Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0124

81

Linke Spalte

praesente Imperatore, vel cum in militem capitaliter animadverteretur; tradente Vegetio lib. 2. cap. 22. de re milit. Vexilla Horumque instrumentorum figuras aliquas eadem haec exhibet tabula. Signa tandem muta erant Aquilae, Dracones, et vexilla, flammulae rufae, pinnae. Quorum aliqua in eadem tabula reperiuntur exempla. Vexillis, quae vela erant, plerumque Aquilae. inscriptae erant literae S. P. Q R. id est: Senatus Populusque Romanus. Et in singulis centuriis singula erant vexilla, numero, quota esset, inscripto. Aquiliferi erant, qui Aquilam, quod praecipuum signum erat in Romano exercitu; Imaginiferi, qui Imperatorum, aliasve imagines, quas ut divina et praesentia signa venerabantur, portabant. Signiferi, qui signa portabant, vocabantur et Draconarii. Apud Veteres Romanos signa militaria multa erant, ut Plin. lib. 10. c. 4. refert. Aquilae, lupi vel equi, quod horum pugnacitas imitanda militibus; interdum Minotaurus, quod lmperatorumImperatorum secreta tam sint animo eorum intima, quam Labyrintho Minotaurus; interdum Aper ferocitatem, et Porcus victimam finito bello pro foedere feriendam designans. Multis etiam Imperatorum nomina, vel coronae inserebantur triumphales. Factum autem postea, ut sola aquila in aere portaretur, reliqua signa in castris relinquerentur. Donec tandem C. Marius, is qui septies Consulatum gessit, in secundo Consulatu, reliquis signis omnino abolitis, Aquilam proprie Romanis legionibus dicaverat. Ab eo tempore notatum est, non fere apud legiones unquam hibernatum esse in castris, ubi non fuerit Aquilarum iugum. Erat a. Aquila, aureum aquilae simulacrum hastae praepilatae suffixum, quod a milite ferebatur. Posterioribus temporibus Dracones per singulas cohortes ad proelium a draconariis ferebantur. Vexilla etiam singula singulis centuriis constituta erant, ita ut ex qua cohorte, vel quota esset centuria in illo vexillo literis esset adscriptum, quod intuentes vel legentes milites in quovis tumultu a contubernalibus suis aberrare non possent.

Arma natu minimorum:De diversis militum armis sic loquitur Polybius lib. 6. Natu minimi, inquit: quos Velites et Pilanos appellarunt, iubentur gestare gladium, pila, parmamque. Parma tum firmitatem habet ob structuram, tum magnitudinem, quae tutando sit corpori satis. Nam rotunda cum sit, tripedalem habet diametron. Adornatur praeterea miles et simplici casside, cui lupi pellem imponunt, aut eiusmodi aliquid, quod integumentum pariter, insigneque sit, ut in praelio suos, quique Principes strenue aut ignaviter se gerentes, latere non possint.

Rechte Spalte

Pili telum lignum habet longitudine plerumque bicubitali, seu pedum quinque et semis, crassitudine digitali: et ferrum trigonali figura novem unciarum. Spiculum unius spithamae sive palmi maioris, eo usque attenuatum et acutum, ut mox primum post iactum necessario flectatur, sitque inhabile ad remittendum: alioqui commune fieret telum.

aetate sequentium seniorum et tertiariorum.Eosdem, qui deinceps hos aetate excedunt, hastatique appellantur, armaturam ferre iubent. Est autem Romana armatura primum sane scutum θυρεὸν, cuius latitudo curvae superficiei pedum duorum semis, longitudo pedum quattuor: maiori additi amplius quattuor digiti, duplici tabulato; glutino taurino linteolo infuso compactum. Eius exterior superficies vituli corio integitur hinnulive, aut eiusmodi animalis. Habet circumferentia ferreum munimen a summis imisque partibus, quo ensium ictus vehementiores tuto excipit, terraeque adnitendo non corroditur. Impactus est eiusmodi scuto etiam ferreus umbo, qui ingentes sustinet ictus ac lapidum impetum, sarissarumve, telique quantumlibet violenti. Una cum scuto ensis pendet ad dextrum femur, Hispaniensem vocant, anceps est mucrone eximio: defertur violenter, eo quod obeliscus eius firmus, stabilisque existit. Ad haec veruta duo, galeaque aenea, et crurum tegmen ocrea. Veruta haec partim crassiora sunt, partim tenuiora. Ex firmioribus, quae teretia sunt, trientalem habent diametron: quae quadrata, trientale latus: tenuiora hastilibus modicis assimilantur, quae gerunt cum ceteris, quae praedicta sunt. Horum omnium longitudo ligni tria cubita non facile excedit. Impactum est singulis telis ferrum utrinque hamatum, eadem, qua lignum, longitudine: cuius nexum structuramque tam firmiter muniunt ad medium usque lignum inserentes, crebrisque fibulis, clavisque transfigentes, ut non prius utendo relaxetur, quam ferrum frangatur: licet sit crassitudinis in imo, ubi adhaeret ligno, digiti unius ac semis. Praeter haec omnia adornantur corolla plumea, pennisque tribus puniceis, aut nigris erectis, longitudinis ferme cubitalis, quae cum in summo vertice ceteris armis addiderint, vir quidem apparet duplo maior quam sit: eius vero aspectus pulcher hostibusque terribilis, atque plerique accepto aere unius spithamae, quoquo versus, quod adhibent pectori, vocantque cordituum, perfectam habent armaturam.

Qui vero censum excedunt drachmarum decem millium, pro cordituo, cum ceteris armis, hamis consertos induunt thoraces. Idem armandi modus est etiam circa Principes