Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0109

70

Linke Spalte

iuvenem prae dolore, erectis ad caelum oculis et manibus iustitiam implorantem. Ex latere eandem vir quidam pallore macieque deformis comitabatur, qui vultu tamen astuto et callido invidiae speciem prae se ferebat. A tergo servarum more eam Astus sequebantur atque Fraus, quasi officii commoniturae Dominam. Ex altero latere sub forma moestissimae faciemque avertentis feminae praesto erat poenitentia, atrato, laceroque habitu obvoluta, et quasi pudore suffusa lacrimas profundens: cui e longinquo mulier occurrebat honesta, augustaque facie, sed nuda, veritatis symbolum. Quibus omnibus totum infortunii sui casum ingeniose descripserat, ut magni propterea deinceps aestimata fuerit ista tabula.

Artifices sui generis promovet.Erat autem alias et in aemulos benignus Apelles; Protogenique dignationem prmusprimus Rhodi constituit. Sordebat quippe ille suis, ut plerumque domestica: percontantique, quanti licitaretur opera effecta, parvum nescio quid dixerat: at ille quinquagenis talentis poposcit; famamque dispersit, se emere, ut pro suis venderet. Eares concitavit Rhodios ad intelligendum artificem, nec nisi augentibus precium cessit imaginem. Quod ipsum exemplo sit omnibus bonarum artium cultoribus, ut favore potius atque auxilio sese invicem prosequantur, quam invidia: cum nulla candore praestet virtus, unde nec exiguum c peretcaperet emolumentum ars pictoria, si frequentius inter mortales excoleretur.

Similitudine indiscreta pingit.Adeo autem similitudinis indiscretae pinxit Apelles, ut incredibile dictu Apion Grammaticus scriptum reliquerit, quendam ex facie hominum addivinantem (quos Metoposcopos vocant:) ex iis dixisse aut futurae mortis annos, aut praeteritae. Opera eius alia. Pinxit et Antigoni Regis imaginem altero lumine orbam, primus excogitata ratione vitia condendi: obliquam namque fecit, ut quod corpori deerat, picturae potius deesse videretur: tantumque eam partem e facie ostendit, quam totam poterat ostendere. Sunt inter opera eius et expirantium imagines: quae autem nobilissima fuerint, non est facile dictu.

Venus Anadyomene.Venerem exeuntem e mari dicavit in delubro patris Caesaris D. Augustus, versibus Graecis tali opere, dum laudaretur, victo, sed illustrato. Huius inferiorem partem corruptam qui reficeret, non potuit reperiri. Verum ipsa iniuria cessit in gloriam artificis: et consenuit haec tabula carie: aliamque pro ea Nero principatu substituit suo, Dorothei manu. [Haec tabula intelligitur a Propertio, dum lib. 3. in quitinquit:

In veneris tabula summam sibi ponit
Apelles;

Rechte Spalte

Pyreicus parva vindicat arte locum.

Et ab Ausonio epigramm. 104. dum inquit e
Graeco Antipatri Sidonii:

Emersam pelagi nuper genitalibus un-
dis
Cyprin Apellaei cerne laboris opus.
Ut complexa manu madidos salis aequore
crines
Humidulis spumas stringit utraque
comis.

Et Ovidius lib. 1. amorum eleg. 14. de coma Amicae:

Illis contulerim, quas quondam nuda
Dione
Pingitur humenti sustinuisse ma-
nu.

Et de statua: Idem lib. 3. de Arte amandi:

Cum fieret, lapis asper erat, nunc nobi-
le signum,
Nuda Venus madidas exprimit imbre comas.]

Coa.Inchoaverat autem et aliam Venerem Cois, superaturus etiam suam illam priorem: sed invidit mors peracta parte; nec qui succederet operi ad praescripta lineamenta inventus est. (Quin et meo quidem iudicio, nulli eidem id cessisset laudi, qui humilem manum suam ad opus tam sublime ausus esset extendere: quod et hodienum aliquibus accidit, qui celebrioris cuiusdam artificis opus supplere audent. De Coa hac Venere hos versus composuit Ovidius:

Si nunquam Venerem Cois pinxisset A-
pelles,
Mersa sub aequoreis illa lateret a-
quis.

Pinxit et Megabyzi sacerdotis Dianae Ephesiae pompam. Item Clytum equo ad bellum festinantem, et ei galeam poscenti armigerum porrigentem. Mirabantur eius Abronem Samii: et Menandrum Regem Cariae Rhodii: Item Ancaeum: (qui Neptuni filius, patria Samius, et inter Argonautas fuerat,) nec non Alexandriae Gorgosthenem tragoedum.

Romam venit, et multa ibidem pingit.Romae autem pingebat Castorem et Pollucem; cum victoria et Alexandro Magno: item belli imaginem, restrictis ad terga manibus, Alexandro in curru triumphante. Quas utrasque tabulas D. Augustus in fori sui partibus celeberrimis dicaverat simplicitate moderata: Divus Claudius pluris existimavit in utrisque excisa facie Alexandri, D. Augusti imaginem subdere. Eiusdem arbitrabantur (Plinio referente) manu esse et in Antoniae templo