52
observent, et multas post Olympiadas Pictores demum celebrent autores. Ille igitur, quem post Cimonem describit Plinius loco citato, Panaeus Pictor Atheniensis Olympiade vixit octogesima tertia, prout et frater ipsius Phidias, cuius tamen autores supradicti nonagesima demum Olympiade faciant mentionem. Verba Plinii loco cit. sunt ista: Praeterea in confesso est, octogesima tertia Olympiade fuisse Panaeum Phidiae fratrem, qui Clypeum intus pinxit, et in Aegide Minervae, quam fecerat Colotes, Phidiae discipulus, et in faciendo Jove Olympio adiutor. Alii tamen Colothas Pictor et Statuarius. hunc fratrem Colotae esse volunt. Idem quoque clypei cuiusdam partem interiorem pinxit, cuius externam pinxerat Phidias initio Pictor. De Colote autem plura non invenio, quam quod prae caeteris statuas Philosophorum finxisse dicatur solitus. Plin. lib. 34. c.8. Quod autem Panaeus huius fuerit frater, erroneum esse iudico, cum Plinius expresse, Phidiae fratrem fuisse Panaeum, dicat: Hic Panaeus autem in Arte hac magnam habuisse peritiam ex hoc iudicatur, quod, referente eodem Plinio, proelium Atheniensium adversus Persas apud Marathona factum pinxit. Ubi adeo iam colorum usus percrebuerat, adeoque Ars perfecta erat, ut in eo praelio Iconicos Duces pinxisse tradatur; Atheniensium Miltiadem, Callimachum, Cynegyrum; Barbarorum vero Datim, Artaphernem; ita ut quasi vivi de facie cognosci possent: [De hac colorum mixtura sic Julius Firmicus lib. 3. Astron. sicut in imaginibus artifex pictor lineamenta membrorum varia mixturarum diversitate persignat, et temperatis coloribus formam mutatione facit similitudinis corporalis. etc.] Quinimo certamen picturae etiam florente eo institutum est Corinthi ac Delphis: primusque hic omnium Timagoras Chalcidensis pictor. certavit cum Timagora Chalcidense; superatus tamen ab eo in ludis Pythiis in Apollinis honorem celebratis, quod et ex ipsius Timagorae Carmine vetusto Plinii adhuc temporibus apparebat. Panaeus quoque Elide in Templo Minervae pinxit muros, vel potius ex aliorum opinione lacte atque croco flaventes reddidit: quoniam digito humente tacti, eundem flavedine colorabant, ac si quis crocum tractasset manibus.
X. POLYGNOTUS
Thasius, pictor.
X. POLYGNOTUS Thasius, pictorANtequam autem ad Phidiam me convertam, de Polygnoto Thasio quaedam dicenda mihi sunt, (cuius Iconem exhibet tabula lit. C. notata,) qui mulierum primus. primus mulieres lucida vestae pinxit, et capita earum mitris versicoloribus operuit;
plurimumque Picturae primus contulit, siquidem instituit os aperire, dentes ostendere, vultumque ab antiquo rigore variare. Idem quoque picturis suis varios exprimebat motus atque affectus: unde de eo porro sic loquitur Plinius libro cit. c. 9. Huius est Tabula in porticu Pompeii, quae ante curiam eius fuerat, in qua dubitatur, ascendentem cum clypeo pinxerit, an descendentem. Opera eius. Hic Delphis aedem pinxit: hic et Athenis porticum, quae Poecile vocatur, gratuito, cum partem eius Mycon Eius proemium. mercede pingeret: unde maior huic autoritas: siquidem Amphictyones, quod est publicum Graeciae concilium, hospitia ei gratuita decrevere. Tanti tum temporis hi Graeciae Magistratus huius Artis erant fautores. De tempore ipsius nihil invenitur certi, nisi quod ante nonagesimam Olympiadem vixisse dicatur. Idemque argenti quoque caelaturam magno exercuisse dicitur artificio.
XI. PHIDIAS Athe-
niensis, Pictor et Statua-
rius.
XI. PHIDIAS Atheniensis, Pictor et Statuarius:QUemadmodum autem ambae hae Artes, Pictura nimirum et Sculptura, unius matris sinu, Diagraphices nimirum, genitae atque educatae sunt: ita Pictori non admodum difficile est, vel Sculptura lapides concinnare, vel aera fusionibus. Exemplum huius nobis exhibet Phidias, qui in utraque hac arte excelluit: (cuius iconem tabula aenea repraesentat, quae litera C. consignata est.) Hic filius erat Charmini Atheniensis cuiusdam, magnaque cum laude florebat Olympiade octogesima tertia; trecentis nimirum ab urbe condita annis. Quamdiu autem vixerit, equidem ignoratur: id tamen reperitur, eundem Olympiade nonagesima nondum demortuum, sed inter Pictoriae artis Opera eius:cultores adhuc fuisse primarium. Pinxisse enim a Plinio dicitur eadem aetate lib. 35. cap. 8. Aegis PalladisAthenis Clypeum quendam (Minervae puto,) eiusque partem externam; cuius partem internam frater eius Panaeus pinxerat, ut dictum est supra in huius vita. Erat autem in clypeo illo Medusae caput, variis nimirum crinitum serpentibus. [fabulam infra describimus.] Deinde Phidiam hunc scalpsisse tradunt marmora [Plinius lib. 36. c. 5.] Veneremque eius fuisse Romae in Octaviae Statua Jovis Olympii. Operibus eximiae pulchritudinis. Urbi porro Olympiae, statuam sculpebat Jovis ex ebore et auro, quo in opere faciendo Colotas discipulus eius ipsi fuerat adiutor. Sed et ex aere signa plura cum fecisset, Jovis tamen haec statua, quam nemo imitari ausus fuit unquam, pro miraculo nullibi non celebratur; unde gloria