Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0084

51

Linke Spalte

V. CLEOPHANTUS
Corinthius.

V. CLEOPHANTUS Corinthius.DE Inventione Picturae coloratae probabilis maxime est opinio, quam tradit Plinius lib. 35. cap. 3. quod primus nempe invenerit colorare imagines Cleophantus Corinthius, et testa quidem, ut ferunt, trita. Nisi forte in fragmentis vasorum testaceorum nondum exustorum, pinxisse censeri debet: ut iis deinde perustis, ortum hinc habuerit Pictura vasorum terreorum. Cleophantum hunc, vel eodem nomine alium, Plinius censet fuisse illum, quem tradit Cornelius Nepos secutum in Italia Demaratum, Tarquinii Prisci Romani Regis patrem, fugientem a Corintho iniuria Cypselli Tyranni. Hic autem Demaratus habitationem sibi eligebat in Hetruria, ubi generatus ab ipso filius, quintus deinde factus est Rex Romanorum. Eundem quoque Corinthum relinquentes sequebantur Euchir et Eugrammus, ambo in Arte Plastica faciendisque imaginibus et vasis terreis excellentes; ita ut cum ipsis haec Ars in Italiam venisse censeatur.

VI. BULARCHUS pi-
ctor.

VI. BULARCHUS pictor: cuius pictura auro rependebatur.BUlarchus, si Picturae aetas consideretur, Pictor quoque fuit Lydius, et procul dubio illis quoque iam temporibus valde peritus atque artificiosus, quia unica ipsius tabula a Candaule Rege Lydiae Heraclidarum novissimo, qui Myrsilus vocatus est, repensa est auro. Et quia Candaules tabulam hanc multis annis ante mortem suam, vel etiam multo tempore post mortem ipsius Inventor effigierum coloribus pictarum. artificis emisse potuit; hinc iste pro uno ex antiquissimis Pictoribus habendus erit, cum exhinc satis pateat, quanta iam tum dignatio esset Picturae: id enim circa aetatem Romuli accidisse coniectatur Plinius lib. 35. cap. 8. qui duodevicesima Olympiade interiit: Candaules autem eodem anno, quo Romulus: manifesta iam tum claritate Artis atque absolutione. Quod si recipi necesse est, (notante Plinio loco citato:) simul apparet, multo vetustiora huius Artis esse principia, eosque, qui monochromata pinxerint, (quorum aetas non Hygiaenon. Dinias. Charmas. traditur,) multo ante fuisse Hygiaenontem, Diniam, et Charmam, et Eumarum, atque Cimonem. In tabula autem illa supra commemorata Magnetum proelium pinxerat Bularchus. Quid autem artificiosus hic Picturae propagator plus ultra elaboraverit, prae temporis antiquitate obscurum, nec scriptis in nos traductum est.

Rechte Spalte

VII. EUMARUS Athe-
niensis.

VII. EUMARUS Atheniensis primus omnium imitator.COnici porro potest, Eumarum Pictorem Atheniensem ipso Bularcho modo commemorato esse antiquiorem: eo quod ipsius tempore Ars ista adhuc tam fuerit imperfecta, tantaeque simplicitatis, ut in Picturis masculorum et feminarum sexus dignosci non posset. Ubi deinceps Eumarus iste, Plinio teste, Iibro 35. cap. 8. primus in picturis monochromatis marem foeminamque discrevit. Adde quod hic quoque primus fuerit, qui figuras omnes imitari sit ausus.

VIII. CIMON Cleonaeus.

VIII. CIMON Cleonaeus inventor Catagraphorum.VEstigia Eumari huius atque inventa egregie excoluit Cimon Cleonaeus, cuius Patria Cleone in intimioribus Achaiae sita erat. Hic Catagrapha invenit, hoc est, obliquas imagines, et varie formare vultus respicientes suspicientesve, et despicientes; quod ante illius tempora in usu nondum fuerat. Hic etiam primus in picturis suis membra distinxit, musculosque et venas protulit; praetereaque in veste et rugas et sinus invenit. [Adeoque tum iam ipsa se ars distinxerat, et invenerat lumen atque umbras differentia colorum alterna vice sese excitante. Deinde adiectus erat et splendor, alius hic quam lumen, quem, quia inter hoc et umbram esset, appellarunt tonon; (i.e. vigorem;) commissuras vero colorum et transitus, armogen. Plin. lib. 35. c. 5. Optime autem dein phidias lumen et umbras custodivit, et ut eminerent e tabulis picturae maxime curavit. Sili Attico autem ad lumina utebantur: Scyrico ad umbras; Indici ratio ad incisuras in pictura, hoc est umbras dividendas a lumine. Plerique lumen de colore purpureo proprie accipi volunt: male. Lumen enim opponitur umbris; et saepe vocatur ἄνθος s. flos. Eo est opus, ut varii habitus, vultus, status, fiant: de quibus QnintilianusQuintilianus l. 2. c. 14. Ut in statuis atque picturis videmus variari habitus, vultus, status: nam recti quidem corporis vel minima gratia est, cum sc. adversa sit facies, demissa brachia, iuncti pedes, et a summis ad ima rigens opus. Flexus a. ille (qualem Curon invenit;) et ut sic dixerim motus, dat actum quendam effictis. etc.

IX. PANAEUS Atheniensis
pictor.

IX. PANAEUS Atheniensis.ET hic quidem merito de Plinio querela mihi instituenda esset, quod in describenda Pictorum historia non meliorem observaverit ordinem. Hic tamen vel hoc ipso excusationem meretur, quod eodem ipso capite 8. lib. 35. et ipse conqueratur, non constare sibi in hac parte Graecorum diligentiam: quod verum tempus, in quo praeclari quivis Pictores vixerint, non accurate