex Aegypto in Graeciam translata; ibidemque tanquam nova inventio in lucem producta sit, et quidem per aliquem Daedali cognatum vel nepotem, qui ab aliis Pyrrhus, ab aliis Euchir vel Euctis nominatur. Hunc igitur Aristoteles primum in Graecia Pictorem fuisse autumavit. Daedalus autem insignis erat Artifex in re Statuaria, Diagraphica, Artibusque aliis pluribus, natione Atheniensis, Qui ante 2800. fere annos vixit. sub regno Thesei, circa Annum mundi 2730. et antenatum Christum 1120. clarus. Unde patet, paulo post horum annorum tempora Artem Pictoriam in Graecia suum cepisse initium.

III. POLYGNOTUS, A-
theniensis pictor.

III. POLYGNOTUS, Atheniensis pictor.IN describendis autem vitis antiquorum horum Artificum, necessarium esse deprehendo, ut ad evitandos in obscuris his errores e rerum antiquarum Scriptoribus sedulo omnia conquirantur, et cum distinctione applicentur. Theophrastus igitur, testante Plinio lib. 7. c. 56. autor est, Polygnotum Atheniensem (cuius effigiem tabula Iconum litera C. notata, exhibet,) primum inter Graecos suisse Pictorem. [Sic enim Quintilianus lib. 12. cap. 10. Primi, quorum quidem opera non vetustatis modo, (sed et artis) gratia visenda sint, clari pictores, fuisse dicuntur Polygnotus atque Aglaophon, quorum simplex color tam sui studiosos adhuc habet, ut illa prope rudia ac velut futurae mox artis primordia, maximis, qui post eos extiterunt, autoribus, praeferant, proprio quodam intelligendi, ut mea opinio fert, ambitu.] Ubi tamen sciendum, primis temporibus, cum ars Pictoria vix tum nata, et valde adhuc imperfecta esset, illum, qui aliquid pro illius emendatione in medium protulisset, facillime pro eiusdem inventore haberi Picturam igne factam invenit, quae Encaustica dicitur. potuisse. Hic autem Polygnotus, quantum conicere licet, primus fuit, qui Picturam ignis beneficio instituit. Iste autem pingendi modus, quantum ex diligentissima inquisitione coniecturare possumus, vel fuit Pictura auri encaustica (vulgo Email,) vel quod ferro candente aliquid ligno, vel ebori, inurerent: vel etiam vitro