61
Scyllamque, quae tunc temporis Romae erat in templo Pacis.
Nec fuit alius in ea arte velocior. Tradunt namque, conduxisse pingendum ab Aristrato Sicyoniorum tyranno, quod is faciebat Telesti poetae monumentum, praefinito die, intra quem perageretur; nec multo ante venisse, tyranno in poenam accenso: paucisque diebus absolvisse celeritate et arte mira. Post mortem eius reliquum erat (ut Plinius tradit lib. 35. cap. 11.) e supremis eius operibus unum, imperfecta nimirum tabula, in qua Tyndaridas inchoaverat; quae in maiori admiratione erat, Discipuli eius Aristocles, Aristides et Philoxenus Eretrius. quam artificia eius perfecta. Discipulos habuit Aristidem fratrem et Aristoclem filium, et Philoxenum Eretrium. Cuius tabula nullis postferenda, Cassandro Regi Istius opera. picta, continuit Alexandri praelium cum Dario. Idem pinxit et lasciviam, in qua tres Sileni comessabantur. Hic et celeritatem praeceptoris secutus, breviores etiamnum quasdam picturae vias et compendiarias invenit. Quando Nicomachus vixerit. De hoc Nicomacho autem probabile videtur, quod tempore Apellis et Alexandri Magni, nimirum circa Olympiadem centesimam duodecimam vixerit; quam aetatem Aristidi fratri eius tribuit Plinius; cui tamen tanquam discipulo merito hic praeferendus fuit.
XXI. ARISTIDES
Thebanus.
XXI. ARISTIDES Thebanus.IN describenda Aristidis aetate haud parum difficultatis invenio: cum uno in loco Plinius nimirum 1. 35. c. 10. eundem aequalem Quando vixerit. faciat Apellis, qui circa Olympiadem centesimam duodecimam floruit: eodemque capite alibi dicat, quod Timanthi aequalis Euxenidas docuerit Aristidem praeclarum artificem; Eupompus Pamphilum Apellis praeceptorem: Timanthes autem circa Olympiadem nonagesimam tertiam Istius nominis plures fuere artifices. refertur. Iterumque 1. 34. c. 8. idem narrat, Aristidem quendam circa Olympiadem octogesimam septimam discipulum fuisse Polycleti Sicyonii, Statuarii celeberrimi: ubi inter Olympiadem octogesimam septimam et centesimam duodecimam vel saeculi est differentia; unde conici potest, vel tres fuisse istius nominis Artifices, unumque inter hos statuarium; vel si unus tantum, hunc ad magnam aetatem pervenisse, quod credibile non est.
Iste autem, de quo nobis est sermo, Thebis oriundus erat in Boeotia; fraterque est Nicomachi, atque discipulus, quia Apelli coaevus, cum Euxenidae discipulus coaevus Omnium primus animum pinxit. dicatur, Apellis praeceptori. Hic iuxta Plinium lib. 35. cap. 10. omnium primus animum pinxit, et sensus omnes expressit, quos vocant Graeci ethe; item perturbationes:
Opera eius. durior paulo in coloribus. Huius ius pictura erat oppido capto ad matris morientis e vulnere mammam adrepens infans: ubi intelligebatur sentire mater et timere, ne emortuo lacte sanguinem infans lamberet: quam tabulam Alexander Magnus transtulerat Pellam in patriam Horum unum magno pretio emitur. suam. Idem pinxit proelium cum Persis, centum homines ea tabula complexus, pactusque in singulos minas denas cum tyranno Elatensium Mnasone. Pinxit et currentes quadrigas; et supplicantem pene cum voce: et venatores cum captura: et Leontionem pictorem: et Anapavomenem propter fratris amorem morientem: item Liberum patrem et Ariadnen, spectatos Romae in aede Cereris: Tragoedum Aliud per inscitiam pictoris cuiusdam corrumpitur. et puerum in Apollinis. Cuius tabulae gratia interiit pictoris inscitia, cui tergendam eam mandaverat M. Junius Praetor sub die ludorum Apollinarium. Eodem plane modo, quo et Johanni ab Eyk, per ignorantiam socii cuiusdam, pes obliterabatur in imagine eius. Ex quo simul patescit, antiquis olei cum coloribus mixturam adhuc fuisse ignotam. Spectata est et in aede Fidei in Capitolio imago senis Alia eius opera caro divendita. cum lyra puerum docentis. Pinxit et aegrum sine fine laudatum: eaque in arte tantum valuit, ut Attalus Rex unam tabulam eius centum talentis emisse tradatur. Prout et cum Achaia capta Lucius Mummius Achaicus publice venderet praedam, idem Attalus, pro una Aristidis tabula, in qua non nisi Bacchus, 6000. sestertium licitatus est. Ubi Mummius, iam pactus, cum e pretio suspicaretur aliquid in ea virtutis, quod ipse nesciret, multum querente Rege, emtione rescissa in Cereris templo Romae posuit istam tabulam. vid. Plin. lib. 35. cap. 4. Inter rariora et imperfecta artificum opera, a Plinio etiam numeratur (lib. 35. cap. 11.) Iris Aristidis; (Junonis nuncia.) Huius Aristidis Thebani Niceros et Aristippus discipuli eius. discipuli fuerunt et filii Niceros et Aristippus, cuius erat Satyrus cum Scypho coronatus: discipulique eius fuerunt Antorides et Euphranor; de quibus sequenti dicetur capite.
XXII. PAMPHILUS
Macedo.
XXII. PAMPHILUS Macedo.ERuditionem et polymathiam multum prodesse pictori exemplo suo nos edocet Pamphilus natione Macedo; qui Sicyone Illius opera. ab Eupompo hanc artem didicit. Iuxta Plinium autem (lib. 35. c. 10.) pictura eius Primus in pictura literis eruditus. erat cognatio; et proelium ad Philuntem; et victoria Atheniensium. Item Ulyxes in rate. Et hic quidem primus in pictura Apophthegma illius omnibus literis Eruditus erat, praecipue Arithmetices et Geometrices, sine quibus