Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0093

58

Linke Spalte

ut Zeuxis alitum iudicio tumens, flagitaret tandem remoto linteo ostendi picturam, atque intellecto errore concederet In quo hic artificem ipsum, ille v. aves fefellit.palmam ingenuo pudore, quoniam ipse volucres fefellisset, Parrhasius autem se artificem. Quod certamen a nobis singulari schemate eadem tabula C. * diagraphico genere exhibitum est. Fertur et postea Zeuxis pinxisse puerum uvas ferentem, ad quas cum advolassent aves, eadem ingenuitate processerit, iratus operi, et dixerit: Iudicium Zeuxidis de pictura propria. Uvas melius pinxi, quam puerum: nam si et hunc consummassem, aves timere debuerant. Plinius ibid.

Fecit et figlina opera; (iuxta Plinium;) quae sola in Ambracia (Vulgo Larta) relicta sunt, cum inde Musas Fulvius Nobilior Romam transferret. De illis tamen dubium est, utrum tabulae saltem fuerint figulinae, picturis illustratae atque exustae; an vero anaglyphici operis. Zeuxidis Opus eius Helena cognomine pulchra. manu Romae etiam erat Helena in Philippi porticibus. Et haec, ut opinor, illa est, de qua Valerius Maximus lib. 3. cap. 7. Zeuxis, inquit, cum Helenam pinxisset, quid de eo opere homines censuri essent expectandum non putavit: sed protinus hos versus adiecit. Iliad. 3.

Ὀυ νέμεσις Τρωάςε καὶ ἐυκνήμιδας Ἀχαιοὺς
Τοιῇδ' ἀμφὶ γυναικὶ πολὺν χρόνον ἄλγεα πά-
σχειν,
Ἀινῶς ἀθανάτοισι θεαῖς εἰς ὦπα ἔοικεν.

Id est:

Non est indigne ferendum, Troianos et
fortes Achivos
Talem propter mulierem longo tempore
dolores pati:
Valde (enim) immortalibus Deabus
vultu similis est.

In depingenda igitur Regina hac Zeuxis elegantiam ductuum suorum ad emphasin poematis ita accommodabat, ut penicillo obstetricante sic illa in lucem denuo ederetur, quemadmodum olim a Leda nata fuerat.

Nihil pingebat, quod vulgare esset.Lucianus quoque in Tractatu suo de Antiocho testis est, praestantissimum hunc artificem vulgares materias quam rarissime tetigisse, et circa notiora heroum Deorumve facinora vix fuisse occupatum: sed novis semper rarioribusque inventionibus, dictante ingenio suo acutissimo, spectatores Opera eius sunt Centaura quaedam lactans.delectasse. Interque primaria eius inventa Centauri cuiusdam fuisse dicitur uxor, duos lactans Centauros parvulos: Cuius apographon autographo quam simillimum suo adhuc tempore Athenis extitisse Lucianus refert: cum opus ipsum originarium, a Sylla cum rarioribus operibus aliis per

Rechte Spalte

mare in Italiam missum, facto ad Maleam naufragio, fluctibus absorptum esset. Lucianus autem, qui elegans illud apographum Athenis apud pictorem quendam ipse inspexerat, ex accurato memoriae suae promtuario sic illud nobis iterum depingit.

Ipsa haec Centaura, in viridanti quodam nemore super gramine decumbens, parte sua equina in terram se demiserat, humana vero atque feminina cubito innitebatur: pedibus anterioribus non protensis quasi e decubitu in altero latere; sed uno quasi ad geniculationem retracto, ungulaque erga corpus vergente; altero autem erectiore terram feriente, quasi equae iamiam surrecturae. Pullorum unum, an liberos dicas, brachio amplectebatur humano more ex mamilla lactentem; alterum vero equina potius quam humana forma conspicuum, equino suo ubere brutorum more lactabat. Superiorem istius tabulae partem Centaurus mas occupabat e summa rupe, erecto collo, quasi ab excubiis, ut suspicari licebat, uxori arridens: hic autem dimidio saltem corpore a semifera nimirum parte conspicuus extenso brachio cum quodam catulo leonis quasi in terriculamentum amasiae ludere videbatur. Tota autem pictura magno elaborata erat artificio, figuris dexterrime delineatis et coloribus argutissime cum summa totius operis venustate commixtis. Quae obliqua, reducta aut plicata erant, ad apices exculta apparebant, ut nihil, quod ipsissimum artis fastigium requireret, omissum esset: adeoque profundissima in hac arte Zeuxidis argutia ubique elucesceret. Centaurum enim seniorem alacrem exhibuerat atque ferocem, non capillis tantum erectis, sed omnibus quoque tam humanis quam ferinis partibus reliquis hirsutum; humeris latis et elevatioribus; facie Satyrica, rugis quidem aliquibus pro subridentis gestu renidente, sic tamen, ut efferis eius moribus et atrociori aspectui hoc ipso nihil demeretur. Femina autem equae cuidam Thessalicae, indomitae adhuc nec dum passae sessorem haud erat absimilis: in qua reliqua quidem humana portio omni pulchritudinis decore pollebat, aures tamen, ad acumen, quales sunt Satyrorum, tendebant. Coagmentatio tandem humani et equini corporis sensim ita sibi immiscebatur, ut neutiquam extrema extremis iuncta, crassove nexu utrumque genus conglutinatum videretur. E liberis quoque dira iam patris elucebat ferocitas, quippe qui oculos quidem ad leonem dirigerent, uberibus tamen manu prehensis suo suctui indulgere haud desisterent. Haec e Luciano.

et Marsyas.Inter artificiosa Zeuxidis opera etiam erat Marsyas religatus, qui Plinii adhuc