71
Herculem aversum, ut, (quod est difficillimum:) faciem eius ostenderet verius pictura, quam promitteret. Et haec quidem opera indubitato Romae extiterunt; quamvis Carolus a Mandern etiam, quod Romam ipse venerit, eademque ibidem pinxerit, e Plinio colligat. Pinxit et Heroa nudum: eaque pictura naturam ipsam provocavit.
Equus eius admirandae similitudinis.Fuit et equus eius pictus in certamine, super quo iudicium ad mutas quadrupedes provocavit ab hominibus: namque ambitu aemulos praevalere sentiens, singulorum picturas inductis equis ostendit: ubi Apellis tantum equo adhinnivere: idque postea semper illius experimentum artis ostentatum est.
Alia eius opera.Fecit et Neoptolemum ex equo adversus Persas; (id est, novitium militem,) Archelaum cum uxore et filia; Antigonum thoracatum cum equo incedentem. Peritiores artis praeferunt omnibus eius operibus eundem Regem sedentem in equo. Dianam sacrificantium virginum choro mistam; quibus vicisse Homeri versus videbatur id ipsum describentis. Pinxit tandem, et quae pingi non possunt, tonitrua, fulgetra, fulguraque: Bronten, Astrapen, Ceraunobolon appellant. Inventaque eius et ceteris profuere in arte.
Vernicem invenit pro conservandis picturisUnum imitari nemo potuit, quod absoluta opera atramento illinebat ita tenui, utid ipsum repercussu claritates colorum excitaret, custodiretque a pulvere et sordibus, et ad manum intuenti demum appareret. Sed et tum ratione magna, ne colorum claritas oculorum aciem offenderet, veluti per lapidem specularem intuentibus e longinquo: et eadem res nimis
floridis coloribus austeritatem occulte daret. Idem quoque (tradente eodem Plinio Nec non atramentum eburneum. eod. lib. c. 6.) commentus est ex ebore combusto atramentum facere, quod elephantinum vocant.
Quo tempore mortuus sit, equidem non invenio; praeter hoc unum, quod dum Venerem Cois pingeret alteram, e vivis excesserit, quod imperfectum tamen opus maiori admiratione fuit, quam perfecta: siquidem in eo lineamenta reliqua, ipsaeque cogitationes artificis spectabantur: atque ob id lenocinio commendationis dolor erat, et manus, cum id agerent, extinctae, a nemine non desiderabantur.
Antequam autem vitae et encomio maximi huius artificis finem omnino imponam, hoc unicum adhuc monendum fuit; aliam nimirum adhuc iconem Apellis nostri Romam allatam, quae in Academia S. Lucae asservatur; procul dubio e Graecia in Italiam transportata: quam, cum mire extollatur, pro maiori Curiositate nostra, in apographo simillimo sub litera E. ✷ hic apponere volui. Nec enim a priore multum discordat: modo quod provectiore videatur aetate depicta. Ex utriusque autem physiognomia magnum elucet ingenium, vivaxque spiritus et promtitudo ad labores; e quibus sane rite excultis quid mirum, si artifex exurgat argutae inventionis, magnaeque in opere peritiae? Prout et quattuor istae iconi huic adiunctae picturae historicae, admirandorum eius operum abunda praebent indicia, quodque haud abs re obtineat Principis antiquorum pictorum encomium.
De
PROTOGENE,
Et adhuc quadraginta tribus
Pictoribus aliis.
XXXIV. PROTOGENES Rhodius pictor. Quando vixerit. Opera eius. Jalysus eius; perdixque et canis. Modus quidam pingendi spumam. Opus eius magni est pretii. Artis intuitu periculo belli non subest. Animositas eius. Temperantia. Usus artis pictoriae. Opera eius alia. Quater illa induxisse coloribus fertur. XXXV. ASCLEPIODORUS Pictor et Statuarius. Opus eius maximi est pretii. XXXVI. NICOPHANES, vetustorum operum studiosus. XXXVII. PERSEUS discipulus Apellis. XXXVIII. NEALCES. Opera eius. Ars discernendi res alioqui similes. XXXIX. PYREICUS humilium pictor. XL. SERAPION magnarum tabularum pictor. XLI. DIONYSIUS Anthropographus. XLII. CALLICLES Parva fecit. XLIII. CALACES tabellas comicas. XLIV. ANTIPHILUS Aegyptius pictor Opera eius. XLV. CTESIDEMUS. XLVI-. CTESILOCHUS. XLVII. CLEON pictor et Statuarius. XLVIII. ARISTOLAUS Atheniensis pictor. XLIX. MECOPHANES. L. SOCRATES. LI. HERACLIDES Macedo pictor. LII. METRODORUS Philosophus et pictor, patria Atheniensis. LIII. ARISTOPHON pictor. LIV. ANDROBIUS pictor.