Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0092

57

Linke Spalte

aureis literis in palliorum tesseris intextum nomen suum ostentarit. Postea donare opera sua instituit, quod ea nullo satis digno pretio permutari posse diceret; sicuti Alcmenam Agrigentinis, Pana Archelao.

Opera eius.Fecit et Penelopen, in qua pinxisse mores videbatur: et athletam. Adeoque sibi in illo placuit, ut versum subscriberet, celebrem Apophthegma eius: ῥᾶον μωμεῖσθαι ἢ μιμεῖσθαι. ex eo: invisurum aliquem facilius, quam imitaturum.

Magnificus quoque erat Jupiter eius in throno, adstantibus Diis: et Hercules infans dracones strangulans, Alcmena matre coram pavente et Amphitryone. Pinxit Vitium eius in pingendo. et Monochromata ex albo. Deprehenditur tamen Zeuxis grandior in capitibus articulisque: [Quin et Aristoteles cap. 6. lib. de Poet. ita de eo: Plane ut inter pictores Zeuxis a Polygnoto differebat; Polygnotus enim mores hominum belle exprimebat: ἡ δὲ ζεύξιδος γραφὴ οὐδὲν ἔχει ἦθος, contra Zeuxidis pictura moribus omnino caret.] Alioquin tantus diligentia, ut Agrigentinis facturus tabulam, quam in templo Junonis Laciniae (dictae a promontorio Brutiorum, quod nunc dicitur Capo Tabulam ad exemplar quinque virginum vivarum pingit Agrigenti. di Columni:) publice dicarent, inspexerit virgines eorum nudas, et quinque elegerit, ut quod in quaque laudatissimum esset pictura redderet: (verba sunt Plin. lib. 35. cap. 9.) in quarum honorem multa deinde edebantur carmina. [Hanc ipsam tamen historiam aliis paulo circumstantiis enarrat Cicero, de Inventione lib. 2. et elegantissime his quidem verbis: Crotoniatae quondam cum florerent omnibus copiis, et in Italia cumprimis beati numerarentur; templum Junonis, quod religiosissime colebant, egregiis picturis locupletare voluerunt. Itaque Heracleontem Zeusim, qui tum longe ceteris excellere pictoribus existimabatur, magno pretio conductum adhibuerunt. Is et ceteras tabulas complures pinxit, quarum nonnulla pars usque ad nostram memoriam propter fani religionem remansit: et ut excellentem muliebris formae pulchritudinem muta in sese imago contineret, Helenae se pingere simulacrum velle dixit. Quod Crotoniatae, qui eum muliebri in corpore pingendo plurimum aliis praestare saepe accepissent, libenter audierunt. Putaverunt enim eum, si quo in genere plurimum posset, in eoque magnopere laborasset, egregium sibi opus illo in fano relicturum. Neque tum eos illa opinio fefellit. Nam Zeusis illico quaesivit ab his, quasnam virgines formosas haberent? Illi autem statim hominem duxerunt in palaestram, atque ei pueros ostenderunt multos magna praeditos dignitate. Etenim quodam tempore Crotoniatae multum omnibus corporum viribus, et dignitatibus antesteterunt; atque honestissimas ex gymnico certamine victorias domum maxima cum laude retulerunt. Cum

Rechte Spalte

puerorum igitur formas et corpora magno hic opere miraretur: Horum, inquiunt illi, sorores sunt apud nos virgines: quare, qua sint illae dignitate, potes ex his suspicari. Praebete igitur mihi quaeso, inquit, ex istis virginibus formosissimas, dum pingo id, quod pollicitus sum vobis, ut mutum in simulacrum ex animati exemplo veritas transferatur. Tunc Crotoniatae, publico de consilio, virgines unum in locum conduxerunt, et pictori, quam vellet, eligendi potestatem dederunt. Ille autem quinque elegit, quarum nomina multi Poetae memoriae tradiderunt, quod eius essent iudicio probatae, qui verissimum pulchritudinis habere iudicium debuisset. Neque enim putavit omnia, quae quaereret ad venustatem, uno in corpore se reperire posse, ideo quod nihil simplici in genere omni ex parte perfectum natura expolivit. Itaque tanquam ceteris non sit habitura quod largiatur, si uni cuncta concesserit, aliud alii commodi, aliquo adiuncto incommodo muneratur. Haec illae.] Nos autem historiam hanc peculiari pictura conceptam, tabula nostra aenea C. * benevolo Lectori exhibere voluimus.

Hic illorum erat praecipuus, qui Periclis tempore, ad exornandas Athenas convocati erant, de quibus supra in Agatharchi Pictoris insolentia. vita Phidiae facta est mentio. Agatharchus pictor cum apud Zeuxim mira celeritate se animalia depingere gloriaretur: Ingeniosum Zeuxidis responsum; perfectionem requirere moram. Ego vero, (inquit Zeuxis) longo tempore. Nam in opere faciundo promtitudo ac celeritas haud potest stabilem gravitatem et exquisitam pulchritudinem rebus adiungere. At labori tempus impensum robur ad conservationem et perpetuitatem operis affert. (Sic Plutarchus in Par.) Quicquid enim negligente et festinante manu consarcinatur, nullius est pretii; cum quod cito fit, cito etiam Virgilii Poemata. pereat. Sic Virgilii poemata, quae longo ille tempore, magnoque labore, ac velut ursa lambendo foetum elaborasse dicitur, adhuc suam obtinent, quasi aeternitati consecrata, laudem: cum evomita ab aliis et excacata, ut dicitur, carmina, fumo etiam citius evanescant. Et Plutarchus quidem in Moral. istud Zeuxis responsum ad Amicorum applicat naturam; cum illos, quos longi temporis fides consummavit declarat esse optimos.

Aequales Zeuxidis et aemuli fuere Timanthes; Androcydes; Eupompus et Parrhasius. Et hic quidem, Plinio referente, Certamen Zeuxidis et Parrhasii. (lib. 35. cap. 10.) descendisse in certamen cum Zeuxide traditur: et cum ille detulisset uvas pictas tanto successu, ut in scenam aves advolarent; ipse detulisse linteum pictum, ita veritate repraesentata,