Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0113

72

LV. ARTEMON. LVI. ALCIMACHUS. LVII.COENUS. stemmatographus. LVIII. CLESIDES. Ob contemtum amores detegit clandestinos. LIX. CRATERUS. LX. EUTYCHIDES. LXI. EUDORUS: pictor et fictor. LXII. IPHIS. LXIII. ABRON. LXIV. LEONTISCUS. LXV. LEON. LXVI. NICEARCHUS. LXVII. OENIAS. LXVIII. PHILISCUS. LXIX. PHALERION. LXX. SIMONIDES. LXXI. SIMUS. LXXII. THEODORUS. LXXIII. THEON. LXXIV. TAURISCUS. LXXV. ERIGONUS. LXXVI. TIMOMACHUS. Byzantius. LXXVII. ELOTAS. Aetolus.

Linke Spalte

XXXIV.PROTOGENES,
Caunius.

XXXIV. PROTOGENES Caunius.PRotogenes patriam habuit Caunum, quod est Cariae oppidum, Rhodiis subiectum, Apellisque, ut dictum, aetate floruit, Quando vixerit.quin et sub Demetrio Rege adhuc vixit, adeoque circa annum mundi ter millesimum sexcentesimum sexagesimum tertium; ducentisque et nonaginta novem annis ante Christum natum; et triginta quinque post Alexandrum Magnum. Summa eius paupertas initio, artisque summa intentio, et ideo minor fertilitas. Quis eum docuerit, non putant constare.

Opera eiusStrabo lib. 14. Geogr. refert, Protogenem pinxisse Satyrum Jalysum nomine, [quid Jalysus fuerit, Jalysus eius;sunt qui dubitant. Mosellanus venatorem fuisse suspicatur, a quo nomen acceperit Jalysos Rhodi insulae urbs, eique id indicio esse, quod cum cane pingatur Jalysus. Sunt qui putent Satyrum hoc cognomine fuisse; alii Bacchum, qui a Rhodiis ita vocaretur; Strabo lib. 14. dicit, Cercaphi filium fuisse, qui urbem in Rhodo conditam suo nomine appellavit] columnae perdixque adstantem, et super ista perdicem: populum autem perdicem quidem tanta admiratione inspectasse, ut Satyrum, quamvis omni diligentia elaboratum, non curaret; adde, quod vivi quoque eodem delati perdices concussis alis et clamore solito pictam illam sui esse generis agnoscerent, Ubi Protogenes, indignatus omnem suam super Satyro curam propter parergon non attendi, sacerdotem illius templi exoraverit, ut perdicem expungere liceret. Paulo aliter de his Plinius l. 35. c. 10. dum inquit: Palmam habet tabularum eius Jalysus, qui est Romae, dicatus in templo et canis. Pacis. Est in ea canis mire factus, ut quem pariter casus et ars pinxerint. Non iudicabat se exprimere in eo spumam anhelantis posse, cum in reliqua omni parte (quod difficillimum erat) sibi ipse satisfecisset: displicebat autem ars ipsa, nec minui poterat, et videbatur nimia, ac longius a veritate discedere, spumaque illa pingi, non ex ore nasci, anxio animi cruciatu, cum in pictura verum esse, non verisimile vellet. Absterserat saepius mutaveratque penicillum, nullo modo sibi approbans: postremo iratus arti, quod intelligeretur, spongiam eam impegit inviso loco tabulae,

Rechte Spalte

ex illaque reposuit ablatos colores, qualiter cura optabat: fecitque in pictura fortuna modus quidam pingendi spumam. naturam. Hoc exemplo similis et Nealcem successus in spuma equi similiter spongia impacta secutus dicitur, cum pingeret poppyzonta retinentem equum. Canem ita Protogenes monstravit et fortuna. Utrum haec de una eademque intelligenda sint Jalysi tabula, an vero pluries eundem pinxerit; quis diiudicet? Certum autem, Opus eius magni est pretii. Jalysum Protogenis in maximo fuisse pretio, testante inter alios et Plutarcho. Idemque testatur Plinius, ita pergens:

Artis intuitu periculo belli non subest.Propter hunc Jalysum, ne cremaret tabulas Demetrius Rex, cum ab ea parte sola posset Rhodum capere, non incendit; parcentemque picturae fugit occasio victoriae. Erat tunc Protogenes in suburbano hortulo suo, hoc est, Demetrii castris: neque interpellatus praeliis inchoata opera Animositas eius. intermisit omnino: sed accitus a Rege interrogatusque, qua fiducia extra muros ageret? respondit: scire se, illi cum Rhodiis bellum esse, non cum artibus. Disposuit ergo Rex in tutelam eius stationes, gaudens, quod posset manus servare, quibus iam pepercerat: et ne saepius avocaret, ultro ad eum venit hostis: relictisque victoriae suae votis, inter arma et murorum ictus spectavit artificem: sequiturque tabulam eius temporis haec fama, quod eam Protogenes sub gladio pinxerit. Satyrus hic erat, quem Anapavomenon vocabant, i. e. securum: ne quid desit temporis eius securitati, tibias tenens.

Istius belli autem Plutarchus in vita Demetrii tres recenset causas; primo sc. quod foedus cum hoste Demetrii Ptolemaeo pepigissent Rhodii: secundo, caedes Alcimi prope theatrum Rhodium facta: et tertio, quod navem ab uxore Phyla ad se destinatam, vestibusque et lectis onustam, cum literis eiusdem interceptam Ptolemaeo misissent. Usus artis pictoriae. Capta autem urbe, cum Legatos ad Demetrium mitterent Rhodii, orantes, ne Protogenis perderet tabulam: ille respondit: se patrias potius imagines destructurum: iamque prohibuisse, ne platea illa, ubi artificis domus, accenderetur.

Temperantia eius.Integro autem septennio Jalyso hoc occupatus fuisse dicitur, dumque eum pingeret, madidis lupinis vixisse; quoniam simul famem sustinerent et sitim, ne sensus nimia dulcedine obstrueret. Apellesque, visa hac tabula, tanta raptus fuisse dicitur admiratione, ut cum prae stupore aliquandiu