Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0099

62

Linke Spalte

Minoris talento docuit neminem. negabat artem perfici posse. Docuit neminem minoris talento annis decem: (quod Budaeus de singulis annis exponit, ut decem Talentum quid. talentis docuisse censendus esset.) quam mercedem et Apelles et Melanthius ei dedere. Est autem Talenti ad sexcentos coronatos aureos aestimatio.

Huius autoritate, effectum ut ingenui tantum eam exercerent artem.Huius quoque autoritate effectum est Sicyone primum, deinde et in tota Graecia, ut pueri ingenui ante omnia diagraphicen, hoc est picturam in buxo docerentur: recipereturque ars ea in primum gradum liberalium. Et semper quidem honos ei fuit, ut ingenui eam exercerent, mox ut honesti, perpetuo interdicto, ne servitia docerentur. Ideo neque in hac, neque in toreutice, seu anaglyphica, ullius, qui servierit, opera celebrantur.

Quae nunc a multis vilipenditur;Unde patet, quanta apud Antiquos istius artis fuerit aestimatio; quam nunc complures vilioris existimant, imo per ignorantiam excaecati, pro vana et inutili calumniantur. sed ex imbecillitate iudicii potissimum. Quam quidem iniuriam nobilissima Ars nostra duriore ulcisci non potest vindicta, quam ut calumniatores istos Sisypheum ignorantiae suae saxum provolvere sinat: cum ipsa interea, praedicantibus iudiciosissimis quibusvis, Nutrix audiat atque Mater omnium praeclararum Artium atque Scientiarum. Adde, quod re ipsa haud parum decoris tribuat Templis, Theatris, Palatiis, aedibus, musaeis, pinacothecis nobilioribus, inibique, cum admiratione spectantis oculi, publico hinc inde gaudeat honore. Plura de hoc Pamphilo non invenio, nisi quae in Melanthii vita

Rechte Spalte

Pamphilus alius statuarius. recurrent. Alius tamen adhuc fuit Pamphilus statuarius et Praxitelis discipulus: prout et duo fuere Praxiteles, Duo Praxiteles statuarii.ambo statuarii, quorum alter Oympiade centesima quarta; alter aetate Pompeii Magni vixit.

XXIII. ECHION pictor et
statuarius.

XXIII. ECHION pictor et statuarius.NOn inusitatum erat apud antiquos, ut non picturae saltem operam darent Artifices, sed et caelatores, sculptores, aerisque Artifices antiquitus plerumque pictores simul fuisse et statuarios. fusores existerent. Eque numero talium etiam erat Echion; cuius patria non invenitur. Graecum autem fuisse nominis augurio iudicamus, eumque Olympiade centesima septima cum Therimacho clarum extitisse tradit Plinius lib. 35. c. 10. et 1. 34. c. 8. quamvis de Therimacho praeter nomen, et quod praeter picturam etiam inter statuarios numeretur, Illius opera. nihil sit reliquum. Echionis autem nobiles erant picturae: Liber Pater: item Tragoedia et Comoedia; Semiramis ex ancilla adipiscens regnum: anus lampadas praeferens, et nova nupta verecundia notabilis. Idemque et ex illis fuit clarissimis, de quibus cap. 7. lib. 35. sic ait Plinius: Quattuor coloribus solis immortalia illa opera fecere, ex albis melino; ex silaceis (seu flavis) Attico; ex rubris sinopide Pontica; ex nigris atramento, Apelles, Echion, Melanthius, Nicomachus, clarissimi pictores, cum tabulae eorum singulae oppidorum vaenirent opibus.

CAPUT III.
De
PAUSIA,
aliisque sex Artificibus, inter quos
PRAXITELES.
Argumentum

XXIV. PAUSIAS Sicyonius, pictura encaustica nobilis: quales etiam fuerunt, Lysipus, Aristides, Praxiteles, Nicanor. Arcesilaus, nec non Pamphilus. Brietes, Pausiae pater et Praeceptor. Pinxit parietes, parvasque tabellas. Amavit Glyceram inventricem coronarum: eamque pinxit. Opera eius. Ars eius in elevandis et rotunde terminandis membris. Patria eius, patria pictorum. XXV. EUPHRANOR, Pictor, statuarius, caelator et faber aerarius. Opera eius Colossi. Heroes. Vitia eius in pingendo: de pictura scripsit volumina. Opera eius. XXVI. PRAXITELES statuarius. Proverbium: Praxitelea Capita. Opera eius. Venus Gnidia, nuda. Venus Coa, vestita; quarum illam amore quidam lascivo ambiit. Opera eius alia. XXVII. CYDIAS pictor. Huius opera. XXVIII. ANTIDOTUS pictor. XXIX. NICIAS Atheniensis pictor, primus picturae iminentis cultor. Opera eius. Quorum unum multa pecunia oblata non vendidit. Opera eius magna. Vixit etiam temporibus Alexandri Magni. XXX. ATHENION Maronites. Praeceptor eius Glaucion. Vitia eius. Opera eius; in iuventa obiit.