Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0089

56

Linke Spalte

Qui Zelus pro arte sua quidem laude non caret, interdum tamen errorum causa esse potest atque calumniae. Unde nimiae curae nemo abundet excessu, ne in progressu potius impediatur Ars ipsa, quam promoveatur: cum non exiguam exinde gestet maculam Callimachus, omnisque illius aemulus, qui, quod semel bene actum sit, rursum tamen corrumpere non erubescit. Huius statuae sunt saltantes Lacaenae; emendatum opus (verba sunt Plinii 1. 34. cap. 8.) sed in quo gratiam omnem diligentia abstulerit. Hunc quidam et pictorem fuisse Lucerna euseius mirabilis tradunt. Alioqui lucernam quoque fabricavit

Rechte Spalte

aeneam, in arce deinde Minervae suspensam Athenis, in qua per totum annum nunquam cessabat lumen, oleo nimirum nunquam deficiente. Idem quoque perforandi lapides artem primus invenisse dicitur. [Idem sculptor τηξίτεχνος iuxta alios nominari studuit, quasi artis subtiliator, et qui eam in tenuiorem exquisitioremque disciplinam reduxerit. Τήκω enim est attenuo. Nam ipse primus lapidem perforavit, minutatimque tractavit. Pausan. At Vitruvius lib. 4. cap. 1. κακότεχνος legit, quasi malevolus.]


CAPUT II.
ZEUXIS PARRHASIUS,
et Pictores ad-
huc septem alii.
Argumentum.

XV. ZEUXIS Heracleotes. Illius divitiae et opera. Apophthegma illius: carpere facilius, quam imitari. Vitium illius in pingendo. Tabulam Agrigenti pingit ad exemplar quinque virginum vivarum. Agatharchus pictor iactantia insolens. Ingeniosum Zeuxidis responsum: Perfectionem requirere moram. Virgilii poemata. Certamen Zeuxidis et Parrhasii; in quo hic artificem ipsum, ille vero aves saltem fefellit. Iudicium Zeuxidis de pictura propria. Opus eius Helena, cognomine pulchra. Nihil pingebat, quod vulgare esset. Opera eius sunt Centaura quaedam lactans; et Marsyas. Quo tempore vixerit? XVI. P ARRHASIUS Ephesius. Evenor Pater ipsius atque Magister. Phrylus pictor. Parrhasius primus argutias vultus, elegantiamque capilli excoluit, in lineis extremis palmam adeptus. Ad opera sua terra utebatur Eretria candida. XVII. DEMON Atheniensis. Illius opera. A fulmine ambusta non obliterabantur. Multa elaboravit. Sed quo nemo insolentior et arrogantior. A Timanthe in certamine vincebatur. XVIII. TIMANTHES. Illius opera, Iphigenia immolanda. Opera eius alia. XIX. EUPOMPUS Sicynius. Tertii picturae generis. Sicyonii sc. inventor. Lysippus statuarius. Ingeniosum Eupompi responsum. Laus Lysippi. Pamphilus Magister Apellis. XX. NICOMACHUS. Eius opera. Discipuli eius, Aristocles, et Philoxenus Eretrius. Istius opera. Quando Nicomachus vixerit. XXI. ARISTIDES Thebanus. Quando vixerit. Istius nominis plures fuere artifices. Omnium primus animum pinxit. Opera eius. Horum unum magno pretio emitur. Aliud per inscitiam pictoris cuiusdam corrumpitur. Alia eius opera caro emta. Niceros et Aristippus discipuli eius. XXII. PAMPHILUS Macedo. Illius opera. Primus in pictura omnibus literis eruditus. Apophthegma illius. Minoris talento docuit neminem. Talentum quid. Huius autoritate effectum, ut ingenui tantum eam exercerent artem, quae nunc a multis vilipenditur, sed ex imbecillitate iudicii potissimum. Pamphilus alius, statuarius. Duo Praxiteles statuarii. Artifices antiquitus plerumque pictores simul fuisse et statuarios. XXIII. ECHION, pictor et statuarius. Illius opera.

Linke Spalte

XV. ZEUXIS Hera-
cleotes.

XV. ZEUXIS Heracleotes.ZEuxis (cuius iconem tabula aenea, quam litera C. notat, exhibet:) celeberrimus ille quondam pictor ex Heraclea Macedoniae oriundus, artis pictoriae fores, ab Apollodoro apertas, intrasse dicitur,

Rechte Spalte

audentemque iam aliquid penicillum ad magnam perduxisse gloriam: a quibusdam falso in octogesima nona Olympiade positus, cum fuisse necesse est Demophilum Himeraeum et Neseam Thasium; quoniam utrius eorum discipulus fuerit ambigitur. In eum Apollodorus supra dictus Opes eius, versus fecit, artem ipsis ablatam Zeuxim ferre secum. Opes quoque tantas acquisivit, ut, in ostentatione earum, Olympiae