Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0106

67

Linke Spalte

quinque talenta dono mittebat Arato: et ita quidem, ut cum post aliquod tempus in Aegyptum ipse veniret, contracta arctiore cum ipso familiaritate, adhuc centum et quinquaginta prioribus superadderet, quae est summa centies et quinquies mille coronatorum. Unde satis manifestum est, in quanto haec ars apud antiquos fuerit pretio. Testaturque Plutarchus in Arato, hunc istius pecuniae beneficio non tyrannidem saltem et otia simultatesque civium sustulisse, sed et pacem in patria, totaque Achaeorum republica introduxisse, interque pauperes atque divites concordiam. Unde in meritum quoque ipsius honorem Statua a civibus suis ipsi erecta sit aenea, cum debito virtutum eius encomio, his versibus addito:

Consilia et vires, pro Graiis haustaque
bel-
la,
Herculis et summa celebrantur laude co-
lumnae.
At tibi nos Arate, pro libertate rece-
pta,
Erigimque statuam virtutis iustitiaeque:
Namque olim patriam, divinis legibus or-
nans,
Sublimem caelo potuisti aequare supremo.

Quae omnia satis ostendunt, Melanthi non tantum et praeceptoris sui opera in magno fuisse pretio; sed nobilem quoque hanc artem insigniter ab illis fuisse promotam. Et quamvis proprie specialia operum illorum argumenta ignorentur; ex tanta tamen illorum aestimatione, et remuneratione tam liberali sat colligi potest, illa nec ingenio caruisse, nec industria.

XXXIII. APELLES, pictorum
sui temporis Princeps.

XXXIII. APELLES, pictorum antiquiorum princeps.NUnquam ingeniosis pictoribus, argutioribusque poetis sui defuere fautores Magnates, qui artificiosa illorum opera admirati eorundem autores singulari amplecterentur benevolentia. Unde factum quoque, ut artes istae non honorum saltem assecutae sint culmina, sed munerum etiam atque proemiorum cumulos. Poetarum et Pictorum fautores. Notissimum enim, quanti semper aestimata fuerint Homeri poemata, et quanto amore Virgilium prosecuti sint Augustus et Mecoenas. Notum etiam, quam benevolum Ariosto sese exhibuerit Carolus Quintus Imperator: et quam accepti Raphael, et Michael Angelus, pictorum excellentissimi, diversis fuerint Romanis Pontificibus, et in specie Leoni. Eodem itaque modo Generosissimus ille Monarcha Alexander, factis et cognomine Magnus, pictorum

Rechte Spalte

sui temporis principem adamabat Apellem, de quo lib. 35. cap. 10. testatur Plinius; quod omnes prius genitos futurosque postea superaverit; eousque in pictura provectus, ut plura solus prope, Quo tempore vixerit. quam ceteri omnes contulerit. Vixit autem Olympiade centesima duodecima, circa annum Urbis conditae quadringentesimum vigesimum primum; a mundo condito, ter millesimum sexcentesimum vigesimum octavum, et ante Christum annis trecentis et triginta quattuor. Oriundus autem erat (referente Strabone lib. 14.) ex urbe Ephesina; vel, iuxta alios, ex Insula Co, quae una est Cycladum, et hodie Lango dicitur, in mari Aegeo vel Icario sita; Pythio patre: eiusque icon in tabula E. expressa habetur.

Quo Praeceptore usus sit.Illius tempore prae ceteris urbibus ob pictoriam celebris erat Sicyon, quare et Apelles, (egregii iam in arte profectus,) eo se contulit: Pamphiloque tum temporis clarissimo per aliquod tempus (unius forte anni) usus est praeceptore, talento, (sive sexcentorum coronatorum aureorum pretio) in mercedem numerato. Plutarchus in vita Arati, nomen quidem praeceptoris eius non exprimit, quod facit Plinius lib. 35. cap. 10. sed id tantum refert, illum Sicyone didicisse; non tam artis gratia, quam gloriae loci; cum nemo tum temporis aestimaretur, nisi qui Sicyona frequentasset. Ibidem igitur Apelles Omnium clarissimus est, noster in elaboranda Aristrati effigie condiscipulo suo Melantho auxiliares manus praestitit, inque hac arte tantopere inclaruit, ut pare caruerit: Voluminibus etiam ad Perseum discipulum editis, quae doctrinam eam continerent.

Hic merito dubitare quis posset, an opera etiam ipsius, si adhuc extarent, cum perfectioribus istorum temporum collata, id praerogativae habitura sint, quae olim Opera eius modernis haud cedunt. ipsis tribuebatur. Ubi ego, quod ad ipsam picturae delineationem attinet, id quidem nullatenus negarem: commotus exemplis quibusdam statuarum primo sive marmorearum sive aenearum ab antiquis elaboratarum, et Romae adhuc contra edaces temporis iniurias asservatarum; e quarum rotunditate omnes artis gnari fateri coguntur, ne praestantissima quidem modernorum opera illis praeferenda; ita ut vel meliora Michaelis Angeli simulacra vix ad illarum accedant fastigium. Pictoria autem et statuaria plerumque eadem floruerunt gloria, ita ut rarius una citra alteram vel elevata vel suppressa fuerit: Unde id colligo, quod rotundae Apellis effigies (colorum enim alia est ratio:) quippe quae illius tempore, pro praestantissimis