55
Thucydidem ex patria armis tandem profligaret.
Phidias propter illum in odium venit,Quantum autem populi odium amore Phidiae sibi contraxerat Pericles; tantas Periclis nomine calumnias tulit Phidias. Affluente enim ad opera eius visenda multo feminarum numero, inimici eius fingebant, Phidiae lenocinio alienos amores captare Periclem. Praeterea quoque cum ex perfidia ab adversariis subornati Menonis servi sui, in Minervae fabrefactione multum auri subduxisse diceretur Furtique accusatur. Phidias, eundem propterea populus furti accusabat. Aurum vero, quod maximo ipsi cedebat commodo, statuae ita applicuerat, ut resolutis nexibus undique tolli posset: quod ad probandam innocentiam suam cum ponderari iussisset calumniatorum quidem suorum malitiam hoc Et quamvis innocens; ipso convincebat; aucto tamen in sese magis magisque populi odio, ut obtrectatores quoque illius impune dimitterentur. Tandemque In carcere tamen moritur. hic ipse Phidias in carcerem coniectus, vel curis macerantibus, vel veneno ab inimicis clam exhibito animam efflavit.
Agoracritus discipulus eius.De Discipulo, quem habuit, Agoracrito, quem tantopere adamabat, ut e suis operibus pleraque nomini eius donaret, supra iam diximus. Eiusdem informatione quoque usus est Alcamenes.
XII. MYCON Athenien-
sis, pictor.
XII. MYCON Atheniensis.IN vita Polygnoti secundi mentionem iniecimus, quanta artis suae proemia ab Atheniensibus tulerit Mycon Atheniensis: ex quo ipsum tunc temporis omnium Artificum facile fuisse principem abunde patet. Colorem atrum ex vinaceis parabat, quem trigynon vocabant. Primus etiam ochra Attica usus est. Sed et statuarius cum fuerit, (iuxta Plin. l. 34. c. 8.) Athletis prae ceteris spectatus dicitur. Et maior quidem appellabatur, quia alius eiusdem nominis fuit, ab hoc Minoris cognomine distinctus, cuius filia Timarete et ipsa scite admodum pinxit. Lapitharum cum Centauris pugnam, opus celeberrimum Athenis in Thesei templo positum; nec non Argonautas, Colchos petentes; quae tabula Castoris templo dicata fuit, quam ingeniosissime delineavit Mycon iste Maior. Porro et Atheniensium cum Amazonibus, sub duce Theseo pugnam; ut et Reges, super Aiace, ob Cassandram Priami filiam in Minervae delubro vitiatam, consultantes, depinxit. Ingentem praeterea virginum captivarum numerum cum Cassandrae imagine pictura expressit: nec minus pugnam Marathoniam, in qua tam pugnantium invicem fervorem, qua tam pugnantium invicem fervorem, quam turpem Persarum in lacunas paludesque fugam eleganter exhibuit. Praeterea Phoenicum
classem; Barbarorum a Graecis perpessam cladem; ac Theseum navem conscendentem; Onaras filius eius staruarius Minervae etiam ac Herculis effigies mira arte formarat. Filius ipsi erat Onaras, omnium ex Daedali schola sculptorum facile princeps: ab hoc Phigalii unicam Cereris statuam sex millibus coronatorum mercati sunt. Vixitque hic Onaras Olympiade octogesima tertia.
XIII. APOLLODORUS
Atheniensis, pictor et statuarius.
XIII. APOLLODORUS Atheniensis, pictor et statuarius.SI ad Plutarchi exemplum praeclaros Graeciae Italiaeque viros invicem comparare constituissem, haud immerito Michaeli Angelo opponerem Apollodorum Atticum, iisdem naturae dotibus egregie ornatum. Confringi opera sua Hic enim in summo artis decore exquirendo tam contumacis erat profunditatis, ut pulcherrimas quas confecerat quandoque imagines, ex voto sibi haud respondentes sponte confregerit. Opera enim sua, quamvis omni numero essent absoluta, ipsi tamen minus semper perfecta videbantur. Adeoque multis Insani nomine veniebat, quod tantae artis tantique laboris opera unico momento perdere solitus esset. Unde et Silamon statuarius (tradente Plin. 1. 34. c. 8.) Iracundiam repraesentaturus, sub illius facie id efficiens, eidem illusit. Idem pictor quoque simul fuit praestantissimus, primusque (Plinio teste) species exprimere instituit, et primus gloriam penicillo tribuit. Plinii aetate supererat Sacerdos eius quidam adorans; et Aiax fulmine incensus Primus erat, qui pulchritudinem decenter exprimeret. Pergami spectabatur. Vixit autem Olympiade nonagesima tertia: neque ante eum tabula ullius ostendi potuit, quae oculos teneret: unde ab hoc artis fores apertas fuisse annotat Plin. lib. 35. c. 9. [Apollodorus Atheniensis pictor primus invenit φθορὰν καὶ ἀπόχρωσιν σκιᾶς, corruptionem et colorationem umbrae, ait Plutarchus: ideo dictus est σκιόγραφος; id est, umbrarum pictor. Iste pileum ferebat rectum ut Persarum Reges, et in operibus suis adscribebat: invidebit potius aliquis et reprehendet, quam imitari possit.]
XIV. CALLIMACHUS
Atheniensis, pictor et staturiusstatuarius.
XIV. CALLIMACHUS Atheniensis, pictor et statuarius.QUod si heterocliti et singularis fuit ingenii Apollodorus, artisque ad apices Studiosus; idem sane non minus et de Callimacho Atheniensi dici potest: quippe qui et ipse in arte statuaria diligentiae non habens Calumniator propriorum operum. finem probroso insigne est cognomine, ob id Cacizotechnos appellatus, id est calumniator sui et artis, memorabilis exemplo adhibendi curae modum: semper enim, quod suum erat, vituperabat, perfectione insatiabilis.