Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0107

68

Linke Spalte

habebantur, in opere diagraphico modernis nostris nullatenus cessissent: quod hoc tamen loco ulterius non diducens, exempli saltem loco ad antiquam illam noviter demum repertam Novae nuptae repraesentationem provoco, quam infra sub literis H. et I. historiae pictorum veterum subnecto.

Illius in arte venustas.Ut autem ad ipsa illius descendamus opera: praecipua eius in arte venustas fuit, cum eadem aetate maximi pictores essent. (verba sunt Plinii lib. 35. cap. 10.) quorum opera cum admiraretur, collaudatis omnibus, deesse iis unam illam Venerem dicebat, quam Graeci Charita vocant: cetera omnia contigisse, sed hac soli sibi neminem parem. (Quod iactantiae quidem et arrogantiae tribuere nollem, cum talia quandoque extorqueat rarioris experientiae veritas: quod et clarissimis quibusdam Poetarum sinistre non retorquetur.) Ipse autem et aliam adhuc usurpavit gloriam, cum Protogenis opus immensi laboris ac curae supra modum anxiae miraretur: dixit enim, omnia sibi cum illo paria esse, aut illi meliora; sed uno se praestare, quod manum ille de tabula nesciret tollere: memorabili praecepto, nocere saepe nimiam diligentiam. (Quo ipso tamen festinabunda illa acceleratio, qua indignissimi saepe vel excellentissimos anteeunt, neutiquam commendatur, sed quod nimium est, saltem reicitur: eo quod quae nimia cura ad extremos extersa sunt apices, plerumque et spectatori, quasi violentum quid obiciunt, cui, quae spiritus est et anima picturarum, venustas deficit et suavitas: quod multis modernorum artificum exemplis Candor. demonstrari posset.) Fuit autem non minoris simplicitatis, quam artis: nam cedebat Amphioni de dispositione, et Asclepiodoro de mensuris, hoc est, quanto quid a quo distare deberet.

[De hac pictorum differentia ita Quintilianus. Floruit circa Philippum et usque ad successores Alexandri pictura praecipue, sed ex diversis virtutibus. Nam cura Protogenes, ratione Pamphilus atque Melanthius, facilitate Antifilus, concipiendis visionibus, quas φαντασίας vocant, Theon Samius; Ingenio et gratia, quam ipse in se maxime iactat, Apelles est praestantissimus. Euphranorem admirandum facit: Quod et ceteris optimis studiis inter praecipuos, et pingendi fingendique idem mirus artifex.]

Scitum est autem, inter Protogenem et eum, quod accidit. Ille Rhodi vivebat; quo cum Apelles adnavigasset,

Rechte Spalte

avidus cognoscendi opera eius, fama tantum sibi cogniti, continuo officinam eius petiit. Aberat ipse, sed tabulam magnae amplitudinis in machina aptatam picturae, anus una custodiebat: Haec Protogenem foris esse respondit; interrogavitque, a quo quaesitum diceret? Ab hoc, inquit Apelles; arreptoque penicillo lineam ex colore duxit summae tenuitatis per tabulam. Reverso Protogeni, quae gesta erant anus indicavit: Feruntque artificem protinus contemplatum subtilitatem; dixisse: Apellem venisse: non enim cadere in alium tam absolutum opus. Ipsumque alio colore tenuiorem lineam in illa ipsa duxisse: praecepisseque abeuntem, si re disset ille, ostenderet; adiiceretque, hunc esse, quem quaereret: atque ita evenit. Revertitur enim Apelles, sed vinci erubescens, tertio colore lineas secuit, nullum relinquens amplius subtilitati locum. At Protogenes victum se confessus, in portum devolavit, hospitem quaerens. Placuitque, sic eam tabulam posteris tradi, omnium quidem, sed artificum praecipuo miraculo. Consumtam eam constat priore incendio domus Caesaris in palatio avide ante (verba sunt Plinii loc. cit.) a nobis spectatam, spatiosiore amplitudine nihil aliud continentem, quam lineas visum effugientes, inter egregia multorum opera inani similem, et eo ipso allicientem, omnique opere nobiliorem.

Quidnam intelligendum per lineam Apellis.Ubi quidem, nisi ocularem Plinius sese profiteretur testem, nudas has fuisse rectasque lineas, vix praesumerem, sed perfectam potius aliquam delineationem, sive faciei, sive brachii, sive pedis obliqui, sive alius cuiusdam rei, suspicarer, triplici colore artificiose dissectam: imo vix me cohibeo, quin Plinii phrasin, quum voce secandi utitur, ita interpreter; cum non sit inusitatum, eruditos in aliis, de nostris tamen operibus locuturos, terminis quandoque uti minus propriis. Et forte, id ipsum innuit Plinius, dum et artifices praecipue tabulam hanc miratos refert; qui tamen lineas puras atque simplices pro miraculo vix habuissent; cum mirum potius sit, quod tanti artifices recti lineare saltem instituissent certamen, in quo amussi adhibita vel scriba quidam existeret victor. Delineatio autem, qualiscunque illa fuerit, promta manu, subtilique ductu instituta, tribusque coloribus in uno tractu constans, mirum non est, quod miraculo fuerit, cum in eo totus cardo universae artis diagraphices consistat.