59
temporibus Romae in Concordiae delubro spectabatur. Iam vero iuxta Eusebii computum inter Zeuxidis mortem et aetatem Plinii, anni sunt quingenti et octo: unde perspicuum est, quamdiu durare queant colores albugine temperati. Idem autem hic Plinius libr. 34. cap. 8. et lib. 35. cap. 12. Quo tempore vixerit. de eodem tradit, quod fuerit discipulus Lysistrati, hic autem Lysippi frater. Iam vero Lysippus adhuc vixit Olympiade centesima decima quarta, tempore nimirum Alexandri Magni. Certius autem, iuxta Plinium lib. 35. cap. 9. eum iam Olympiadis nonagesimae quintae anno quarto clarescere coepisse. Quo posito, cum dictae Olympiades vel septuaginta sex annis distent, conicere liceret, Zeuxim ad egregium aetatis terminum usque supervixisse. [His addi queunt, quae de hoc Quintilianus tradit. Post Polygnotum, Zeuxis et Parrhasius non multum aetate distantes (circa Peloponnesia ambo tempora: nam cum Parrhasio sermo Socratis apud Xenophontem invenitur:) multum addiderunt, quorum prior luminum umbrarumque invenisse rationem, secundus examinasse lineas subtilius traditur. Nam Zeuxis plus membris corporis dedit, ille ita circumscripsit omnia, ut eum legum latorem vocent: quia Deorum atque heroum effigies, quales ab eo traditae, ceteri, tanquam ita necesse sit, sequuntur. lib. 12. cap. 10.]
XVI. PARRHASIUS
Ephesius.
XVI. PARRHASIUS Ephesius pictor.QUemadmodum in stadio decurrens, visa alterius velocitate tanto maiori studio ad brabeum adspirat: sic Parasii tempore (sic eum Plinius scribit, cum Parrhasius scribatur aliis.) certantes quasi inter se pictores auctiore emergebant numero. Parasius autem hic (cuius iconem tabula aenea sub lit. D. repraesentat.) Ephesi natus, et ipse multa constituit, Zeuxidis nimirum aetate circa Olympiadem nonagesimam Evenor pater ipsius atque praeceptor. quintam. Pater eius erat Evenor, et ipse pictor insignis, de quo Plinius lib. 35. cap. 9. refert, quod cum Aglaophonte, Aglaophon. Cephissodorus Phrylus, Pictores. Cephissodoro, et Phrylo, omnibus iam illustribus Olympiade nonagesima floruerit; praeceptor maximi pictoris; Parasii scilicet, qui nimirum a patre quidem artem hanc didicit, sed eundem mox multis parasangis post se reliquit, prout e supra dicto certamine patescit.
Parrhasius Primus argutias vultus, elegantiamque capilli excoluit: in lineis extremis palmam adeptus.Hic igitur ingenio suo alacerrimo et opulentissimo pictoriam artem variis ditavit inventis recentibus; Plinioque teste, primus symmetriam picturae dedit, primus argutias vultus, elegantiam capilli, venustatem oris, confessione artificum in lineis extremis palmam adeptus, quae est in pictura summa subtilitas. Corpora enim pingere et
media rerum, est quidem magni operis: sed in quo multi gloriam tulerint. Extrema corporum facere, et desinentis picturae modum includere, rarum in successu artis invenitur. Ambire enim debet se extremitas ipsa, et sic desinere, ut promittat alia post se, ostendatque etiam, quae occultat. Hanc ei gloriam concessere Antigonus et Xenocrates, qui de pictura scripsere, praedicantes quoque, non solum confitentes. Alia multa Plinii tempore graphidis vestigia extabant in tabulis ac membranis eius, ex quibus Terra utebatur Eretria candida. proficere tum dicebantur artifices. Cerussa Eretria usus est cum Nicomacho ad candida, quae terrae suae, quod circa hanc Euboeae urbem inveniretur, nomen habebat: hanc praeter usum pictorium refrigerasse et emolivisse refert Plinius 1. 35. cap. 6. et explesse vulnera, si coqueretur, ad siccanda praecipue utilis, et capitis doloribus, et ad deprehendenda pura: subesse enim ea intelligebantur, si ex aqua illata non aresceret.
XVII. DEMON Athe-
niensis.
PLures in hoc errasse deprehendo, quod de illustribus pictorum operibus scripturi varie eadem confuderint; ita ut pleraque etiam Parasio tribuerent, quae Demonem tamen habebant autorem. Vixit autem Demon iste Zeuxidi et Parasio coaevus ab Olympiade nonagesima tertia: et argumento quoque ingenioso pinxisse fertur. (Iconem eius autem tabula aenea sub litera D. repraesentat.) Volebat enim (verba sunt Plinii lib. 35. cap. 10.) varium, iracundum, iniustum, inconstantem; eundem exorabilem, clementem, misericordem excelsum, gloriosum humilem, ferocem, fugacemque et omnia pariter ostendere.
Illius opera;Idem pinxit et Thesea, qui Romae in Capitolio fuit: et Navarchum thoracatum: et in una tabula, quae Plinii tempore Rhodi A fulmine ambusta non obliterabantur. erat, Meleagrum, Herculem, Persea: haec ibi ter fulmine ambusta neque obliterata, hoc ipso tum temporis pro miraculo extabat. Pinxit et Archigallum (s. Antistitem Sacerdotum Cybeles;) quam picturam amavit Tiberius princeps; atque, ut autor est Decius Eculeo, LX. sestertiis aestimatam cubiculo Multa elaboravit. suo inclusit. Pinxit et Cressam nutricem (Jovis,) infantemque in manibus eius: et Philiscum et Liberum patrem adstante Virtute: et pueros duos, in quibus spectabatur securitas et aetatis simplicitas. Item sacerdotem astante puero cum acerra et corona. Erant et duae picturae eius nobilissimae Hoplitides (sive armatos exhibentes,) alter in certamine ita decurrens, ut sudare videretur: Alter arma deponens, ut anhelare sentiretur. Laudabantur et