Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0095

60

Linke Spalte

Aeneas, Castorque ac Pollux in eadem tabula: item Telephus, Achilles, Agamemnon, Ulyxes: (e bello Troiano noti omnes.)

Sed quo nemo insolentior et arrogantior.Fecundus Plinio artifex dicitur, sed quo nemo insolentius et arrogantius sit usus gloria artis: namque et cognomina usurpavit, Abrodiaetum sive delicatum se appellando; aliisque verbis principem artis, et eam ab se consummatam: super omnia Apollinis A Timanthe in certamine vincebatur. se radice ortum: et Herculem, qui tunc erat Lyndi, talem a se pictum, qualem saepe in quiete vidisset. Magnis autem suffragiis superatus a Timanthe Sami in Aiace, armorumque (Achillaeorum) iudicio, herois nomine se moleste ferre dicebat, quod iterum ab indigno victus esset: (Timanthem hoc nomine cum Ulysse comparans.) Pinxit et minoribus tabellis libidines, eo genere petulantis ioci se reficiens. [De his conqueritur Clemens in Protreptico: Tabellis pictis in sublimi positis attenti ἀσελγείαι τοὺς θαλάμους κεκοσμήκασι, lascivia thalamos ornant. Et: Aliae vobis sunt imagines, panisci, puellae nudae, satyri ebrii, et partes illae arrectae pictura nudatae, aut schemata et figurae Philaenidis. Item: Abiecto pudore et metu domi daemonum libidines depingunt, et in lecto iacentes inter ipsos amplexus in Venerem nudam in ipso concubitu victam respiciunt, et in palis annulorum avem amatoriam, Ledam circumvolitantem, exsculpunt.]

XVIII. TIMANTHES.

XVIII. TIMANTHES.TImanthes qua patria, et quo tempore, natus sit, ignoratur. Vixit autem circa Olympiadem nonagesimam tertiam, artisque suae monumentis magnam sibi promeritus est famae gloriam. Eidem enim vel plurimum affuisse ingenii testatur Plinius l. 35. Illius opera; c. 10. Eique tribuitur Iphigenia, oratorum laudibus celebrata, qua stante ad aras peritura cum moestos pinxisset omnes, et luctuosum Iphigenia immolanda.hoc immolandae virginis sacrificium, Calchantem nempe tristem, moerentem Ulyssem, clamantem Aiacem, lamentantem Menelaum patruum, adeoque tristitiae omnem imaginem consumsisset: patris ipsius Agamemonis vultum involvendo velavit, quem digne non poterat ostendere: ita ut cum pictura eius aruspicis et amici, et fratris lacrimis maderet, parentis fletum spectantis affectu existimandum relinqueret. De quo alias sacrificio Ovidius 10. Metamorphos. nec non Valer. Max. 1. 8. Opera eius alia.c. 12. Fuerunt et alia ingenii eius exemplaria, veluti Cyclops dormiens in parvula tabella, cuius et sic magnitudinem exprimere cupiens, pinxit iuxta satyros, thyrso pollicem eius metientes: ita ut in omnibus eius operibus plus semper intelligeretur, quam pictum esset: et cum ars summa esset, ingenium tamen longe artem transcenderet.

Rechte Spalte

Pinxit et Heroa absolutissimi operis, artem ipsam complexus, viros pingendi: quod opus Plinii adhuc tempore Romae in templo pacis erat.

XIX. EUPOMPUS
Sicyonius.

XIX. EUPOMPUS Sicyonius.EAdem aetate quattuor horum artificum, circa Olympiadem nempe nonagesimam tertiam floruit et Eupompus Sicyonius, pictor artificio excellens. Eiusdem erat Victor quidam certamine gymnico palmam Tertii picturae generis inventor. tenens. Ipsius autoritas tanta suit, ut diviserit picturam in tria genera, quae ante eum duo fuere; Helladicum et quod Asiaticum appellabant: propter hunc enim, qui erat Sicyonius, diviso Helladico tria facta sunt, Jonicum, s. Asiaticum; Sicyonium, et Atticum: Prout nunc temporis picturae genera dici possent Belgicum, Italicum, et Venetum. ldque non aliunde eveniebat, quam a summa operum eius perfectione, quam in imaginibus tam nudis, quam aliis undique prae se ferebat.

Lysippus Statuarius.Lysippus et ipse Sicyonius, quem in arte statuaria Duris (Plinio teste 1. 34. c. 8.) negat, Tullius fuisse discipulum affirmat, sed primo aerarium fabrum, audendi rationem coepisse tradit, pictoris Eupompi responso. Ingeniosum Eupompi responsum. Eum enim interrogatum, quem sequeretur antecedentium, dixisse, demonstrata hominum multitudine, naturam ipsam imitandam esse, non artificem. Ex Laus Lysippi. quo Lysippus clarissimus evasit statuarius, ut ad sexcenta decem opera fecisse tradatur, quorum singula arti claritatem dare potuissent. Teste enim Quintiliano ad veritatem optime accessit, quamobrem etiam Alexander ille Magnus ab uno Lysippo Pamphilus praeceptor Apellis. se fingi voluit, ut pingi ab Apelle. Coeterum de Eupompo plura non invenio, nisi quod Pamphilum docuerit Apellis praeceptorem.

XX. NICOMACHUS.

XX. NICOMACHUS.NIcomachus, de cuius origine alia non inveniuntur, quam quod filius et discipulus fuerit Aristodemi Statuarii insignis: (et quidem, si frater eius fuit Aristides, qui Thebanus vocatur, Thebis oriundus.) Eius opera. Pinxit, teste Plinio l. 35. c. 10. raptum Proserpinae; quae tabula tunc temporis Romae in Capitolio in Minervae delubro supra aediculam Iuventutis asservabatur: et in eodem Capitolio aliam, quam Plancus Imperator posuerat, Victoria scilicet quadrigam in sublime rapiens. Hic primus Ulyxi addidit pileum. Pinxit et Apollinem et Dianam, Deumque matrem in leone sedentem: item nobiles Bacchas arreptantibus Satyris: