69
Idemque forte statuendum de eo, quod Apelli alioquin perpetua fuerit consuetudo, nunquam tam occupatam diem agendi, ut non lineam ducendo exerceret artem: ut ab eo hoc in proverbium venerit: Nulla dies sine linea; quod pariter vix de lineis simplicibus atque rectis sed de delineationibus potius, perfectioribusque picturis intelligendum erit.
Cum (referente Plutarcho) aliquando pictor quidam simplicioris ingenii opus suum Apelli ostenderet, id potissimum depraedicans, Festinationem carpit. quod quam citissime illud absolvisset: Ipsa tabula, inquit Apelles, etiam tacente te, id loquitur: mirumque est, te pluribus similibus non abundare.
Aliorum iudicia de labore suo libenter admittit.Idem perfecta opera proponebat in pergula transeuntibus, atque post ipsam tabulam latens, vitia, quae notarentur, auscultabat, vulgum diligentiorem iudicem, quam se praeferens: feruntque a sutore reprehensum, quod in crepidis una intus pauciores fecisset ansas. Ansam dat Proverbio: Ne sutor ultra crepidam. eodem postero die, superbo emendatione pristinae admonitionis, cavillante circa crus, indignatum prospexisse, denunciantem, ne supra crepidam sutor iudicaret: quod et ipsum in proverbium venit.
Illius comitas.Fuit et comitas illi, propter quam gratior Alexandro Magno erat, frequenter in officinam ventitanti: nam ab alio pingi se vetuerat edicto. Sed et in officina imperite multa disserenti, silentium comiter suadebat; rideri eum dicens a pueris, qui colores tererent. Tantum erat autoritati Iuris in Regem, alioquin iracundum. Quod ipsum Plutarchus paulo aliter de Megabyzo Persa enarrat, cui multa incondite garrienti responderit Apelles: Tacentem te, ob purpuram, gemmasque mirabantur colorum tritores pueri; loquentem rident.
Ab Alexandro M. amatur.Ceterum Alexander et honorem ei clarissimo praebuit exemplo. Namque cum dilectam sibi ex pallacis suis praecipue Historia de Campaspe. nomine Campaspen nudam pingi ob admirationem formae ab Apelle iussisset, eumque, dum paret, captum amore sensisset, dono eam dedit: magnus animo, maior imperio sui; nec minor hoc facto, quam victoria aliqua: quippe se vicit, nec torum tantum suum, sed etiam affectum donavit artifici: ne dilectae quidem respectu motus, ut quae modo Regis fuisset, modo pictoris esset. Suntque qui Venerem Anadyomenem illo pictam exemplari putant.
Opera eius.Quemadmodum autem multi istius artis fautores in historiis commemorantur, qui ingeniosa pictorum operamagni erant pretii. pluribus coemerunt talentis vel auro contra aestimarunt; ita non minus ex istorum numero fuit Alexander ille nomine et omine
magnus, quem et Philippum quoties pinxerit, enumerari vix potest. Ut autem quorundam saltem fiat mentio, pinxit Alexandrum fulmen tenentem in templo Ephesiae Dianae viginti talentis auri: Ubi digiti eminere videbantur, et fulmen extra tabulam esse. Sed legentes meminerint, omnia ea quattuor coloribus facta. Manipretium autem eius tabulae in nummo aureo mensura accepit, non numero: (verba sunt Plinii loco cit.) Eundem in duabus quoque aliis exhibuit tabulis quam artificiosissimis, postea Romam delatis: quamvis Carolus de Mandern illas Romae ab ipso pictas esse asserat.
Inimicos habuit et aemulos.Non fuerat ei gratia in comitatu Alexandri cum Ptolemaeo (non illo, de quo supra numero 32. cum Arato mentionem fecimus, sed priore:) quo regnante, Alexandriam vi tempestatis expulsus, subornato fraude aemulorum Plano regio invitatus, ad Regis coenam venit: indignantique Ptolemaeo, et vocatores suos ostendenti, ut diceret, a quo eorum invitatus esset, arrepto carbone extincto e foculo imaginem in pariete delineavit; agnoscente vultum Plani Rege ex inchoato protinus, iramque in benevolentiam commutante; magna cum Antiphili pictoris regii aemulatione.
Quae eundem ad tantas permovit calumnias, ut falso Apellem penes Regem insimularet proditionis Tyriae per Theodotam institutae, cum quo, non literis tantum, sed et colloquio familiaris, consilia, sub coena clam in aurem insusurrata, in id inierit, ut urbem illam a Rege averteret. Cumque praeterea consilii quoque de occupando Pelusio autor sit, non unius illum mortis reum exinde factum. Hic dictis, magnorum more, Rex fidem habens, non E magno salvatur periculo. inquisita causa, acerba erga Apellem multa meditabatur, nisi e captivo quodam, proditionis conscio, patuisset Apellis innocentia, quodque nec Tyri unquam fuisset, nec Theodotam noverit. Quibus cognitis poenae loco Rex centum Apelli talenta dono dedit, et Antiphilum delatorem in perpetuam eidem addixit servitutem.
Pictura eius de Calumnia.Totum hoc factum argutissima vindicta symbolica hac exprimebat pictura. Regem enim pingebat sedentem, sed asininis auribus Mydae similem brachio ad accipiendam calumniam protenso: ex utroque eius latere mulier adstabat, ut hinc suspicio, illinc ignorantia significaretur. Calumnia accedens mulier ipsi erat specie decora et ornatissimo habitu, vultu tamen conceptum animo furorem non dissimulans. Sinistra haec facem tenebat, dextra crinibus trahens